1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid ; etsi haec essent infinita, inferius ea includens cognosci non posset, sic, quia cognitio distincta inferiorum habetur per distinctam notitiam superiorum inclusorum in eis, incipiendo a primo ; si ergo superiora essent infinita, numquam perveniretur ad inferius, nec esset primum a quo inchoandum foret. Quod vero superiora prius cognoscantur cognitione distincta, probat bene Doctor 1. d. 3. quaest. 2. num. 24. 25. et quaest. 16. de Anima, ubi quaedam addidi in commentario.
Commentum Doctoris hic obscurum est, da quo vide Mauritii Annotationes.
In eo, quod quid est praedicanda, in. infinitum ire impossibile est.
Quod est : quoniam tunc nihil erit notum, quia infinita non est pertransire, nec simul intellectu finito apprehendere ; non autem perfecte cognoscitur aliquid ex quarta propositione, resolutoria cognitione, nisi omnia praedicata in quid cognoscantur, licet confuse cognosci possit, illis praedicatis non cognitis, nisi confuse ut in illo ; quod posset fieri, dato per impossibile, quod essent infinita, quia alias nullo modo difficilioris actus circa speciem plura genera habentem. Item, probatur haec quinta, quoniam infiniti gradus entitatis essent in specie specialissima, ex quarta.
ANNOTATIONES MAURITII. Sequitur quinta conclusio : In eo, quod quid, etc. de statu in praedicatis universalibus ponendo, et ordinate procedit Doctor. Haec conclusio habetur 1. Posterior. copiose probata: et2. Metaph. et4. atqueS. quam probat dupliciter. In prima probatione tangit. duplicem cognitionem alicujus, et aliorum in ipso. Vide 3. dist. pri. quaest. 2. et remittit se ad quartam propositionem resolutoriam. Licet originalia varie ibi habeant litteram, ita quod ly resolutoria additur propositioni, vel cognitioni, sic, resolutiva cognitione, et sic posset poni prol. 4. 10. infra, numerando tantum sex ante definitiones infra, sed alia littera placet, omittendo ly cognitione: infra vero nolavimus propositiones resolutorias, ibi, Conceptum dico, etc. quae tamen sunt definitiones : elige quod volueris, quia utraque littera poterit salvari, illa quarta est talis : Omne illud, et solum illud, etc. licet posset assignari infra, ibi:
Conceptuum resolutio, etc. Est etiam varietas originalium ad finem illius primae rationis, ibi : quia nec modo difficilior actus ; vel sic : quia alias nullo modo difficilior, etc. sed prior littera placet, licet alia posset salvari recurrendo ad cognitionem distinctam, seu perfectam. Secunda probatio propositionis, est satis clara ex quarta. Instantias hic adducere omitto : quaerantur super 1. Posteriorum, et ubi supra copiose, ut volueris.