SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Haec sexta quaestio pertinet explicite ad quaestionem quia est, implicite vero ad quaestionem propter quid est. Quoad primum, patet ordo quaestionis, et divisio est communis. Quid sit Universale, et quoties accipiatur, patet prius. Proprietas, ut ad propositum spectat, capitur pro passione communiter sumpta, quae est entitas quaecumque de aliquo demonstrabilis,quomodo non solum accidentia inhaerentia alicui sunt passiones, sed etiam definitiones materiales, quae per formales demonstrantur, ut 2. Posteriorum. Vocatur etiam propria passio, id est, adaequata, vel verius Universale secundum quod ipsum, et primo subjecto suo conveniens, ut 1. Poster. Quoties autem sumitur proprium, patebit infra, cap. de Proprio, et praeter hoc sumitur primointentionaliter, et secundointentionaliter, et secundo modo, ut quid, vel ut modus, ut statim dicetur. Proprium autem Universalis Logici, si quod est, erit intentio secunda, aliter excederet subjectum suum.
Quoad Secundum, quatuor rationibus pars negativa probatur. Prima ratio intendit ostendere, quod si Universale haberet aliquam proprietatem, quod tunc aut singulare esset passio Universalis, aut idem esset passio sui ipsius.Primum est inconveniens, propter non convertibilitatem, quae requiritur inter subjectum, et passionem; imo oppositum esset passio oppositi. Secundum autem est inconveniens, propter diversitatem in essentia passionis, et subjecti, ut ostendit ex Philosopho 1. Topicorum, cap. 4.
Secunda ratio infert hoc inconveniens, quod videlicet posita hypothesi aliquid contineretur sub Specie, et converteretur cum Genere, quod est absurdum. Et quod hoc sequatur patet, quia Proprium species est universalis. Proprium autem praedicatur de omni propria passione saltem limitata, ergo praedicaretur de passione universali si qua sit, quae passio convertitur cum Universali, ut patet.
Tertia ratio fundatur in Philosopho 4. Metaph. text. comm. 14. ubi dicit quod accidens accidenti non accidit, nisi quia ambo eidem accidunt. Universale autem est accidens, ut patet, et proprium ejus non est substantia, ut patet ; ergo, etc.
Quarta ratio procedit ad hoc inconveniens, quod scilicet proprium Universalis esset nihil, quod patet, quia minus ens minimo ente est nihil: Universale autem,cum sit ens rationis,est minimum ens,proprium vero ejus, si quod est, est minus ens ipso, sicut universaliter in aliis, quia posterius, et dependens, et inhaerens, et accidens ejus.
Ad oppositum arguit auctoritate Porphyrii, quam confirmat auctoritate Philosophi 1. Poster. text. comm. 22. et alibi ibidem. Consequenter conclusionem responsivam affirmative dicit, quam ostendit hac ratione : Omne habens definitionem indicantem sufficienter essentiam ejus, et praeter hoc aliud convertibile, atque per eamdem definitionem de ipso demonstrabilem, habet proprietatem, vel passionem, ut puta tale convertibile : sed Universale est hujusmodi ; ergo, etc. Major est nota. Minorem ostendit auctoritate Philosophi 1. Perihermenias text. comm. 5. et 1. Posteriorum, text. comm. 25.et 2. Poster. text.comm.ult. Utrobique enim assignatur ratio Universalis, quarum una potest poni definitio, et altera passio. Sed hujus ulterior investigatio articulo sequenti.
Ad primum principale, concedit passionem Universalis esse Universale, utmodus, non ut quid. Et ne hos terminos transgrediamur (quia singulares, et in his quaestionibus pluries replicati, et juvenibus obscuritatem ingerunt) notandum quod Universale, vel quodlibet aliud accipi, ut quid, est ipsum considerare in sua propria quidditate, et essentia. Quidditas namque, essentia, natura, et substantia, ut communiter apud Formalistas idem dicunt, sed non convertibiliter. Quod enim est substantia, est natura ; et quod natura, essentia ; et quod essentia, quidditas ; sed non convertitur. Unumquodque enim in suo genere est quid, 1. Topicorum, cap. 7. hoc habet iste quaest. sequenti. Ubi hos terminos breviter declarans, dicit quod quando aliquid est illud quod intelligitur,est quid ; quando vero ratio, sub qua aliquid intelligitur, tunc modus.
Sicut ergo Universale habet entitatem,ita quidditatem, et, ut dictum est prius, istae intentiones dicuntur modi intelligendi, et maxime Universale, ut quaestionibus duabus praeeuntibus. Non solum autem sunt modi intelligendi primarum intentionum, imo etiam et secundarum, et aliquando idem sui ipsius, sicut de modis significandi dicimus. Nam ut Nomen, vel Declinatio, vel Numerus, est modus hujus vocis significativae Mauricius ita quodlibet sui ipsius, ut Nomen, nominis ; et Declinatio, declinationis ; et Numerus, numeri ; et unum, alterius ; ut patet. Sed posset assignari dissimilitudo hinc inde, quae parum refert. Ut ergo homo intelligitur sub modo Universalis, ita Species,et Genus,et Proprium ipsius Universalis, quod vocetur A. Et ipsummet Universale, quod est aliorum modus, est etiam sui ipsius modus,et respectu ejusdem potest idem esse quid, et modus, ut clare habet iste, infra, in Postpraedicamentis, solvendo ultimum argumentum primae quaestionis, vel secundae numerando lalerales.
Quando igitur unumquodque accipitur ut intelligibile, ut objectum, ut determinabile, ut generaliter principale, tunc dicitur quid. Quando vero ut modus intelligendi, ut determinatio, ut accidens objecti, et ut accessorium, vel minus principale, sumitur ut modus. Possunt poni plura exempla grossa quae omitto lectori. Quaeratur iste in Quodlibeta, q. 3. et Franciscus Mayronis in primo Conflat. distinct. 29. quaest. 1. ad fin. Pulchre igitur dicit Doctor quod Universale praedicatur denominative de suo proprio, non obstante quod sit ejus subjectum, ut quid sumptum. Ex quo habes quod aliquid est proprium alicujus, et subjectum ejusdem, et quod subjectum est accidens per accidens suae passionis, licet non ut subjectum, et plura alia mira, sed hujusmodi stuporem aufert privilegium secundarum intentionum : multis enim immunitatibus gaudere perhibentur. Rationem autem hujus assignat iste in Quodlibeta, quaest. 6. articulo 1. in fine. Simile habetur in determinabili, et determinante. Subjectum enim ponitur quandoque determinatio sui accidentis, ut homo respectu albedinis, de quo infra, quaest. 2. de Specie.
Quod ibi tangitur, cum dicit Doctor A est Universale, non quod sit essentialiter idem suo subjecto, potest intelligi de subjecto illius locutionis, scilicet A, vel e contra de ipso Universali, quod est subjectum passionis. Et quomodocumque intelligatur, subaudiatur ibi essentialiter, ut idem est, quod de essentia, ut communiter hic loquitur Doctor. Vel dic quod opinionem famosam sequitur semper, ubi occurrit consideratio Metaphysicalis, sed primum magis placet. Vult igitur Doctor quoad primum argumentum, et replicaui ejus, quod Universale ut quid, non praedicatur de sua passione, nisi per accidens, vel materialiter ; sed ut modus bene praedicatur formaliter. Per idem solvit secundum principale, quod proprium ut quid non praedicatur de A, sed bene ut modus, sicut de. risibili. Licet igitur sit inconveniens aliquid contineri essentialiter, et quidditative sub Specie, et converti cum Genere ; contineri tamen modaliter, vel denominative sic, et converti sic, non inconvenit.
Tertium principale solvit, de subjecto distinguens : nam aliud est propinquum, vel immediatum : aliud remotum, et mediatum. Et possunt assignari plura intermedia, quia dantur extrema multum remota, et maxime in proposito. In substantia enim fundatur immediate quantitas ; in quantitate qualitas ; in qualitate relatio ; in relatione reali relatio rationis ; et ita de aliis. Non tamen sic intelligo, quod non possit in substantia fundari intentio, nisi mediante quantitate, et sic de aliis, sed quod intentio subjectata in posteriori, habet ullimate, quoad esse, resolvi usque ad substantiam. Sed de hoc est bene difficultas, ut infra tangam, quia videtur quod aliud sit de accidentibus realibus quoad hoc ; et aliud de accidentibus rationis, ut infra quaest. 3. Antepraedicamentorum habet notabiliter, solvendo secundum principale. Posset etiam distingui de accidente, per se, et per accidens, de quo infra. Posset etiam de absoluto, et respectivo accidente fieri vis, et similiter de accidente reali, et rationis.
Ad quartum dicit, quod est latitudo entitatis in relationibus, vel entibus rationis, suo modo, sicut in entibus realibus. Sicut igitur in genere Substantiae ponitur materia prima in ultimo gradu, quod verum est loquendo de rebus, licet aliter sit de realibus, et in aliis generibus sua ultima, suo modo; vide in simili 8. distinct. primi, quaest. ultima, parte secunda, in solutione principali : ita in entibus rationis ponitur latitudo uniformis. Proprium autem Universalis continetur infra illam latitudinem ; ideo est ens. Simile habet super 5. Metaphysicae, quaest. de divisione Logica Unius.
De Tertio. Primo dubitatur circa consequentiam primi argumenti, videlicet quod si proprium Universalis non est singulare, ergo universale. Contra, proprium entis, ut puta unum, verum, bonum, non est singulare, nec universale, igitur illa consequentia non valet. Prima pars antecedentis patet. Secunda probatur, quia sicut ens non est universale, ita nec ejus proprium. Quod autem ens non sit universale, videbitur infra.
Dicendum uno modo, quod loquitur de proprio logice loquendo, et praedicamentaliter : ens autem etsi habeat proprium,non tamen praedicamentale, sed transcendens. Universale quoque et ejus species applicantur dumtaxat limitatis, et praedicamentalibus. Abstrahit namque ens, sicut a causato, et incausato, ita ab universali, et singulari. Vel dicendum aliter, quod ens est aequivocum, logice loquendo, ut infra magis, ideo negatur ipsum habere proprium ut Logicus loquitur. Vel tertio,
sustinendo univocationem entis, potest distingui de universali, transcendenti, et limitato ; in genere, et extra genus. Uno modo assumptum est falsum, alio modo verum. Vel distingue de proprio primointentionaliter, et secundointentionaliter dicto, ut infra cap. de Proprio, q. 1. et applica ad passiones entis. Aliud quod tangitur in eodem argumento, an proprium sit idem illi cujus est, vel possit esse, pertinet ad Metaphysicum, et forte infra in quaestionibus capitis de Proprio tangetur.
Secundo, circa solutionem illius primi argumenti, et circa secundum principale, potest dubitari, utrum Universale, vel Proprium sumptum ut quid et sumptum ut modus , sit idem simpliciter, vel aliud sic, et sic acceptum ? Videtur quod aliud, aliter de eodem, respectu ejusdem, verificarentur extrema contradictionis, ut puta modus, non modus, quid, non quid, et sic de aliis. Quod autem sit idem videtur,quia aliter processus in infinitum,quia si Universale ut modus, esset aliud ab Universali ut quid, quod denominat, adhuc ille modus in suo genere est quid, igitur sibi potest applicari Universale, ut modus, et de illo arguam ut prius ; ergo, etc.
Item, hoc videtur ex littera Doctoris, ubi dicit, quod non est inconveniens aliquid converti cum Genere, et denominari a Specie, sed Proprium, ut quid, est species Universalis, et denominative sumitur ut modus,ergo ut quid, et ut modus est idem.
Dicendum quod istae intentiones possunt comparari inter se, vel ad se invicem, vel ad alia, ut puta aliud est dicere, Genus est Species, et Species est Species. Primo modo clarum est quod illud idem, etiam in numero, quod est in se quid, est respectu alterius modus, ut patet in accidentibus realibus. Haec enim albedo in se considerata est quid, et respectu lapidis est modus. Secundo modo est major difficultas, ubi breviter, salvo meliori judicio, dico, quod cum dicitur, Universale est Universale, vel
Species est Species, ubi a parte subjecti sumuntur ut quid ; a parte vero praedicati, ut modus, subjectum et praedicatum distinguuntur sola ratione, et non quidditative, nec essentialiter, eo modo quo tales distinctiones in secundis intentionibus inveniuntur. Et tunc ad argumentum dico, quod non inconvenit extrema contradictionis, quorum neutrum est reale, verificari de eodem quidditative, diversa tamen ratione : quia sicut distinctio ex natura rei tollit contradictionem realem, ita distinctio rationis rationalem. Ad alia argumenta, quae probant identitatem, patet ex dictis, et altiore indagine.
Tertio dubitatur, circa veritatem illius propositionis in tertio argumento et solutionem ejus , videlicet quod accidens non est subjectum accidentis, videtur enim quod sit falsa, tum quia accidens in Eucharistia non sunt subjective in substantia, secundum fidem ; sed ibi unum accidens est subjectum alterius, etiam ultimatum, ut puta quantitas, qualitatis ; et qualitas, relationis ; et sic de aliis : tum, quia accidentia respectiva communiter insunt absolutis accidentibus, ut similitudo qualitati, et aequalitas quantitati : tum, quia species accidentium, sicut et substantiae, habent proprias passiones, de ipsis demonstrabiles, aliter Mathematicae perirent.
Dico primo, quod textus Aristotelis corrupte allegatur hic, et hoc forte fecit Doctor, vulgarem allegationem sequendo. Corrigit autem in 4. Sententiarum illam allegationem distinct. 12. quaest. 2. ut supra articulo primo, notavi textum.
Secundo dico, quod illa propositio communiter glossatur, ut eam glossat Doctor in littera, distinguendo de subjecto ultimata, vel propinquo : et secundum hoc ad instantias faciliter respondetur. Prima enim transcendit Logicum, et Philosophum, ut talis. Sed quia veritas non contradicit veritati, et vera Philosophia innititur primae veritati, et revelatis ab ea,
ideo dico, quod licet accidentia in Eucharistia sint separata secundum actum a substantia, non tamen secundum aptitudinem, et ideo semper Substantia est ultimatum subjectum.
Ad secundum dico, quod ultimatum subjectum respectuum est illud, quod est propinquum absolutorum, saltem ultimorum. Ad tertium per idem. Tertio, potest dici ad illam auctoritatem, quod intelligitur in accidentibus disparatis, id est, non habentibus ordinem quoad inhaerere, de quibus exemplificat Aristoteles ibidem, ut album, et Musicum. De Accidentibus vero habentibus ordinem inhaerentiae, ut qualitas, et quantitas, vel respectivum, et absolutum, non est vera.
Quarto, et ultimo potest dici, quod illud dictum Aristotelis est illatum tanquam inconveniens, non affirmatum tanquam verum. Arguit enim ibidem contra negantes primum principium, ex secunda via principali, scilicet ex nominis praedicatione. Arguit enim sic : Si contradictoria sint simul vera, ergo omnis praedicatio est per accidens, et per consequens necesse est praedicationem in infinitum ire, sed in infinitis non est ordo, quia 2. Metaphys. text. comment. 10. ubi non est aliquod primum, non est aliquod habitum, igitur nullum accidens habebit ordinem ad aliud accidens, et per consequens non magis accidet hoc accidens illi, quam e converso, et huic modo exponendi consonat littera. Non enim ait, quod accidens non accidit accidenti, nisi quia ambo tertio, sed dicit quod accidens accidenti non accidet, nisi quia etc. per quod innuit se illam propositionem non asserere tanquam veram. sed ex prioribus inferre tanquam inconveniens. Sed adhuc objicitur : Sicut substantiae convenit substare, ita accidenti inhaerere, ergo sicut substantiae repugnat inhaerere, ita Accidenti substare : sed commune est omni substantiae in subjecto non esse, cap. de Substantia in Praedicamentis, ergo commune erit omni accidenti non substare. Item, nihil terminat dependentiam ejusdem rationis illi qua dependet, sed omne accidens dependet ad subjectum, ergo nullum accidens potest subjectivam dependentiam alterius terminare.
Ad primum dico, quod ultimate substare est proprium substantiae, et tale non convenit accidenti. Vel aliter, et redit iu idem, prima consequentia potest negari, quia arguitur a remotione univoci ad remotionem aequivoci.
Ad secundum dico, quod major est vera de dependentia omnimoda ejusdem rationis, quae non est in proposito. Sicut enim alia independentia requiritur in ultimo terminante, et alia in propinquo, ita dependentia ad hoc, et ad illud, est alia, et alia. Exemplum de dependentia omnis creaturae ad Deum, ut ad causam efficientem, cum quo stat dependentia unius ad aliam ut ad causam talem. Multa alia discutienda hic relinquo Metaphysico.
Sed adhuc posset objici, quod responsio Doctoris non satisfacit, quia non est ordo in inhaerentia accidentis intentionalis, sicut est in accidentibus realibus, ut patet. Ideo posset dici, quod Doctor solvit argumentum ex communi modo dicendi, licet, proprie loquendo, auctoritas non sit ad propositum de secundis intentionibus.
Vel dicendum, substinendo responsionem esse optimam, quod etiam in inhaerentia intentionum est ultimata resolutio ad substantiam, ut notavi prius.
Quarto dubitatur, circa quartum argumentum, et solutionem ejus Videtur enim quod illa propositio, Omnis passio est minus ens, etc. est falsa, tum propter unum, et ens, quae significant eamdem naturam 4. Metaph. text. comm. 3. Tum, quia generaliter omnis passio, ut nunc suppono, est eadem realiter suo subjecto, et per consequens non minus ens. Item, contra illud, quod dicitur in solutione illius argumenti, quod videlicet in ente rationis sunt multi gradus, arguitur. Minoris perfectionis videntur esse entia rationis, quam entia realia : sed habere quantitatem virtutis removetur ab entibus realibus, saltem respectivis, ergo multo magis ab entibus rationis. Majoritas vero, vel minoritas entitaliva, in proposito habet intelligi, ut videtur, propter quantitatem virtutis.
Item, omnia entia rationis sunt minoris entitatis, quam materia prima, sed prima materia est ita minimae entitatis, quod est prope nihil, igitur entia rationis omnia, aut erunt nihil, aut fere tale.
Dicendum sustinendo Doctorem, quod aliquid esse magis ens, potest intelligi dupliciter, aut quia perfectius in entitate ; aut quia prius, prioritate originis, vel naturae. Secundo, advertendum quod potest esse ordo eorum, quae sunt unius generis, ad illa quae sunt alterius, vel horum, et illorum seorsum. Tertio praemittendum quod subjectum, et passio possunt considerari, aut secundum rationes suas quidditativas ; aut secundum realitates subjectivas. Ex his ad instantias.
Ad primum dico uno modo, quod loquitur Doctor logice de passione, et subjecto, ut supra dixi : et ita excluditur ens, tum quia transcendens, tum quia aequivocum. Aliter potest dici, quod intelligit de entitate formali, et quidditativa, et quantum ad majoritatem prioritatis ; et sic ens est magis, licet abstrahat a quanto, et non quanto.
Ad secundum data hypothesi, stat majoritas formalitatum, aut quantitativa, aut alia.
Ad tertium, licet Franciscus Mayronis teneat illam minorem, non tamen est de mente Doctoris Subtilis, ut patet expresse, et in primo Anglico, et in primo Reporlationum, distinct. 26. Non habeo ergo pro inconvenienti, quod entia rationis dicant sicut entitatem, ita, suo modo, entitativam perfectionem. Et sicut forte in relationibus realibus esset recursus ad fundamenta, ita hic, et multo magis. Vel die, quod intelligit Doctor hic per majoritatem, prioritatem aut originis, aut naturae, aut consequentiae. Gradus enim alius est essentiarum, alius formarum, alius perfectionum unitive contentarum, ut habet alibi iste.
Ad aliud de materia prima, patet quia licet sit minimum in genere substantiae, non tamen in latitudine entium, imo, formaliter loquendo, est majoris entitatis, quam omnia novem Genera accidentium, in quibus, et inter quae, datur ordo entitatis. Licet igitur entia rationis, per comparationem ad alia, sint fere nihil, inter se nihilominus habent ordinem : ubi tamen secundum proprietates substratorum attenditur majoritas, et minoritas in eis, sicut et entitas. De graduali vero latitudine entium ulterius investigare, est altioris speculationis.
Contra etiam illa verba Doctoris in fine, arguunt aliqui sic ; Capio ens rationis in ultimo gradu, quaero aut est intelligibile, aut non, si sic, ergo ipso datur minus, cum passio (cujusmodi est intelligibilitas) sit minus ens suo subjecto ; si non, ergo non est ens. Ad hoc faciliter respondetur. Uno modo, negando suppositum, scilicet quod detur ens rationis in ultimo gradu, quia in ipsis est processus in infinitum, ut dictum est saepe.
Vel aliter, quod si detur, tale non erit intelligibile, nisi per accidens, quia est ita quo, quod non quod : sed primus modus dicendi satis securus est. Item, posset aliter argui contra illam solutionem Doctoris, quia absolute debet illa concedi : Minus ens ente rationis est non ens, sicut forte ista : Minus rationale homine est non homo ; quia comparativus gradus confundit confuse, et distributive, suum casuale, nisi impediatur. Intellectus igitur est, quod illud quod est minus ens isto ente rationis, et isto, et sic de singulis, est non ens, quod est verum etiam per te. Videtur igitur ex ignorantia hujus distributionis procedere in solutione, imo ista est falsa : Passio est minus ens ente rationis, quia sic esset minor seipsa.
Posset dici, quod praesupponit hanc distributionem, tanquam notam, et concedo 1 illam, quod passio est minus ens ente rationis ; et quod minus ens ente rationis est non ens. Et cum dicis, quod passio esset minus ens seipsa, nego consequentiam, praesupponit enim falsum, scilicet quod passio entis rationis sit ens rationis, quod nego, proprie loquendo : et hoc, negando univocationem entis talis. Vel dato, quod sit univocum, adhuc negatur : quia sicut in entibus realibus, ita in entibus rationis imaginor, suo modo. Haec autem est falsa, Risibilitas est homo, sed est aliquid hominis, ita quod universaliter passiones non sunt res aliae a suis subjectis, sed quaedam realitates, vel formalilates subjectorum. Sic similiter in entibus rationis est verum, quod passio entis rationis est aliquid entis talis, non tamen aliud ens ab eo, et ideo non sequitur : passio entis rationis est minus ente rationis, ergo est minus seipsa. Et haec declaratio videtur ad mentem Doctoris Subtilis in littera, ubi dicit quod in ente rationis sunt multi gradus, quorum quodlibet est ens, licet non proprie loquendo, ut jam dixi : sed quia non sunt nihil, ideo sunt ens. Verius autem dicitur, quod sunt aliquid entis. Licet haec imaginatio satis probabilis sit, et subtilis, posset tamen aliter dici, quod Doctor in littera illam distributionem exprimit, cum dicit, in ente rationis sunt gradus, etc. et non ignoravit ipsam. Et tunc haec propositio non habetur ab ipso, passio videlicet entis rationis est minus ens ente rationis, nisi referendo ad illud idem in numero, cujus .est, sicut prius dixit, quod passio est minus ens, non absolute, sed suo subjecto. Elige quod magis sapit. Adverte tamen, quod ibi est comparatio abusiva, Omne ens minus ente rationis, quia alter terminorum non participat illud, in quo fit comparatio, aliter non esset nihil. Plura alia lectori omitto. Vide 8. distinct. primi, quaestione ultima, in solutione, simile.
Quinto, circa solutionem principalem quaestionis, num. 2. dubitatur, quae illarum rationum sit vera definitio, et quae passio Universalis ? Et videtur primo quod neutra illarum sit ipsius definitio, tum quia dantur per respectus aptitudinales ; tum quia si quaelibet indifferenter potest esse definitio, vel passio, ut videtur sequi ex dictis Doctoris, tunc non erit differentia inter passionem, et definitionem, quod est contra Philosophum, primo, et sexto Topicorum,definitio enim indicat essentiam definiti ; passio vero est extra essentiam subjecti. Item, tunc posset dari demonstratio circularis, contra Aristotelem 1. Poster text. comm. 6.
Dicendum breviter, quod illa ratio, quae ponitur primo Perihermenias, est potius ponenda definilio, quam illa, quae ponitur Xi et 2. Posteriorum. Tum quia Porphyrius, in definitione omnium quinque Universalium, utitur illa, vel sibi aequivalenti. Tum quia formalior, alia vero magis habet rationem posterioris, et materialis definitionis. Verumtamen forte neutra illarum rationum est proprie, sive stricte, definilio, ex genere videlicet et differenlia,et praecipue secundum ponentes praedicabile, et esse in multis, esse passiones Universalis : circumlocutive ad minus verarum rationum possunt esse. Sed sustinendo illam primam esse definitionem, poiest dici quod praedicabile est genus, quod contrahitur per plura, et unum, quae sunt secundae intentiones, ut infra cap. de Differentia, quaest. 5. esse autem in multis consequitur praedicari de ipsis, tanquam passio, vel definitio materialis. Convenit enim Universali secundum esse materiale ejus, ut infra, quaest. 8. vel 9. Sive ergo ponatur passio, sive definitio materialis, potest demonstrari de Universali, sic : Omne quod praedicatur de pluribus est unum in multis, et de multis : Universale est hujusmodi: ergo, etc. Triplex namque esse Universalis tangitur in illis verbis, scilicet esse materiale, cum dicitur unum in multis ; esse quidditativum,et essentiale, cum dicitur unum de multis ; esse intelligibile, vel comparatum, cum dicitur praeter multa. Et quamvis ista verificantur principaliter de Universali pro substrato, non negantur tamen ab Universali formaliter sumpto, ut infra, quaestione sequenti.Et si objicias,quod prius habet esse in multis, quam dicatur de illis ; negatur, ut Universale in actu est, licet, ut Universale in potentia, forte sit verum. Prius ergo, quantum ad rationem quidditativam, est illud quod secundum esse quidditativum, quam quod convenit secundum esse indivisibile. Vide singularissime istum super 7. Metaph. quaest. de Singulari, et Universali. Ex his ad objecta.
Ad primum dico, quod per verba, vel alios terminos aptitudinem importantes, circumloquimur differentias, vel genera plerumque, ut patet in definitione hominis. Vel sicut distinguitur de rationali, ita distingue de praedicabili. Vel dici potest, quod sunt descriptiones convertibiles circumloquentes veras definitiones.
Ad secundum dico uno modo, quod Doctor non specificat quae illarum sit definitio, sed dicit quod si una accipiatur pro definitione, reliquum erit passio. Vel aliter, quod non inconvenit idem esse definitio, et passio, ut sumitur passio in proposito, ut supra, articulo primo, dictum est. Circumloquimur enim passionem per definitionem, et e contra. Et hoc confirmatur per Philosophum 2. Topicorum, ubi dicit quod definitio et proprium nulli aliud est.
Ad aliud dico, quod Aristoteles habet pro inconvenienti circulariter demonstrare in eodem genere causae, et demonstrationis, non autem in alio, et alio, ut est in proposito. Posset etiam dubitari, quomodo passio hic sequitur, vel emanat, et quomodo causatur ab objecto, sed haec sunt supra tacta, quaest. 3.