Plura prima esse, quorum quodlibet sit universalissimum simpliciter, impossibile est.
Quod est : quoniam resolvendo, semper itur ad conceptum simpliciorem ; igitur primus simplicissimus : et sicut in quocumque ordine eodem impossibile est duo invenire prima; igitur magis in supremo, cui multitudo magis repugnat ; igitur solutae primae quaestiones.
Quod qualitas sit prior universaliter quantitate, probatur multipliciter. Quia consequitur omnem substantiam creatam, quantitas tantum corpoream. Consequitur substantiam ratione formae, quantitas autem ratione materiae. Item, qualitas est principium agendi, quantitas non : qualitas est, qua agens alterat, alteratio autempr aecedit augmentum. Impossibile est quantitatem induci,nisi per actionem qualitatis, non e converso. Item, qualitates attribuuntur Deo, ut perfectiones simpliciter, non sic quantitates. Qualitas habet multas species, videlicet spiritualium et corporalium, ut lux, etc. quibus entia attingunt suos fines, etiam homo beatitudinem per gratiam et charitatem attingit, etc. Quantitas continua tantum tres species, et ipsa nullum ens suum finem attingit. Consequitur omnem speciem secundum suam actualitatem, non autem quantitas. Secundum ipsum est ordo universi et locus naturalis, et motus et quies. Secundum ipsas ut objecta distinguuntur potentiae animae. Quanto etiam est ens perfectius, tanto habet ipsam perfectiorem, non quantitatem. Angelus nec homo tantam, quantam terra. Hic argutum est propter communicationem ,propleractualitatem, propter perfectionem simpliciter, propter generationem. Ad secundam conclusionem, confirmatur secunda et tertia, per hoc quod ordo accidentium immediate, vel mediate post substantiam, est secundum eorum perfectionem. Item, argui potest pro et contra, comparando quartam speciem Qualitatis ad quantitatem. Item, arithmetica est certior scientia naturali, abstrahit autem a qualitate. Item, quantitas est immediatior substantiae secundum Aristotelem. Respondeo, substantia, et est subjectum accidentium, et est perfectius eis, quia causa efficiens. Quoad primum, est in potentia, quoad secundum actu. Secundum primum quantitas est immediatior, et secundum secundum qualitas.