S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter XIV.

39. “It hath been said, Whosoever shall put away his wife, let him give her a writing of divorcement.” This is the lesser righteousness of the Pharisees, which is not opposed by what our Lord says: “But I say unto you, That whosoever shall put away his wife, saving for the cause of fornication, causeth her to commit adultery:123    Per alias nuptias, quarum potestatem dat divortium (“by another marriage, power of which divorce gives.”—Bengel). So also Meyer, Alford, etc. and whosoever shall marry her that is loosed from her husband committeth adultery.”124    Solutam a viro…moechatur; Vulgate, dimissam…adulterat. For He who gave the commandment that a writing of divorcement should be given, did not give the commandment that a wife should be put away; but “whosoever shall put away,” says He, “let him give her a writing of divorcement,” in order that the thought of such a writing might moderate the rash anger of him who was getting rid of his wife. And, therefore, He who sought to interpose a delay in putting away, indicated as far as He could to hard-hearted men that He did not wish separation. And accordingly the Lord Himself in another passage, when a question was asked Him as to this matter, gave this reply: “Moses did so because of the hardness of your hearts.”125    Matt. xix. 8. For however hard-hearted a man may be who wishes to put away his wife, when he reflects that, on a writing of divorcement being given her, she could then without risk marry another, he would be easily appeased. Our Lord, therefore, in order to confirm that principle, that a wife should not lightly be put away, made the single exception of fornication; but enjoins that all other annoyances, if any such should happen to spring up, be borne with fortitude for the sake of conjugal fidelity and for the sake of chastity; and he also calls that man an adulterer who should marry her that has been divorced by her husband. And the Apostle Paul shows the limit of this state of affairs, for he says it is to be observed as long as her husband liveth; but on the husband’s death he gives permission to marry.126    Rom. vii. 2, 3. For he himself also held by this rule, and therein brings forward not his own advice, as in the case of some of his admonitions, but a command by the Lord when he says: “And unto the married127    In conjugio…mulierem; Vulgate, matrimonio…uxorem. I command, yet not I, but the Lord, Let not the wife128    In conjugio…mulierem; Vulgate, matrimonio…uxorem. depart from her husband: but and if she depart, let her remain unmarried, or be reconciled to her husband: and let not the husband put away his wife.”129    1 Cor. vii. 10, 11. I believe that, according to a similar rule, if he shall put her away, he is to remain unmarried, or be reconciled to his wife. For it may happen that he puts away his wife for the cause of fornication, which our Lord wished to make an exception of. But now, if she is not allowed to marry while the husband is living from whom she has departed, nor he to take another while the wife is living whom he has put away, much less is it right to commit unlawful acts of fornication with any parties whomsoever. More blessed indeed are those marriages to be reckoned, where the parties concerned, whether after the procreation of children, or even through contempt of such an earthly progeny, have been able with common consent to practise self-restraint toward each other: both because nothing is done contrary to that precept whereby the Lord forbids a spouse to be put away (for he does not put her away who lives with her not carnally, but spiritually), and because that principle is observed to which the apostle gives expression, “It remaineth, that they that have wives be as though they had none.”130    1 Cor. vii. 29.

CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contrarium quod Dominus dicit, Ego autem dico vobis, Quicumque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Non enim qui praecepit dari libellum repudii, hoc praecepit, ut uxor dimittatur: sed, Qui dimiserit, inquit, det illi libellum repudii; ut iracundiam temerariam projicientis uxorem libelli cogitatio temperaret. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle discidium. Et ideo ipse Dominus alio loco de hoc interrogatus, ita respondit: Hoc Moyses propter duritiam vestram fecit (Matth. XIX, 8). Quantumvis enim durus esset qui vellet dimittere uxorem, cum cogitaret libello repudii dato jam sine periculo eam posse nubere alteri, facile placaretur. Dominus ergo ad illud confirmandum ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit: caeteras vero universas molestias, si quae forte exstiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri; et moechum dicit etiam virum qui eam duxerit, quae soluta 1249 est a viro. Cujus rei apostolus Paulus terminum ostendit, quia tamdiu observandum dicit, quamdiu vir ejus vivit: illo autem mortuo, dat nubendi licentiam (Rom. VII, 2, 3). Hanc enim etiam ipse regulam tenuit, et in ea non suum consilium, sicut in nonnullis monitis, sed praeceptum Domini jubentis ostendit, cum ait: Eis autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat (I Cor. VII, 10, 11). Credo, simili forma, ut si dimiserit non ducat aliam, aut reconcilietur uxori. Fieri enim potest ut dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit. Jamvero si nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit; multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint: quia neque contra illud praeceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat; non enim dimittit, qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit: et illud servatur, quod per Apostolum dicitur, Reliquum est ut qui habent uxores, quasi non habentes sint (Ibid. 29).