De compositione auris et physiognomia
ejus. Ex numero autem partium capitis est auris, et hoc est instrumentum auditus omnino impertinens ad anhelitum : propter quod Alchamian poeta arguitur mendacii, fingens poetice quod caprae anhelant per aures.
Interior autem pars auris in foramine vocatur pars seposa, eo quod cholera per simile sepi adhaeret ei, quando purgatur per ipsam. Pars autem exterior auris, quae rotunditatem habet semicircularem, vocatur concha auris : quia in ipsa colligitur sonus veniens ad aurem. Compositio autem auris est ex cartlagine, sicut diximus superius, et carne modica, quae est super cartilaginem in vacuitatibus panniculorum auris : et super illam est cutis. Et ut breviter dicatur, auris est membrum creatum auditui, et factum est ei foramen anfractuosum, ut sentiat omnes voces in eo, et faciat tinnitum earum convenientem per repercussiones congruas.
Ab interiori autem incipit hoc foramen in osse capitis, quod vocatur petrosum, de quo nos inferius faciemus mentionem: et involvitur exeundo ad concham auris via fractuosa, ut ipsa anfractuositas sit elongans spatium viae ad interiora ab exterioribus. Quoniam si factum esset foramen penetrans directe, esset spatium breve ad intus : et hoc faceret tria nocumenta in aure, quorum unum esset contrarium cerebro, et duo essent contraria auditui. Contrarium autem cerebro est : quia tunc calor abundans, et frigus excellens venirent per ipsum ad cerebrum, et laederetur ex his substantia ejus. Unum autem contrarium auditui esset, quod soni qui cum metu excellenti aeris veniunt, subito pertingerent ad nervum auditivum et corrumperent ipsum : nunc autem proportionantur per anfractuositatem : sensus enim omnis harmonia est, sicut in libro de Anima tertio est ostensum. Secundum autem nocumentum auditus esset, quod non quiesceret aliquis aer : quia in directa via unus impelleret alium, et in. tali commotione soni continue confunderentur, et non possint directe percipi. Foramen enim auris pervenit ad concavitatem anteriorem per gradus anfractuosos, in qua est stans et immotus et quietus aer.
Superficies autem interior auris, est tota strata et operta villis nervi auditivi,
qui venit ab anteriori parte cerebri, et est quintum, par nervorum septem parium, qui ibidem oriuntur, sicut nos in sequentibus in anadmia nervorum docebimus. Hic autem nervus valde factus est durus, ut non de facili laedatur a percussione aeris, sed potius repercutiens convenienter recipiat sonum. Cum autem undans aer vocalis vel sonativus pervenit ad nervum illum, tunc recipit auditus vocem vel sonum : et ideo vocatur tympanum auris : hic enim nervus se habet ad auditum, sicut se habet humor glacialis ad visum. Et reliqua membra auris, sunt sicut alia quae circumdant glacialem ex tunicarum et humorum numero, quae sunt in oculo, de quibus in sequentibus nos ponemus anadmiam. Haec enim omnia creata sunt propter glacialem, ut serviant ei et custodiant ipsam a nocumentis : et via quidem tortuosa est sicut foramen uveae in oculo.
Creata autem est auris cartilaginosa : quoniam si esset carnea aut pannicularis, per mollitiem non servaret figuram semicirculi et anfractuositatis quae est in ea. Si autem esset ossea creata, laederetur in omni casu, et nimis dure reciperet sonos et infringeret eos. Creata est igitur cartilaginosa, habens cum figurae conservatione levitatem et reflexiones.
In lateribus autem capitis ideo positae sunt vel supra capita quorumdam animalium, quia auditui est convenientius et visui, propter hoc quod visus sit per rectas lineas et secundum processum lucis, sicut in antehabitis libris probatum est: et non poterant organa quatuor duorum sensuum accipientium per medium fieri in una parte capitis, quia complexio unius confunderetur cum complexione alterius, et figura unius comprimeret figuram alterius, aut oporteret quod caput et facies enormia fierent. Sed lateralis positio non repugnat auditui, eo quod ipse non est per lineas rectas. Positus est autem sub radicibus capillorum, et non in radicibus ipsis, ne si pili orirentur, in ipso impediretur perceptio sono- rum. Inferius autem etiam dicemus oculi compositionem et complexionem in loco ubi specialem de membris faciemus mentionem.
Scimus autem ex his quae diximus, quod in anteriori auris est foramen tortuosum sicut armilla aeris, habens foramen spirate. Figura autem spiratis vocatur quae gyrat, et gyri ejus procedunt non revertentes ad idem punctum, et finis ejus est in osse petroso, quod est simile in forma et creatione armillae auri concavae. Dico autem auri, eo quod aurum dulciorem habens sonum, magis exprimit naturam auris et usum, quam aliquod aliud metallum. Et ad hoc foramen propter nervum auditivum creatum in ipso, pervenit omnis tinnitus qui est reflexus et repercussus sonus, qui vocatur echo, et omnis sonus simplex, et ab ipso redditur ad cerebrum ad virtutem auditivam per nervum qui est tympanum auris.
Non est autem aperta via et continua exiturae a cerebro ad aurem, ne frigus ingrediatur : sed potius pannus est ante stricturam foraminis, et etiam ipsum foramen clauditur in strictura in puncto ossis petrosi : quoniam foramen non est factum, quod per ipsum sonus veniat ad cerebrum, quia tunc commoveretur a sonis : sed est factum, ut in ipso stet aer qui recipit sonum et reddit eum nervo auditivo, et nervus reddit eum cerebro. Sed est via continua aperti foraminis a cerebro ad palatum, propter fumositates quae per ipsum ascendunt, et propter purgamenta cerebri quae per ipsam descendunt. In hoc enim non est nocumentum, eo quod illud foramen circumstantibus membris apertem est, quod frigus et alia nocumenta non possunt per ipsum ad cerebrum attingere. Foramen etiam auris venit versus palatum : et ideo acuti et stridentes compressionum soni in dentibus sentiuntur, et, sicut diximus, ab anteriori parte cerebri exit unum par venarum, hoc est, nervorum, quia nervi ab Antiquis venae dicebantur : et illius paris
linus nervus pervenit ad autem dextram, et diffunditur in ea : et alter pervenit ad aurem sinistram, et in ea similiter diffunditur.
Et sunt duae aures tantum in animali habenti aures, quia illae sufficiunt ad auditum : et si uni accidit nocumentum, altera accipit sonum. Nervi etiam motivi ex posteriori parte cerebri veniunt ad aures quorumdam animalium, et super illos moventur aures. Et omne animal habens aures, habet eas mobiles praeter hominem, et similitudinem hominis quae est simia et pygmeus. Et quod quidam homines movent aures, non fit motu proprio aurium, sed per extrusionem musculi qui est circa mandibulam : tunc enim ex continuatione cum illo a quibusdam qui ad hoc a puero studuerunt, movetur auris.
Adhuc autem quaedam animalia, sunt, quae quidem auditum habent, et tamen aures non habent : sed foramen habent de quo diximus, et per illud audiunt, sicut volatilia omnia quae nota sunt nobis, et omnes pisces squamosi. Quaedam autem hauriunt voces et sonos per poros suorum annulorum, sicut annulosa, et apis genera, et muscae. Omnia vero animalia nota nobis, quae sibi similia generant animalia, primo partu, ex utero habent aures praeter delphinum, et balenam, et quoddam genus muris quod Graece vocatur koki, et est talpa vocatum apud nos. Quod autem supra diximus volatilia nota nobis non habere aures, intelligi habet de volatili plumoso et bipedi. Vespertilio enim habet aures, sed est pilosa : et licet non habeat nisi duos pedes in membrana suae cauda), tamen habet duos digitos pedis in cubitis alarum suarum, quibus utitur loco duorum pedum ; et ideo cum cadit, excipit se alis : et quia accedit ad naturam quadrupedis, ideo habet aures sicut quadrupedes in superiori parte lateris capitis sui. Homines et caetera bipedia, habent aures, vel foramina quae sunt loco aurium in inferiori parte lateris capitum suorum retro juncturam mandibulam.
Animalia autem marina quae sunt magni corporis, et praecipue quae pedes habent, aures habent manifestas, et sunt boni auditus : quia nisi essent boni auditus, non venirent ad eas soni per aquam.
Quorumdam autem hominum et praecipue virorum sunt pilosae in aliqua parte, inferiori videlicet et interiori conchae auris : et quorumdam in nulla parte sunt pilosae, et quaedam valde modicos et paucos habent pilos : et hoc significat bonum auditum, eo quod est signum spiritus et caloris in. illo loco.
Forte autem erunt aures alicujus homonis magna) enormes, et forte parva), et forte mediocres, et forte erunt prominentes valde a capite, et forte e contra minus compressae super caput, et forte sunt positionis mediocris inter haec duo. Mediocres autem omnium specierum quas diximus significarit bonitatem. Cum autem fuerint auriculae prominentes et magnae valde, significatur sdliditas, et garrulitas, et imprudentia, ut dicit Loxus. Parva) autem valde, malignitatis sunt indicia, sicut testatur Palemon. Aures autem quae quasi praecisae sunt et
valde breves, ad stultitiam dixit Loxus referri. Dicit enim debere esse aures formatas semicirculariter connexo lineo in medio aliquantulum converso versus centrum, et media) magnitudinis, quae decenter capiti adhaereant. Aures enim nimium rotundae indociles significant. Aures autem oblongas et angustas invidiae dicunt esse signa. Jacentes autem supra caput applicatas dicit significare
X i. X X hebetudinem et pigritiam.
Causa autem significationum est, quod virtus formativa quando directe format organa, aut deficit instrumend caloris et spiritus, et malitia materiae detinentis inundat enormiter, aut siccitate et parcitate ejusdem a debita retrahitur quantitate : et secundum hoc non possunt principiam opera anima), nisi aut secundum luxum aut penuriam procedant, in- quantum proveniunt ab inclinationibus
naturae.