De spiritu naturali et operibus ejus et ortu.
Dubitabit autem forte aliquis, quare nominetur spiritus naturalis qui per nutrimentorum spirat regionem, et nutrimento et digestioni deservit. Adhuc autem quare spiritus ille non discurrit in arteriis sicut spiritus vitalis, et ad quid sit necessarius spiritus ille. Si enim naturalem vocant, quia naturae sit instrumentum, non videbitur esse verum : quia non naturae, sed animae nutritivae instru- mentum est spiritus ille : cujus signum expressum est, quod non tantum unum operatur, sed multa, nutrimentum vertendo, et augmentando, et hujusmodi multa quae sunt digerere, attrahere, expellere, retinere, vivere, de quibus alibi dictum est. Convenienter igitur non dicitur naturalis, ut videtur. Cum autem spiritus et nutrimentum sint diversae substantiae, videbitur forte alicui inconveniens si non habeant receptacula diversa. Eodem autem modo cum calor hujus terminare possit omnino, videtur superfluus esse spiritus.
Sed ad omnia haec dissolvenda dicit Avicennna , ''quod in veritate spiritus naturalis derivatur a corde secundum modum superius explanatum. Sicut enim inconveniens est, ut inquit, si aliquid secundum substantiam trahatur ab uno membro, et accipiat ab alio membro perfectionem, et tunc perfectum iterum dirigatur ad id unde substantialiter et materialiter exortum est, ut in ipso propriae perfectionis rceat virtutem et operationem : sic igitur spiritus substantialiter et naturaliter elevatus a cibo in corde accipit perfectionem ad opera vitae : et tunc iterato dirigitur ad hepar et stomachum et viscera alia : et in illis operatur vitae potentiam in nutrimento. Similiter autem ab ipsis tunc accipit sua virtus determinationem ab opera illa quae naturalia dicuntur, sicut in cerebro accipit determinationem ad illa quae animalia dicuntur. Dicuntur enim opera illa naturalia et virtutes illae naturales et spiritus naturalis : non ideo quod natura sit quae in hujusmodi agit secundum quod natura distinguitur ab anima, sed ideo quod virtutes et opera illa similiora sunt in naturalibus, licet ab anima hujusmodi operationes procedant : et quia fiunt per virtutes naturales, quae sunt calidum et humidum, frigidum, et siccum, sicut dictum est ali-
bi. Ad modum enim naturalium illa esse dicuntur quae non subjacent libertati, sed necessitati, et in quibus non intervenit lassitudo : sed in hoc naturalibus non similantur, quia vegetabilia multa agunt per se :. et spiritus ejus est expulsus et attractus, sicut et omnis alius spiritus. Spiritus autem iste qui ob has causas naturalis vocatur in attractu ad intus deservit digestioni calefaciendo ex motu et calore quem inducit. In quantum autem est in ipso virtus cordis, quae universaliter est vitae operativa secundum potentiam in actum, et quod habitum contrahit vivificantis, substernuntur arteriae venis undique, ut expulsu et spiratione spiritus habilitas vivificationis nutrimento confortetur : et ista est una de utilitatibus ejus potior inter omnes. Confert etiam ipsis organis nutritivis habitum vitae eo modo quo confert oculus solutionem ad actum vigiliae. Nisi enim ea influeret spiritus vitae, non recte formaretur nutrimentum vivo corpori, sed. essent sic ligata et suspensa ad actum, sicut organa immobilitata per frigus vel aliquam aliam dispositionem, quae solum organum suspendet ab usu, licet habeat perfectionem in habitu, sicut in libro de Somno et Vigilia, et immobilitate et solutione eorum dictum est. Per hoc etiam patet, quod. magna pars et efficacior spiritus naturalis illuc decurrit per arterias in his quae habent sanguinem et arterias : spiritus autem qui inclusus est in substantia cibi antequam depuretur, imperfectus est : et ideo dirigitur ad cor ubi est sedes et fons vitae, ut ibi perficiatur, et tunc reversus vitae perficiat operationem, ut dictum est. in aliis autem quae arlcrias non habent, in substantia cibi continetur propter causas superius enumeratas.