SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Viso (1) quod Universale habet conditiones requisitas ad subjectum, videlicet Qui I est, et quia est, et passiones demonstrabiles, de quibus supra, quaest. 3. ubi adverte quod communiter libri habent sic, quia videlicet est ens, et definibile, sed loco definibilis posset poni intelligibile, quantum ad secundam trium quaestionum praecedentium : hoc tamen non obstat, quia esse definibile includit esse intelligibile, licet non e contra, et hoc definitione distincte quid rei. Nunc quaeritur, An Universale sit subjectum libri Porphyrii ? De Primo, quid Universale, quid subjectum, prius dictum est, et quoties sumantur.
Liber luc ponitur pro contentis in eo, scilicet pro habitu scientiali, instrumentaliter per librum importato.
Porphyrium vero constat auctorem, et causam elicientem, licet non principalem hujus libri fuisse, ut communiter tenetur.
Ordo quaestionis patet : divisio ejus communis.
De Secundo, partem negativam arguit tribus rationibus. Prima procedit per locum a divisione Universalis, ut intentio, vel ut rei applicabile, quae ut videlicet potest reduci ad istam. Universale potest considerari, aut inquantum in se quidditas, vel ens, vel abstractum ; aut inquantum alteri inhaerens, vel concretum, vel in alio ens. Nec sic, nec sic, est subjectum, ergo nullo modo. Membra probantur satis clare in littera, et magis infra patebunt. Secunda ratio procedit ex distinctione objectiva scientiae realis, et rationis. Tertia ratio procedit ex negatione conditionis subjectivalis principalis, videlicet considerationis, et determinationis. Ad oppositum unica ratione arguit, quae procedit ex unitate scientiae, extrinseca saltem.
Aliam quaestionem, ortum habentem ex argumento post oppositum, de univocatione Universalis respectu istorum quinque, movet, quam lateralem appellare possumus, et consimiles plerumque in omni facultate, in qua scribit, movet iste ; et hoc, vel quia connexionem habent in solutionibus, vel gratia brevitatis ; vel quia dum unum, licet minus principale, vel commune interdum discutit, alterum menti occurrit, et tales laterales hic sub eodem numero cum principalibus computo, licet possem ponere in numerum, ut communiter numerantur, sed in aliis hoc non servabo.
Quid univocum, patet ex principio Praedicamentorum. Solet apud Scotistas univocum accipi tripliciter, videlicet Metaphysico, Physice, et Logice.
Item, univocum aliud univoce dictum ;
aliud denominative, et hoc aut denominatione a priori aut denominatione a posteriori. Item, univocum aliud univocans ; aliud univocatum. Item aliud pro substrato ; aliud pro formali. Item, univocationis quatuor solent assignari gradus. De his omnibus infra forte erit sermo, et alibi ubi occurrent. Breviter in proposito intelligo univocum Logicum univoce dictum pro substrato, et univocans infra ultimum, et primum univocationis gradum.
Quod additur in titulo quaestionis primae, ad haec quinque, patet quod ly haec est pronomen demonstrativum ad intellectum, vel sensum. Primo modo sumitur hic.-Quinarius vero est species numeri imparis, cujus proprietates considerare spectat ad Arithmeticum.
Ordo quaestionis, licet videatur praeposterus, salvatur tamen ex prioritate solutionis. Divisio fere communis. Arguit unica ratione negativa, et ratio clara est, nisi quia major est ambigua, de qua in tertio articulo. Eamdem propositionem habet infra, quaestione quarta Antepraedicamentorum, post oppositum, ratione tertia ; et videtur regula famosa in his Logicalibus.
Adjungit evasionem immediate, quam infra tenet, quod saepe solet facere, ut inducat replicas aliorum, vel proprias, contra quam arguit dupliciter in primo argumento. Cum dicit quod species opposita non praedicatur de alia cum hoc verbo est, habet intelligi ut disparatae sunt, id est, separatae vel distinctae, non tamen formaliter oppositae, nisi large sumpta contrarietate. Sunt autem species substantiae disparatae, tam in concreto, quam in abstracto ; accidentium vero in abstracto tantum. Dicit etiam cum hoc verbo est, ad differentiam verborum accidentalium, actum signatum importantium, ut Genus praedicatur, vel dicitur, vel refertur ad speciem. Alia ratio est ex Porphyrio,capite de Differentia, ubi dicit quod neque Genus secundum magis et minus praedicatur de eo cujus est Genus, neque Generis differentiae, secundum quas dividitur. Probando minorem, dicit quod Genus est universalius, quam Species, quia praedicatur de pluribus, ly pluribus debet accipi comparative, et non positive.
Consequenter solvit secundam quaestionem primo, quia ex ejus solutione dependet solutio primae.Prius enim videndum est Universale esse univocum, quam subjectum alicujus scientiae ipsum assignare,cum de aequivocis non sit scientia. Et primo ponit opinionem aliorum,et maxime Albertorum tenentium analogiam Universalis ad haec quinque.Imaginantur enim analogiam tanquam medium inter univocationem, et aequivocationem,et male. Analogia namque conjungitur nunc aequivocationi, nunc univocationi, quia potest esse in sola voce, et tunc est in aequivocis, et maxime a consilio. Potest etiam esse in conceptu ; et tunc stat cum univocatione.Inter univocationem vero, et aequivocationem nullum cadit medium, aliter inter contradictoria medium, ut patet ex rationibus earum in Antepraedicamentis. Quoties autem sumitur Analogia, infra,quaest. 4. Antepraedicamentorum, habet iste egregie, et super libros Elenchorum quaest. 15. optime logice ad propositum habet.
Consequenter respondent ad primam quaestionem ponentes quinque Universalia subjectum hujus libri, et non Universale, quia sicut nec purum aequivocum, ita nec analogum esse subjectum alicujus scientiae opinantur, et in hoc concedunt argumenta principalia illius quaestionis.
Ad argumentum vero post oppositum respondent, quod unitas scientiae non sumitur a subjecto adaequalo, sed a parte principali ejus, quam in proposito genus esse asserunt.
Arguit Doctor contra hunc modum dicendi, et primo contra solutionem secundae quaestionis, ex intentione Aristotelis 10. Metaph. text. com. 5. 6. et 7. Physicorum, text. comment. 31. Ubi advertendum,quod quatuor assignantur gradus univocationis. Primus et maximus est, quando est identitas rationis, modi essendi, ordinis, et gradus perfectionalis. Secundus ubi sunt tria priora, dempto quarto. Tertius ubi removentur duo ultima.Quartus et minimus ubi tantum primum reperitur. Exemplum primi, ut Species specialissima est univoca. Exemplum secundi, ut Genus aliquod subalternum, et generalissimum etiam, puta animal, vel substantia et hoc in Species immediatas divisum. Exemplum tertii, ut numerus, vel figura. Exemplum quarti, transcendentia, puta ens etc. Aequivocationem ergo Physicam, vel ut opponitur univocationi strictissime dictae, latere in generibus dicit Naturalis. Ideo Aureolus ait quod alia occulta, ut Generis: alia manifesta, ut Speciei specialissimae est univocatio. Cum hoc tamen stat quod logice loquendo, Genus sit vere univocum. Et hic applicat Doctor ad propositum de Universali, quod est genus ad haec quinque. Et cum dicit in fine argumenti, licet Genus sit aliquo modo perfectius aliis, optime dixit Doctor aliquo modo, et non absolute. Nam habendo respectum ad substrata, Species, vel differentia esset perfectius. Sed habendo respectum ad hoc,quod est de pluribus praedicari,videtur quodammodo id perfectius tale quod extensius praedicatur: et hoc loquendo de perfectione permissiva,et non positiva,de qua forte statim, in tertio articulo.
Consequenter contra solutionem secundae quaestionis arguit, ex intentione Philosophi 7. Metaphys. text. comment. 4. et 5. Rationem autem, (cui innituntur ad ponendum analogiam, et ad negandum univocationem Universalis ad haec quinque, quam dicit Doctor esse tertiam,ad primam partem,scilicet negativam secundae quaestionis, quae tamen est secunda replica, contra evasionem rationis unicae, sed pro quanto facit ad principale, potest dici tertia, ubi dicit arguens,quod Genus est magis universale, quia praedicatur de pluribus comparalive,ut praedixi) tollit Doctor per instantiam sumptam ex definitione numeri, quam ponit Philosophus 10. Metaph. text. comm. 4. et Boetius 1. Arithmeticae, cap. 3. Consequenter tenet conclusive univocationem Universalis ad haec quinque, et in hoc solvit secundam quaestionem. Deinde respondendo ad primum argumentum primae quaestionis, tenet responsionem prius datam supra, quod videlicet intentio Generis, id est, Genus pro formali (ut modus tamen) applicatur Universali respectu istorum quinque, quia (ut dictum est prius) non modo primarum intentionum, imo etiam sibi invicem sunt modi intelligendi secundae intentiones. Dicit igitur applicatur, ut denotetur praedicatio modalis, et denominativa, ut distinguitur contra quidditativam. Et addit quod propter definitionem, et disparationem istorum inter se, nullum eorum praedicatur essentialiter, et in actu exercito de alio, sed bene in actu signato. Nec etiam sic, aliquid aliud de uno eorum, sub ratione alterius, praedicatur.
Ubi breviter pro nunc sciendum, quod actus signatus, vel significatus, vel praedicatio signata, vel significata (potest enim utroque modo dici, sed melius sonat signatus, vel signata, ubi activum debet intelligi per passivum) fit mediantibus verbis, vel aliis terminis verbalibus secundointenlionalibus, ut puta praedicari, dici, subjici, signari, excludi, excipi, definiri, etc. Praedicatio exercita fit maxime mediantibus verbis substantivis, vel sibi aequivalentibus. Dicitur enim praedicatio signata, quasi significativa, vel figurativa, vel implicite, sive obscure, importans in communibus conceptionibus praedicationem exercitam. Exercita vero, quia ad exercitium,et operationem, vel practicam, ut ita loquar, deducit id quod theorice, et mystice, et confuse, et indifferenter prius dictum est, nam cum dicitur, Genus praedicatur de Specie ; vel, Definitio, convertitur cum definito ; vel, Subjectum inferi praedicatum; non habetur aliqua determinata notitia,sed adhuc expectatur exercitium hujus locutionis, et verificatio in fundamentis, ut dicendo, Homo est animal, vel, Animal rationale est, ergo homo ; vel, Homo est, ergo animal ; et sic de aliis.
Omnia enim in figura, et mystice contingunt illis praedicationibus; ideo merito signatae, quod melius dicitur, quam significatae, quia magis indifferenter ad activum, et passivum, (quod tamen parum refert) dicuntur, de qua praedicatione magis infra cap. de Genere, quaest. 1. habetur, et ubique in his logicalibus praesupponitur notitia ejus. Bene etiam addit Doctor ibi ly essentiali, quia licet haec sit vera, Genus est Species, non tamen praedicatione essentiali, sed denominativa accidentali.
Sed ad probandum illud secundum dictum (ubi dicit quod nec aliquid de uno istorum, sub ratione alterius, praedicatione exercita, et essentiali praedicatur, in quo magis dubitari posset) adducit probationem satis obscuram multis, dicens, quod ratio Generis extraneatur Universali, quando unitur istis per hoc verbum est, sicut et animali, cum dicitur, Homo est animal. Ubi advertendum, quod secundum diversas acceptiones significati termini communis, vel singularis, etiam termino tali attribuuntur diversa praedicata, et aliqua sibi uno modo conveniunt, et alio modo eadem disconveniunt. Significatum autem hujus termini homo (ut quaest. sequenti habetur )potest accipi tripliciter, videlicet secundum esse materiale, vel suppositabile, vel Physicum ; secundum esse quidditativum, vel praedicabile, vel Metaphysicum ; vel secundum esse intelligibile, vel actu universale, vel comparatum, vel Logicum. Primo modo conveniunt sibi accidentia communia, et Physica. Secundo modo praedicata quidditativa. Tertio modo intentiones secundae. Eodem modo intelligendum est de animali, et aliis fundamentis. Et non modo istud habet verificari, licet tamen principalius in primis intentionibus, sed etiam in secundis, quia, suo modo, possunt habere illud triplex esse. In duabus igitur primis acceptionibus proprie fit actus exercitus, et extraneus est actus signatus. Variatur tamen actus exercitus ibi, quantum ad esse existentiae, et essentiae, caute intelligendo illorum distinctionem. In tertia vero proprie fit actus signatus, et extraneatur exercitus.
Et si quaeras, qualiter habet discerni illa triplex acceptio termini ; dicendum quod secundum exigentiam praedicati, juxta illam regulam Boetii de Trinitate (licet e contra ponat eam, ut patet ibi, sed hoc parum refert) Talia sunt subjecta, qualia permittunt praedicata. Id est, secundum exigentiam praedicati variatur acceptio, et suppositio subjecti. Refert ergo dicere, Homo est animal, et dicere, Animal praedicatur de homine ; quia variatur suppositio, et acceptio, licet non significatio.
Secundo modo sibi convenit ratio Generis proprie. Primo modo extraneatur ei, propter descensum ad particularia,quorum nullum est Genus.
Vult ergo breviter Doctor, quod ratio generis (ut est intentio secunda, et modus intelligendi cujuslibet communicabilis pluribus speciebus, et per consequens Universalis respectu istorum quinque) sit extranea Universali, cum dicitur, Genus est Universale ; vel, Species est Universale. Quia in talibus praedicationibus supponit Universale personaliter, sicut animal, cum dicitur, Homo est animal. Dum autem sibi convenit ratio Generis, ut modus, supponit simpliciter, sicut et animal, cum dicitur, Animal est Genus ; vel, Animal praedicatur de homine. Universaliter enim intentiones secundae attribuuntur primis suppositionibus simpliciter, id est, pro significato adaequata, et absolute sumpto, ut habet tamen esse cognitum, quod est esse diminutum. In suppositione namque simplici idem supponit terminus quod significat, et hoc formaliter, et non materialiter, contra ineptias quorumdam, de istis suppositionibus Logicam destruentium, contra quos in tractatu per se forte erit sermo. De his etiam infra magis, ubi locus proprie considerationis occurret, et in tertio articulo, ulterius circa ista aliqua tangam.
Deinde ad duas replicas contra responsionem hic, et supra in pede quaestionis datam, respondet. Dicit igitur uno modo quoad primam, quod non est inconveniens Species ejusdem Generis accidentales, de se invicem praedicari, denominative saltem, et aliquid de uno sub ratione alterius eodem modo. Sed objicit, quia hoc non est verum, etiam in accidentibus : et exemplificat de albedine, et nigredine. Dicit ad hoc Doctor, quod licet forte instantia habeat locum in absolutis accidentibus, non tamen in relativis. Idem habet infra quaestione sexta Antepraedicamentorum, solvendo secundum principale. Et bene dixit forte, propter praedicamentum Quantitatis, cujus una Species denominat aliam, ut infra cap. de Quantitate tangit. Propter etiam aliquas qualitates (disparatas saltem) quae de se invicem praedicantur, ut Album est Musicum, et sic de aliis : sed ibi posset forte negari praedicatio denominativa, quae proprie est, quando quod natum est subjici, subjicitur, et quod natum est praedicari, praedicatur; et, ut breviter dicatur, quae est accidentis de subjecto, non autem accidentis de accidente, non habente magis rationem subjecti, quam accidentis. Quod dico propter ea quae tractata sunt quaestione praecedenti. Declarat autem quod hoc est verum in accidentibus respectovis, quia haec est vera, Pater est filius : quod probat; quia non magis repugnat commune communi, quam particulare particulari. Sed hic pater, et hic filius, dicuntur de eodem, et per consequens de se invicem ; ut demonstrato Socrate, verum est dicere quod est pater hujus, puta Ciceronis ; et filius hujus, puta Platonis. Sed ad patrem hujus, sequitur pater, sicut lotum in modo ad partem, et ad filium hujus, filius. Sicut ergo antecedentia stant simul, scilicet pater hujus, et filius hujus, respectu diversorum de eodem, et in eodem, non fundamentaliter, sed subjective: ita et consequentia, puta pater et filius : ubi tangit differentiam inter relativa, et relative opposita, propter instantiam, vel objectionem tacitam, ne quis dicat, quod opposita praedicarentur de eodem. Non enim omnia relativa, ut sic sunt, relative opposita: sed oportet praeter hoc, quod comparentur ad idem, et secundum idem. Relative enim opposita includunt duo, scilicet relationem et oppositionem. Inquantum relativa, sunt diversa ; inquantum habent oppositionem, habent comparari ad idem, et secundum idem, quod forte non est generale omnibus oppositis, de quo magis infra, in Postpraedicamentis, et alibi. Tangit ulterius de relativis primo, et non primo incidentaliter, et applicat.
Aliter respondet ad argumentum, recurrendo ad illam distinctionem de quid, et modus, describendo utrumque, ut supra tetigi, et applicat. Generaliter ergo tenet, quod istae intentiones de se invicem praedicantur denominative, capiendo unum ut quid, et alterum ut modus ; et non sequitur oppositio aliqua ; quia non opponuntur nisi dum uniformiter accipiuntur, et sic non praedicantur de se invicem formaliter, et per se saltem. Pondera tamen optimam instantiam hic, ut habet infra cap. de Qualitate, quaest. ultima, ante oppositum, et cap. de Oppositione, ubi haec resolvuntur egregie, ut patet. Et exemplificat in modis significandi Grammaticalibus, ut, Plurale est singulare : quod exemplum est difficilius aliquibus ipso principali. Ubi notandum, quod numerus est quidam modus significandi, attributus parti orationis, ad designandum rem suam, per modum unitatis actualis, vel pluralitatis talis. Ut huic dictioni homo, singularis ; huic vero dictioni homines, pluralis numerus applicatur.
Sicut igitur haec dictio homo declinatur in numero singulari, et plurali, ita haec dictio plurale : ut hic et haec pluralis, et hoc plurale ; vel, hoc plurale absolute, hujus pluralis. Plurale igitur est singulare, id est, singularis numeri, ut modu: sicut homo,malerialiter capiendo utrumque.Illud enim quod significatur per singulare, id est ille modu significandi, videlicet unitas actualis, est modus ejus quod significatur per plurale, id est, pluralitatis actualis.
Imo dico quod pferale poteste se modus suiipsius,ut pluralia est pluralis numeri,etsingulare, singularis, ut singulare est singularis numeri. Sicut Nomen est modus significandi nedum aliarum partium orationis formaliter, vel materialiter significatarum, imo suiipsius, ut Nomen est nomen, sicut Verbum est nomen. Advertendum tamen, quod isti modi significandi sunt in intellectu effective, et in voce significativa subjective, et in rebus significatis fundamentaliter, et originaliter : quia sunt respectus rationis, ut intentiones Logicales. Ideo cum dicitur quod singulare est modus ejus, quod significatur per plurale, debet intelligi quod est modus illius vocis plurale, significative tamen capiendo ipsam : ideo dicitur modus significati, quia modus vocis significantis subjective dico, licet fundamentaliter absolute verum sit.
Sed Doctor dicit, quod aliquibus videtur oppositum hujus quod dicitur in exemplo, videlicet quod cum dicitur Plurale est singulare, sumitur plurale ut modus, et singulare ut quid : quia significatum pluralis non est singulare ut modus, sed potius plurale. Sed quia disputatio ulterior hujus non est ad propositum, sed potius spectat ad Grammaticum speculativum, ideo dicit Doctor, quod non refert sive sic, sive sic dicatur, quia utroque modo habetur intentum, videlicet quod duarum Specierum dividentium aliquod Genus, una denominat aliam ut modus, sicut patet in his duabus speciebus numeri secundointentionaliter accepti, sed aliquantulum de hoc in tertio articulo, et magis in tractatu modorum significandi, quem intendo, vita comite, adjungere huic expositioni, sine quorum cognitione, quasi impossibile est in doctrina hujus Doctoris proficere.
Demum solvit secundam replicaui principalem per distinctionem horum terminorum magis, et majus, et satis clara est.l Deinde primam quaestionem solvit, tenendo conclusionem affirmativam, quam probat, applicando tres conditiones subjecti, de quibus supra quaest. 3. ad propositum, videlicet quod habet quid est, et quia est, et quod per suum quid est demonstrantur (implicite saltem) in hoc libro passiones ipsius de ipso.
Ubi nota in applicatione secundae conditionis subjecti, quod videtur determinare se Doctor, ubi prius quaestione praecedenti problematice processit, videlicet quod illa ratio, quae ponitur 1. Perihermenias, sit propria ratio definitiva ipsius Universalis. Item ibidem cum dicit Doctor quod medium demonstrationis aequatur passioni, aliter consequens, id est, fallacia Consequentis, ubi libri communiter, et male, habent communius. Exemplum hujus, nam si quis vellet demonstrare risibilitatem de homine, per substantiam animatam sensibilem, committeret fallaciam Consequentis, sic arguendo, Homo est substantia animata sensibilis, ergo risibilis, est positio Consequentis, ut patet: vel si vellet quis probare aliquid non esse sensibile, per hoc quod non est animal rationale, committeret Consequens a destructione Antecedentis. Requiritur ergo adaequatio passionis, et medii demonstrationis. Idem tangit infra quaest. 2. Antepraedicamentorum, ad finem, et quaest. 1. cap. de Relatione, et alibi saepe. Habet etiam tertiam conditionem, ut patet, reducendo Speciem ad Genus. Est ergo subjectum attributionis hujus libri Universale formaliter dictum.
Ad primum primae quaestionis dicit , quod divisio illa non est conveniens, qua dividitur Universale in intentionem, et in applicabile rei, quia membra coincidunt, cum nominis intentio sit applicabilis rei. Inconvenienter enim corpus animatum divideretur per animal, et hominem. Tenet ergo quod utroque modo est subjectum.
Ad argumentum contra primum membrum, uno modo respondet per distinctionem entis, realis et rationis. Alio modo concedendo quod Metaphysicus considerat etiam entia rationis, vel intentiones secundas, inquantum habent rationem entis, id est, quidditatis. Non tamen ex hoc sequitur quod consideret intentiones, inquantum tales, quia aliud est intentio inquantum intentio, et aliud intentio inquantum ens : quia primo modo consideratur in concernentia ad subjectum : secundo modo abstractive, et absolute, ut saltem respectivis convenit absoluta consideratio, de quo statim. Ideo per modum regulae dicit, quod hoc universaliter accidit, etc. et ideo exemplum de homine non est ad propositum, quia homo significat absolute essentiam, cum significet substantiam, quae non concernit subjectum, nec fundamentum : secus est de mobili, et Universali.
Ad aliud contra secundum membrum, negat assumptum. Aliud enim est ens absolutum, vel ad se ;aliud est ad aliud ; aliud ens per se, aliud ens per accidens : ut homo, pater ;lapis, lapis albus. Intentio ergo, ut applicabile rei, non indicat ens per accidens, sed ens ad aliud, de quo bene potest esse scientia, aliter de nullo accidente scientia, cum omne accidens dicat ordinem, et dependentiam ad substantiam, licet diversimode tamen. Dicit ergo optime Doctor, quod cum dicitur intentio ut applicabile rei, non dicitur totum per accidens, cujus una pars est intentio, et alia res. Sed denotatur concernentia aplitudinalis, vel respectus etiam actualis ipsius intentionis ad fundamentum, et terminum. Cadit ergo res ibi, ut terminans illam dependentiam. Idem dicit expresse quaest. 2. quarti Sententiarum, articulo I.et licet intentio sit subjective in illa re, abstrahentium tamen non est mendacium.
Secundum principale solvit per distinctionem Universalis, supra habitam. Et cum dicit ibi Logica, intelligendum est partialiter, pro scientia hujus libri, vel si universaliter, intelligendum est de Universali ut modo, non ut quid.
Tertium argumentum solvit ex his, quae dicta sunt in corporequaestionis,applicando secundam, et tertiam conditiones subjecti.
De Tertio, circa primum argumentum primae quaestionis, et solutionem ejus, posset dubitari. Videtur enim quod aliud sit intentio inquantum intentio, aliud intentio inquantum applicabile rei, sive ly inquantum teneatur proprie reductive, sive specificative, et maxime si reduplicative, ut hic videtur accipi : quia applicabiIitas ad rem primae intentionis, non est de ratione formali ipsius secundae intentionis. Unumquodque autem est formaliter ipsum. Igitur videtur quod Metaphysicus consideret intentionem inquantum intentio, quia considerat non solum absoluta, sed respectiva, et unumquodque secundum suam rationem formalem : licet plerumque in proprietatibus communibus. Cum igitur intentio sit formaliter ad aliud, consideratur a Metaphysico, ut ens ad aliud, et ita sequitur quod si intentionem, inquantum ens ; et intentionem inquantum intentio ; cum nihil possit quidditative considerari, absque illo quod includitur in ratione sua quidditativa, hujus in respectivis est dependentia ad terminum maxime. Per idem posset probari quod idem sit mobile inquantum mobile, et mobile inquantum ens. Item, contra illud quod dicit in principio responsionis, videlicet quod intentio inquantum intentio, est applicabilis rei. Abstractum, ut tale, non est applicabile rei, sed hujusmodi est intentio inquantum intentio ; ergo, etc. Assumptum patet infra cap. de Proprio, quaest. 2. solvendo tertium principale, ubi dicit quod proprietas (supposito quod sit secunda intentio) significatur sub modo opposito ei, cui convenit actu accidere, scilicet sub modo abstractionis, igitur, etc. Item, quod intentio, ut applicabile rei, sit ens per accidens, probo : Omne complexum includens plures conceptus, ex quibus non fit per se unus conceptus, est ens, vel totum per accidens : hujusmodi est hoc totum ; ergo, etc. Item, quod non sit idem homo, inquantum homo, et homo inquantum ens, videtur : quia homo, inquantum homo, includit ens, et substantiam, et alia genera, et differentias, usque ad ultimam : sed inquantum ens non includit illa, quia prius est ens, quam substantia, et sic de aliis ; ergo, etc.
Pro solutione hujus dubii, sciendum est primo quod aliqua sunt de consideratione Metaphysicae per se, et primo ; aliqua per se non primo ; aliqua reductive ; aliqua per accidens. Per se et primo, ut ens, et passiones entis. Per se non primo, ut partes subjectivae entis. Reductive et per accidens, ut non entia, privationes, negationes, secundae intentiones.
Secundo advertendum, quod considerare aliquid inquantum ens, est considerare ipsum sub praecisisaima ratione entitatis transcendentis. Considerare vero ipsum inquantum tale, est considerare illud non solum sub ratione entis, sed proprii quod quid est, quod plerumque plura addit ad ipsam entitatem.
Tertio notandum, quod aliquid esse applicabile alteri, potest intelligi aptitudinaliter, vel actualiter, et hoc vel in ratione termini, vel fundamenti, vel subjecti.
Quarto considerandum est, quod dependentia, vel habitudo ad terminum in relativis formaliter, est de ratione formali dependentis. Ideo Aristoteles cap. de Ad aliquid , definiens relationem, inquit quod ipsius esse scilicet quidditativum et formale, est ad aliud se habere.
Quinto praemittendum est, quod ens per accidens solet ( ex fundamentis hujus Doctoris) distingui in Metaphysicum, et Logicum. Primo modo includit conceptus diversorum Generum, ex quibus non fit unum per se. Secundo modo sumitur in Elenchis pro extraneo, quando videlicet aliqua, quantumcumque eadem, non dicunt eumdem conceptum formalem, vel quorum unum non includit formaliter alterum, vel ambo saltem non includuntur in conceptu tertio.
Ex his ad objecta respondeo. Ad primum dico quod applicabilitas talis si importat respectum ad terminum, est de ratione formali ipsius intentionis, si ad subjectum cum sit apliludinalis, non est aliud, imo idem sibi.
Ad secundum dico, quod quaerit illam difficultatem nodosam de consideratione
Metaphysici, videlicet an in Universali, an certe in particulari, considerat quidditates. Sed breviter ad propositum dico, quod non sequitur de forma : Metaphysicus consideratintentionem, inquantum ens, igitur inquantum intentionem quia prima consideratio abstrahit a secunda. Dato etiam quod consideraret intentionem, inquantum tale ens, puta ens ad aliud, non sequitur quod ut applicabile rei, scilicet subjecto tali, vel tali, quia sic considerat eam Logicus, per passiones enim alias et alias communiter consideratorum differt Logicus a Metaphysico. Intentio autem, inquantum intentio, includit aut formaliter, aut concomitanter, vel identice, illam applicabilitatem, et hoc concretive designata, ut Logicus eam considerat.
Ad hoc vide optime ea quae dicit iste super primum Elenchorum, quaest. 1. ad finem. Et cum dicitur quod respectus ad terminum sit de ratione formali intentionis, data veritate hujus, non oportet Metaphysicum considerare intentionem, cum illo respectu in particulari, sed in Universali tantum, ut puta quod est ens ad aliud. Vel si contendas quod Metaphysicus considerat hoc in particulari, potest dici quod hoc est per accidens. Logicus vero hoc per se considerat, et in hoc differunt. Vel aliter, quod Logicus considerat applicationem subiectivam, et praedicationem actualem, Metaphysicus vero, objectivam tantum abstrahendo, ut in aliis.
Sed quomodo tunc Logica est scientia ? Respondeo quomodo Philosophia naturalis scientia, et quomodo differt a Metaphysica in consideratione rerum naturalium, sicut ibi salvas apparentia, ita hic meditare. Ex his potest dici ad argumentum, quod fieret de mobili inquantum tale.
Ad aliud dico, quod Doctor hic per intentionem intelligit rem secundae intentionis concretive sumptam, quam Logici communiter intentionem appellant, licet improprie, ut supra dixi, quaest. 3.Vel aliter, dato quod esset absolutum, adhuc est applicabilis aptitudinaliter, et in potentia remota saltem, et sic considerat eam Logicus. Et per hoc patet ad confirmationem, et facit optime ad propositum, et veritatem hujus responsionis, cum dicit Doctor ibi, cui convenit actu : non dicit aptitudine et potentia, sed actu.
Ad aliud dico, quod si res ponitur ibi tanquam terminus, ut dicit Doctor, non accidit, imo necessario, et formaliter dependentia talis convenit intentioni: si autem tanquam subjectum, adhuc cum ly applicabilis dicat inhaerentiam aptitudinalem, et si ibi est per accidens Logicum, non tamen Metaphysicum, quod negat Doctor in proposito accidere. Breviter enim aliud est aggregatum ; aliud totum per modum informabilis, et informantis ; aliud per modum terminabilis, et terminantis. Ad hoc nota ea quae tangit infra, in Antepraedicamentis, quaest. 8.
Ad ultimum, quod tangit bonam difficultatem, dico uno modo, quod non asserit Doctor in solutione, hominem inquantum ens, et inquantum tale, esse omnino idem, sed dicit quod ibi minus apparet diversitas, propter entitatem absolutam, quam significat homo, in qua non includitur respectus ad aliud extrinsecum. Ideo minus apparet diversitas hic, quam ibi.
Vel aliter, quod homo inquantum homo, includit per se, et formaliter entitatem, et ideo est idem formaliter, et per se enti, haec est igitur per se : Homo est ens. Intentio vero, inquantum talis, ut includit applicabilitatem ad substratum, forte non est per se, et formaliter ens : quia de conceptu non formaliter uno, nihil formaliter, et per se, praedicari potest. Non tamen ex hoc sequitur, quod sit ens per accidens, Metaphysice loquendo, ut dixi. Considera instantias ulteriores, quae transcendunt propositum. Unde aliud est dicere intentionem cum re, et intentionem applicabilem rei ; et rem sub intentione. Quaere in simili Bonetum 1. Metaphysicae, ut supra notavi.
Secundo principaliter posset dubitari, circa secundum principale, ubi dicitur quod omnis scientia est de Universali :
quia singularium non est scientia. Instantia de Theologia, et de singularibus per se praedicabilibus, sed quia hoc est altioris negotii, dico breviter quod propositio illa est vera de scientia naturaliter, pro statu isto acquisita, respectu objecti per se, et primo ejus.
Tertio dubitari posset, circa illam propositionem majorem in primo argumento secundae quaestionis Omne univocum multis, etc. Videtur enim falsa, tamen tenendo univocationem entis, quod negat iste alibi esse Universale, tum quia Deus de tribus suppositis divinis univoce praedicatur.
Dicendum breviter, quod propositio est vera de univoco univoce dicto, et logice sumpto, quod praecise est limitatum, et praedicabile. Vel quod loquitur de Universali, tam in Genere, quam extra Genus. Ens igitur potest dici Universale transcendens, vel extra Genus, licet non in Genere, de quo infra. Quod tangitur de Deo respectu Personarum divinarum, posset negari assumptum, loquendo de praedicatione univoca, univoce sumpta, et perseica, de quo alias. Vel dic (dato quod assumptum esset verum) quod non est ad propositum, quia non limitatum, etc. Bene etiam dicit Doctor, Omne univocum multis, ad differentiam univocationis singularis. Personae enim divinae non sunt plures, vel multa, nisi cum determinatione diminuente, ut iste dicit in primo, distinct. 24.
Quarto dubitatur, circa illam propositionem, in secunda ratione, contra evasionem, videlicet quod Genus non praedicatur de Speciebus, secundum magis, et minus. Videtur enim hoc esse falsum, ut patet in numeris, et figuris, et in proposito de Universali, et universaliter in omni Genere, 10. Metaph,.text. comm. 5. et 6. et aliqualiter idem ibidem text. comm. 2. 3. et 4. In omni Genere est unum primum, quod etiam infra, contra opinionem Doctoris asserit, et patet ex aliis gradibus univocationis supra.
Dico breviter, quod Species Generis possunt comparari, vel secundum rationem
Generis ; vel secundum rationem differentiarum, quibus abundant a Genere. Primo modo omnes sunt coaequaevae, et ejusdem perfectionis. Genus enim cum sit proportionabile materiae, non suscipit magis, et minus, nec aliqua secundum rationem ejus, et sic loquitur Doctor. Secundo modo Species sunt sicut numeri, ut habetur 8. Metaphys. text. comm. 10 ; quia differentiae sunt sicut formae, inter quas datur prima, et ultima, secundum entitatem, et perfectionem. Et illo modo solvuntur instantiae. Genus igitur ut Genus, non dicitur secundum magis, et minus : sed bene Genus, ut contractum per tile, vel tale determinans. Ideo latent aequivocationes in Generibus.
Quinto posset dubitari, circa illam propositionem in prima ratione, contra opinionem ubi dicit licet Genus sit quodammodo perfectius.
Sed dic breviter, ut supra tetigi, in expositione, quod loquitur de extensiva, vel permissiva perfectione, non autem positiva, vel intensiva.
Sexto posset dubitari, circa illam propositionem 7. Metaph. quod ad determinandum de analogo sufficit determinare de primo analoga torum.
Dico breviter (quia alterius negotii) quod loquitur Antonomastice, ut habet Commentator ibidem, quia substantia est prima omnium quidditatum, ad quam multiplicem dependentiam habent omnia alia. Ideo ipsa cognita, faciliter alia cognoscuntur : non excludit tamen ex hoc alia a consideratione Metaphysici, ut patet ibidem, lex. comm. 14. Sed secus forte est de aliis analogatis, licet aliqualiter potest verificari in omnibus, sed de his alias.
Septimo, quod ibi tangitur de numero, et definitione ipsius, posset habere specialem difficultatem.
Sed breviter dic quod est ens per se,formaliter capiendo ipsum, et quod unitates sunt ipsius materialia, suam vero formalem unitatem ut caetera entia, habet. Licet autem Doctor dicat ipsum univoce praedicari de suis Speciebus, et per consequens non analogice, ut excludit univocationem : non tamen ex hoc intendit in numeris negare ordinem, et analogiam univocationem concomitantem, imo maxime in numeris reperitur. Dividitur enim per par, et impar ; perfectum, et imperfectum ; et sic de aliis, inter quos est ordo, ut patet. Utrum tamen ille ordo dicat simpliciter perfectionem, dubium habet, propter processum in infinitum, de quo ad Metaphysicum spectat pertractare. Quaere singularissime istum, super Metaph. quaest. 2. et 1. Reportationum distinctione 25. et alibi, et alios.
Octavo circa solutionem secundae quaestionis dubitatur. Videtur enim quod Universale non sit univocum ad haec quinque : tum quia nullum univocum contrahitur ad univocata per aequivoca : sed Universale, vel ratio ejus, contrahitur per aequivoca, puta per in quid, et in quale, ad haec quinque ; ergo, etc. Major videtur manifesta. Minor est istius infra, cap. de Differentia, ubi tenet quod in quid, est aequivocum ad Genus, et Speciem. Eodem modo vel magis, in quale ad quale essentiale, et accidentale, erit aequivocum ; tum quia sicut Animali, homini, rationali, risibili, et albedini, nihil est commune univocum, logice loquendo, ut iste concedit saepe in his Logicalibus, ita videtur quod nec istis quinque intentionibus illis applicabilibus, cum sicut entitas, ita et unitas secundarum intentionum, accipiatur a primis.Alias instantias considerabis,quia curo praecise dare occasionem juvenibus investigandi subtilitates, in his quaestionibus latitantes.
Ad primum, tenendo cum Doctore suam conclusionem, patebit infra, cap. de Differentia, quaest. 5.
Ad secundum dico, quod major potest esse univocatio in intentionibus, quam in fundamentis, de quo infra, cap. de Genere, et alibi plenius.
Nono circa solutionem primi argumenti secundae quaestionis dubitatur. Primo enim contra illud quod dicit, quod nullum istorum de alio praedicatione exercita, et essentiali praedicatur, potest argui sic : Per te enim major unitas erit istarum intentionum, quam fundamentorum, ut supra jamjam dictum est : sed fundamentum Generis, et Speciei, sic sunt unum, vel idem, quod alterum de altero praedicatione exercita, et essentiali, praedicatur, ut Homo est animal, ergo similiter, vel potius Genus de Specie. Species igitur Genus essentialiter erit. Item, contra aliud quod immediate sequitur, nec aliquid de uno istorum, sub ratione alterius, arguitur sic : Universale vere praedicatur de istis quinque praedicatione exercita : nam Genus et Universale, et Species similiter, et sic de aliis. Sed omne quod praedicatur, praedicatur sub ratione alicujus universalis, ex principiis hujus, igitur, etc. Ulterius ex hoc sequitur quod ratio Generis non est extranea Untversali, cum praedicatur de istis per hoc verbum est: quia non sub ratione alterius Universalis praedicatur de istis, ut patet inductive : essentialiter autem, et non cxtranee, de ipsis dicitur, ergo modus sub quo dicitur non est sibi sic extraneus. Per idem potest argui, quod ratio generis non est extranea animali cum dicitur, Homo est animal.
Ad primum dico, quod istae intentiones possunt comparari vel inter se, et hoc, vel ut abstrahunt a concernentia substratorum; vel cum illa concernentia; vel quaelibet illarum seorsum potest considerari ; vel tertio ad sua superiora, in quibus conveniunt. Si primo modo, et in primo membro, sic sunt incompossibiles, sicut quaelibet alia disparata. In secundo vero membro primi modi concedo compossibililatem illorum, sicut fundamentorum, non tamen in eodem genere praedicationis. Sed iste praedicatione signata, et illa exercita, licet illis scilicet fundamentis, possit uterque modus praedicandi convenire, secundum tamen diversas acceptiones. Isto igitur modo, quantum ab utrumque membrum, non est major unitas, imo minor intentionum, quam rerum, quia eo modo quo, conceditur praedicatio unius de altero, conceditur in eis unitas, vel identitas, ut supponunt pro fundamentis. Secundo vero et tertio modo principali, concedo majorem univocationem in eis, et unitatem, et sic intelligit Doctor. Magis enim in se, et in aliquo communi habent unitatem, vel univocationem ista, quam omnia fundamenta, quibus applicantur. Non sequitur igitur quantum ad formam argumenti, Homo est animal, ergo Species est Genus : sicut non sequitur, Homo amat,ergo numen est verbum ; quia denotatur praedicatio essentialis, vel modalis, quarum nulla est in proposito. Considerantur enim inesse quidditativo, ut sic, de se invicem praedicantur, et cum sint disparata, affirmativa falsa, nisi alterum ut modus subaudiatur. Forte tamen ista praedicatio, Genus est species, ut supponunt pro substratis, posset concedi, et esset vera in sensu quo sit, id est, illud quod est Genus et Species : ut animal respectu diversorum, in sensu tamen, quem facit, secus. Species etiam absolute dicta accipitur pro specialissima.
Sed dice quare ista, conceditur, Album est dulce, cum praecise sit ibi veritas, ratione identitatis subjecti. Patet responsio ex praedictis. Vel dic, quod aliter permittitur ille modus praedicandi in primis intentionibus, aliter in secundis : tum propter consuetudinem modi inhaerendi.
Ad secundum dico, quod illa propositio, Omne quod praedicatur, etc. vera est praedicatione signata, ut iste habet infra. Vel si generalius, intelligendum est in potentia propinqua, ut supra, quaest. de entitate Universalis,dictum est, in illa propositione, Quidquid intelligitur, etc. Extraneatur igitur ratio Generis ipsi Universali, sicut et aliis fundamentis, quibus applicatur ut modus intelligendi, quando praedicatur praedicatione exercita, et hoc propter rationem in secundo articulo assignatam. Habent enim se, in aliis diversis acceptionibus, tanquam duo termini, ut infra dicit.
Decimo dubitatur, quare magis species ejusdem Generis possunt de se invicem praedicari in accidentibus,quam in substantiis.
Dico breviter, quod ratio hujus, est minor convenientia Specierum substantiae, quam accidentis : nec enim inter se quiddi tative, nec in tertio conveniunt, et hoc loquendo de Speciebus non subalternatis. Species autem accidentis conveniunt in tertio, ideo concretive (per accidens tamen) una de alia praedicatur, licet forte formaliter denominativa sit in Speciebus Quantitatis, de hoc tamen erit sermo. Sic tamen convenire, et de se invicem praedicari, arguit potius imperfectionem, quam perfectionem in accidentibus.
Undecimo dubitatur, utrum hoc sit verum in omnibus accidentibus ? Respondeo, accidentium quaedam sunt absoluta (formaliter saltem) quaedam respectiva. Absolutorum autem quaedam contraria, quaedam disparata tantum. Dico igitur, quod tam in accidentibus absolutis, quam respectivis (disparatis saltem,potest verificari illa propositio, licet forte non in omnibus. In contrariis autem absolutis, dummodo sit extrema contrarietas, non erit vera, ut arguit Doctor in littera. In respectivis vero est vera, licet non in omnibus decem Generum.
Sed dubitatur, quare potius in respectivis, quam in absolutis est vera. Dico quod propter formalem repugnantiam in absolutis, quae non est in respectivis, ut iste habet distinct. 10. quarti, et distinct. 2. secundi.
Duodecimo dubitatur, utrum praedicatio unius accidentis de alio propter convenientiam eorum in tertio debeat dici denominativa.
Respondeo, quod praedicatio denominativa est triplex, propria, quae est concreti accidentalis de suo subjecto: communis, quae estconcreti cujuslibet, autde subjecto, aut de supposito, seu contractivo quocumque: communissima cujuslibet praedicati de quolibet subjecto. Similem distinctionem habet iste infra cap. de Accidente, quaest.
2. Alii distinguunt praedicationem denominativam, in denominativam a posteriori, aut a priori, sive prius sit de conceptu posteriorum, sive non : et ita est iterum triplex. Exemplum primi, ut homo est albus. Exemplum secundi, ut Rationale est substantia, vel animal. Exemplum tertii, ut homo est animal. Sed alia distinctio magis est hic ad propositum, licet utraque bona. Item, accidentium quaedam habent ordinem subjectivalem, ut quantitas, qualitas, relatio: quaedam, ut Species ejusdem generis, vel diversorum aliquando. Dico ergo, quod praedicatio unius accidentis de alio, propter solam convenientiam eorum in tertio, non est proprie denominativa: communiter tamen, vel saltem communissime, sic : et ita intellexit Doctor.
Posset ulterius dubitari, circa illa quae tangit de relativis, et relative oppositis, et relativis primo, et non primo : sed usque ad caput de Relatione, et de Oppositione omitto.
Decimo quarto dubitatur, quomodo differt secunda responsio de quid, et modus, ab illa prima de denominativa praedicatione.
Potest dici, quod in prima comparantur intentiones ad invicem, propter convenientiam earum in tertio. In secunda vero ut una est accidens, vel modus formaliter denominans aliam. Vel dici potest aliter, quod non differunt, nisi in verbis tantum. Nam intentio, quae praedicatur de alia, ut modus, denominative sibi convenit. Secunda igitur responsio, est declarativa primae, in terminis specialibus.
Decimo quinto dubitatur, quis illorum duorum modorum dicendi, in illo exemplo de plurali, et singulari, sit convenientior.
Dico, salvo meliori judicio, quod primus, tum quia quid non praedicatur de modo, proprie loquendo. Sed e contra, tum quia modus significandi, respectu illius cujus est modus, non est quid : singulare autem ut modus significandi attribuitur ipsi plurali, et non e contra, ergo non sumitur ut quid respectu ejus: tum quia ratio illius intellectus male assignatur, ut dictum est in secundo articulo. Non attribuitur enim singularitas rebus significatis per plurale absolute, sed ut per vocem singularem, vel singularis numeri, importantur. Vel aliter, quod falsum supponit. Plurale enim, ut modus significandi est, non significat plures res : sed vox, cui adjungitur ut modus, ut ly homines, vel lapides, etc. Verum tamen est quod differt dicere plura, vel pluralitas ; et dicere plurale, vel pluralis numerus, ut in Tractatu de modis significandi habet pertractari : facit ad hoc mihi fidem modus exemplificandi, eodem exemplo hujus Doctoris, in primo distinct. 2. quaest 2. patet ibi, solvendo argumenta opinionum. Infra etiam cap. de Differentia, quaest. penultima, idem habet.
Decimo sexto posset dubitari, utrum universaliter verum sit, quod quaelibet intentio potest sumi ut quid, vel ut modus.
Et videtur quod non, quia licet aliquid sit quo, et quod, respectu diversorum, aliquid tamen est quod ita, quod non quo ; aliquid quo ita, quod non quod.
Item, sicut in moventibus, et motis, est reperire movens, et motum: movens et non motum ; et motum non movens 7. et 8. Physicorum, ita videtur in modis intelligendi.
Sed dico breviter, quod secus est in respectibus rationis,. secus in rebus. In his enim contingit procedere in infinitum, in illis vero non. Quantumcunque namque sit aliquid quo, vel minimae entitatis, intellectus adhuc potest ipsum comparare ad aliud, vel aliud ad ipsum, et ita habebit rationem quod.
Decimo septimo dubitatur, utrum illa propositio sit tantum vera in secundis intentionibus.
Dico quod non, licet maxime habeat veritatem in illis. Accidentia etiam realia, et quaedam substantiae, possunt sumi ut quid, vel ut modus, ut albebo est modus cognoscendi cygnum, vel margaritam : in se tamen est quid intelligibile. Item diadema est modus cognoscendi regem, et habitus cum chorda fratrem Minorem. Signa sensibilia sacramentorum, gratiam inhaerentem, vel subsistentem. In quibus omnibus verificantur illae descriptiones notabiles Doctoris. Quando videlicet sunt quod intelligimus, sunt quid : quando vero quo alia cognoscimus, sunt modus. Sed quare in rebus idem non est modus suiipsius, in intentionibus vero sic, ut Species est species, non tamen album album, nisi per se, vel identice; responsionem quaere ex jam habitis.
Decimo octavo dubitatur, circa solutionem ultimi argumenti secundae quaestio.-nis : tum quia videtur contradictio in dictis Doctoris, cum dicit quod Genus non est magis, licet sit magis Universale, et hoc, quia magis dicit intentionem formae, quae pertinet ad perfectionem gradualem rerum, supra tamen dixit in prima ratione contra opinionem, quod Genus est. quodammodo perfectius aliis : tum quia magis, et majus idem videntur significare, et valet argumentum ab uno ad aliud per locum a Casibus. Sicut sequitur : Justum est bonum: ergo quod juste fit bene fit ; ita hic, Genus est majus Universale, ergo quod genetice, praedicatur, magis praedicatur.
Ad primum, dictum est prius quod non intelligit perfectionem positivam, vel intensivam, sed extensivam. Contra primum, analogum est perfectius. Dico quod verum est, quando est analogia concernens entitatem, vel perfectionem, cujusmodi non est in proposito. Sed qualiter Genus praedicatur de pluribus comparative, quam Species, loquendo de intentionibus, infra, capitulo de Genere, dicetur.
Ad secundum dico, quod majus, el magis conveniunt dupliciter, sed differunt quadrupliciter. Conveniunt enim, quiaulrobique comparatio, et comparatio non quaecumque, sed disquiparantiae. Differunt autem, quia majus dicit comparationem duorum praecise: magis vero in ordine ad tertium. Majus etiam est Nomen, ideo quidditatem, vel formam significat: magis vero Adverbium, ideo modum formae dicit.
Item, majus de ipsa forma, magis vero de participantibus formam dicitur. Ultimo majus praesupponitur magis, et non e contra. Ex his ad argumentum patet quod non significant idem penitus. Aliud enim est loqui de Conjugatis, aliud de Casibus, quia ibi unum ab alio, hic ambo a tertio oriuntur. Et quod ibi arguitur, forte posset concedi ad bonum intellectum, quod illud quod generice praedicatur magis praedicaturi Vel melius, quod locus a Casibus tenet saltem cum lymais in suscipientibus intentionem, et remissionem, cujusmodi non sunt intentiones, ut supra tactum est, nisi forte ratione fundamenti. Dictum est autem in quarta differentia, quod ubicumque est magis, ibi est majus, et non e contra, ut patet de quantitate. Majus etiam molis; magis vero virtutis quantitatem concernit.
Circa solutionem primae quaestionis, nihil pro nunc, gratia brevitatis, dico, praeter ea, quae dicta sunt supra, quaest. 3. de illis tribus conditionibus subjecti, et alia quae in quaestionibus de Universali, supra dicta sunt : sed propter scrupulum synteresis occurrit ibi unicum verbum,non pertranseundum, cum dicit Doctor quod non esset possibile aliquam speciem Universalis scire, ignoto de ipso quid est. Contra, prius cognoscitur Species, quam Genus: et Individuum, quam Species, secundum alios. Dico breviter quod licet hoc sit verum de cognitione confusa, non tamen scientifica, et distincta : ideo dixit optime Doctor, scire, et non absolute cognoscere.