1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generationis aliis quatuor rationibus adductis ad oppositum, resolvit qualitatem esse perfectiorem in ratione efficientis, non in ratione subjecti ; hoc autem est qualitatem esse simpliciter perfectiorem, quia ratio efficientiae perfectior est ratione subjecti, quia hoc est ad recipere et perfici ab aliis, illud ad dare et perficere, ut habet Doct. 4. d. 12. q. 2. g. Ad propositum, ubi num. 9. 10. quinque rationibus fere iisdem cum his quas hic tenet cum communi, qualitatem esse simpliciter nobiliorem. Occasione hujus, quaerit de subjecto accidentium. et arguit solum compositum eorum esse subjectum. Solvit tamen, ostendens accidentia subjectari in forma substantiali, quantitate, Angelis, non tamen in Deo, quia ad recipienda accidentia requiritur perfectio et imperfectio ; ultimum autem accidens, scilicet relatio, nullum accidens suscipit, de quo Doctor 1. distin. 8. quaest. 3. quod intellige de relatione ultima, quia quaedam relationes fundant alias, ex Doctore 4. distinct.6. quaest. 10. num. 5. Quod tangit, an haec sit impossibilis, Bum a nitas est alba, tractat. 1. dist. 5. quaest. unica. ubi ait, de ultimate abstracto, nihil quod nequit praedicari nisi formaliter, vere dici posse, nisi in primo modo, de quo Mayron. Lichet. Tartar. Viguer. Worillon. Paulus, et Bargius, ibi videri possunt, quorum aliqui tot exceptiones et Minitationes ponunt, quod regulam Scoti ridiculam faciunt. Breviter cum Licheto et Bargio (et tetigit Viguerius) dicendum, abstractum ultimate in rigore Logico includere hoc syncategorema, per se primo, et sic nihil formaliter de eo dicitur, nisi in primo modo dicendi.
Quid potest esse subjectum accidentium?
in subjecto requiritur imperfectio, quia potentialitas, ideo non Deus ; et perfectio quod sit ens actu compositum, ideo non forma substantialis, nec accidentalis, nec materia, nec Angelus, si simplex. Haec quatuor membra videntur dubia, et mul-1 tipliciier improbantur. De materia enim videtur, quod possit esse subjectum, quia in potentia; ergo, etc. De forma substantiali intellectiva, respondeo, quia separabilis. Contra, de sensitiva respectu speciei sensibilis, vel actionis sentiendi, secundum Augustinum, anima autem facit in se; et sicut calor separatus habet operationem, sic magis videtur sensitivo : illa manet; igitur, etc. De accidente arguitur, finitum et infinitum quantitati congruit, 1. Physicor. divisibilitas 3. . Physicor. Item, Avicenna2. Metaphysicor. cap. 1. plane exemplificat, motus velox et tardus, etc. probatur. Illud est proprium subjectum cui per se inest passio, et de quo per se demonstratur, et non de quo per accidens : rectum et curvum per se de continuo, per accidens de omni alio. Item, superficies albedinis in Sacramento, quia mutatio naturalis circa illas qualitates ; igitur subjectum naturale. Item scientia in intellectu, caritas in voluntate. Idem est de Angelis, tamen nunc omitto.
Respondeo : Argumentum illud, scilicet primum solvitur. Ad aliud, imperfectio requiritur in subjecto, quia potentialitas, et perfectio saltem major quam sit illa accidentis ; similiter quaecumque natura creata, cum non sit actus purus, est imperfecta, et una imperfectior alia, usque ad ultimam ; si est ultima, igitur quaelibet citra potest esse subjectum accidentis.
Respondeo, quaedam naturae sunt imperfectae privative, dupliciter : vel perfectione ejusdem naturae, sicut albedo remissa, vel alterius naturae, ut substantia respectu quantitatis. Quaedam negative similiter dupliciter : Primo modo, ut formae omni intensione et remissione carentes, ut numerus et figura, et forte quaedam formae substantiales. Secundo modo, ut ultimum accidens ? illud enim si est aliquod, est imperfectius quolibet praecedenti, non privative, quia tunc
non esset ultimum, sed negative: Igitur ad argumentum rediturus, ad majorem requiritur imperfectio privativa secundo modo, et sic minor non probaturi imo secundum illam probationem, si valet, procederetur in infinitum, quia nullum accidens omnino est actus purus.
Contra : privatio est carentia possibilis generatione inesse ? talis est hic, quia non est contradictio quod insit. Item, aut est ita perfectum formaliter intrinsece, quod non potest perfectius esse intrinsece, nec extrinsece ? unde ponatur intensum in summo naturae suae, et tunc erit perfectius in suo gradu naturaliter, quam homo in suo ; aut non, et habetur propositum. Item, quare quidditas non recipit accidentia, cum sit in potentia, quia imperfecta privative; et quare haec est impossibilis, humanitas est alba ? Probatur quod non, quia in Christo Verbum nullum accidens recipit; igitur natura humana; sed hoc fuit subjectum accidentium ? sequitur quod si haec humanitas; ergo humanitas.
Item, numquid forma inquantum forma, est ratio recipiendi accidens, ut de subjecto et propria passione ? Respondeo, illa natura quae est forma, est ratio immediata recipiendi, non inquantum forma, quia sic comparatur ad materiam, nec inquantum actus .in se, quia tunc Deus ; sed quia actus iste, et ibi includitur limitatio haec, quam sequitur potentialitas ? sic intellige 18. de forma.
ANNOTATIONES.
Sequitur conclusio septima, vel sexta, si volueris praecedentem ponere quaestionem, et non conclusionem, Plura prima, etc. in qua determinat, quod in praecedenti quaerebatur, et indeterminate ad utramque partem arguebatur ; et debet exponi universalissimum positive, aliter esset instantia de Praedicamentis, quae sunt universalissima prima, nisi loquatur de universali transcendenti, aut certe in eadem coordinatione limitato. Et in fine cum dicit : igitur solutae sunt duae primae quaestiones, vel conclusiones, ut habent alii, potest referri, ut dixi, ad immediate praecedentem disjunctivam, licet in aliquibus originalibus habeatur immediate sequentes, sed non ita bene ad propositum, ut video. Posset tamen littera sic competenter stare, scilicet, igitur resolutae sunt duae primae conclusiones immediate sequentes, ibi videlicet, conceptuum resolutio, etc. sed placet littera, ut jacet. Posset etiam referri ad illas quaestiones de quantitate et qualitate, quae sequuntur immediate, et tunc non esset additio, sicut notavimus, dic consequenter. Tange hic instantias plures Logicae et Metaphysicae, ut nosti.
Sequitur illa particula : Quod qualitas sit prior, etc. quae posset poni octava conclusio hic, sed quia non habetur communiter in originalibus, nec videtur multum dependere ex praecedentibus, assignavimus eam ut Extra,seu additionem. Arguit pluribus mediis ad primam partem, et reducit omnia finaliter ad quatuor media principalia, deinde littera est intricata. Nam quidam libri habent sic : Ad 2. 8. et potest stare ponendo, ut dixi, hanc esse conclusionem 8. Alii sic : Ad duas conclusiones ; sed littera potest intelligi ut habetur, sic : Ad secundam conclusionem, scilicet, quod quantitas sit perfectior qualitate, et sic est principium argumenti, vel e contra, et tunc esset littera conjuncta praecedenti. Sed de verbis non refert, arguit enim pro et contra. Et breviter in fine, praemissa una distinctione solvit dubium. Sed si volueris videre hic aliius, et singularissime, vide in 4. dist. 12. quaest. 2. contra primam opin. ratione 2. et applica hic plura alia, ut nosti.
Sequitur alia dubitatio, quae posset etiam assignari Theorema, sed ponitur ut additio : Quid potest esse subjectum accidentium, etc. ubi ponit in principio conditiones subjecti accidentis, et impugnat responsionem, quantum ad secundam partem ejus, quoad quatuor membra satis subtiliter. Ubi adverte consequenter de imperfectione privativa et negativa duplici, et instantias sequentes de forma, qualiter potest esse subjectum. Et adverte ad ea, quae incidentaliter tangit de natura humana in Christo. Quaere ut nosti in 3. de ultimo accidente, quod non est accidentis alterius capax. Considera, ut scis, plura, an detur tale, et quale sit. Vide optime 8. distinct. 1. quaest. 1. in laterali. et 7. et 8. Metaphysicae ad propositum. Infra etiam in hoc tractatu erit sermo ad hoc. Adde multa ad propositum, ut expedit. Quaere 12. dist. 4. ubi supra. et 1. quaest. 3. art. 1. Ponitur in aliquibus originalibus quaedam littera, quam non habes in illo argumento : Item quare quidditas, etc. sed non est multum necessaria, quare, etc. De praedicatione accidentis, de abstracto, et multiplici abstractione, et sic de aliis, vide saepe in doctrina hujus. In fine, ibi: Sic intellige, etc. originalia sunt varia, quia sequitur in aliquibus, 15. de forma; in aliquibus, 18. de forma ; sed bene sic ponitur: instantiam de forma, considera.