Et est digressu) declarans figuras et divisiones ossium capitis.
Nos congrue non possumus loqui de compositione aliorum membrorum capitis et .physiognomia, nisi faciamus hic digressionem, et ostendamus figuras et compositiones dtius capitis, et anatomiam ossium quae sunt in ipso. Tunc enim et praecedentia sciuntur esse vera, et consequentia planius intelligenda erunt certiora. Congrue autem capitis ossa et compositionem investigare non possumus, nisi prius figuras ejus et divisiones ostendamus.
Acceptum est autem ab antiquissimis, Hippocrate videlicet, et Apolline, quatuor esse figuras capitis humani quae salvantur in vita : infinitas autem esse monstrorum quae salvari non possunt. Ex quatuor autem quae salvantur, una sola est naturalis : et haec est quae est sicut sphaera compressa, ita quod caput cranei aliquantulum est oblongum : quia tunc in eo est elevatio sincipitis propter salutem sensuum, et aliqua elevatio oc- cipitis propter salutem virtutum motivarum. Tres autem aliae sunt innaturales : et prima quidem est quae diminuitur ex parte sincipitis, ita quod sinciput nimis ad craneum versus suturam primam capitis comprimitur. Secunda est quae diminuitur versus occiput, ita quod nimis comprimitur occiput versus suturam ultimam capitis, et ibi decurtatur. Tertia autem est, quae diminuitur in utroque isdrum, ita quod caput rotundatur sicut globus vel sphaera.
Et ubicumque caput diminuitur vel decurtatur, ibi aut signat debilitatem virtutis, aut defectum materiae : et erit quoad hoc principium perversarum operationum. Per contrarium autem quandocumque accedit ad formam naturalem, quoad hoc est principium rectarum operationum. Si enim diminutio est ante, significabit defectum in sensu et imaginatione : et si retro, significabit defectum In motivis et recordativis. Si autem in medio recedit a forma, significabit defectum in ratione et cogitatione. Et si in omnibus diminuitur, significat defectum in omnibus. Sunt autem In capite divisiones, ubi os osse conjungitur. Sed divisiones in osse recenti non sunt manifestae, nisi ubi est conjunctio suturae. Ubi autem conjunguntur per fortissimam infixionem unius in aliud et colligationem, ibi divisio non apparet, nisi in ossibus quae diutissime arefacta sunt.
Sunt enim in toto capite divisiones decem et octo : quarum prima est sutura quae est post os quod vocatur sinciput sive prora capitis, et est forma ejus sicut semicirculus, et est quae non clauditur statim post nativitatem.
Secunda est quae vadit per longitudidinem capitis sub vertice capitis.
Tertia est autem, quae est sutura posterior quae est ante occiput, et habet figuram trianguli, ita quod inter suturam posteriorem et figuram suturae anterioris, quae est portio circuli, sutura vadens per longitudinem capitis interjacet, sic-
ut linea perpendiculariter cadens super summitatem utriusque : et hujus est haec figura.
Os autem quod est sincipitis propter figuram triangularem quam habet, vocaverunt simile lambda (X) littera) graecae, quae ejusdem est figurae.
Substantia autem capitis superior a radice aurium supra habet extrinsecus duas divisiones invisibiles, et a quibusdam dicuntur mendosaeae, quarum una est in latere dextro capitis a tempore usque ad oslaudae posterius.
Alia est divisio indivisibilis quae dividit fauces in duas per rimam quamdam invisibilem, quae est in medio, quae est sexta divisio in ossibus capitis inventa, et transit in os quod vocatur basis capitis.
Septima autem divisio est linearis, quae ducitur a tempore per supercilium dextrum in latere dextro.
Et octava respondens illi quae est a tempore per supercilium oppositum in latere sinistro.
Nona vero etiam linearis est, quae venit ab aure per genam dextram.
Et decima respondens illi, quae ab aure per genam venit in latere sinistro.
Undecima est divisio frontis ex transverso per gibbum superciliorum.
Duodecima est quae est sub osse laudae et basi capitis, ubi illa duo ossa conjunguntur.
Decima tertia est, quae est sub osse quod paxilIare vocatur et sincipite, ubi illa duo conjunguntur.
Decima quarta est, quae est linea quaedam descendens ab intermedio superciliorum sub naso ad medium conjunctionis duorum anteriorum dentium superiorum, qui duales dicuntur.
Decima quinta est linea quaedam descendens ab eodem intermedio superciliorum ad unum dentium caninum in parte dextra.
Decima sexta autem est respondens illi in parte sinistra.
Decima septima est immediate sub na- so a dextro in sinistrum secundum nasi latitudinem.
Decima octava est in medio longitudinis in nasi ossibus triangularibus.
Istarum tamen divisionum quaedam sunt manifestae, quaedam occultae, et ideo vocantur mendosae. Manifestae quidem sunt suturae tres, quae sunt fere in omni capite hominis. Alia enim capita animalium suturas non habent. Occultae autem sunt ad modum linearum in compositione diversorum ossium, quae tres habent diversitates : ex duritia quidem majori et minori, sicut ossa laterum capitis dividuntur ab ossibus cranei, et ossa petrosa aurium dividuntur ab ossibus aliis : et spissitudine et tenuitate, sicut dividitur os quod est fundamentum capitis, ab ossibus super aedificatis : et situ, sicut dividuntur ossa in angulo convenientia ab invicem, sicut dividitur os frontis ab osse superciliorum.
Omnes autem divisiones istae manifestantur in ossibus capitis si primo fortiter coquatur, et postea per aliquot annos in terra maceratum fuerit. Quamdiu autem aliquid humoris est in eo, multae eorum occultae sunt : quia in ipsa generatione quando fiunt ossa, tunc humida est materia eorum, et unum fluit in aliud et conglutinantur fortissima conglutinatione.