IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XVIl.

Os suum aperuit sapientiae,

ei lex clementiae in lingua ejus. sig. 1

PHE

AdminBookmark

Phe interpretatur exortus, vel eructatio, et secundum hoc alludit sententiae versus: quia in verbis sapientiae eructavit cor suum verbum bonum, et ipsa dicit, et attribuit opera sua regi: et lingua oris sui est calamus scribae, quo Spiritus sanctus scribit in tabulis cordis carnalibus: et scribit velociter, quia sermo mulieris hujus tanto facilius capitur in auditoribus, quanto haec mulier id quod facit probat per opus : quae etiam regi attribuit, ut videntes opera sua non eam sed patrem qui in caelis est , regem regum glorificent, et laudent mirabilem in Sanctis suis,

Sequitur consideratio sententiae versus, quae in duobus consistit, scilicet in apertione oris ad sapientiam, et in lege clementiae quae est in lingua ipsius.

Est autem duplex os, scilicet os cordis, et os exterius in facie. De utroque istorum dicit Dominus, Matth. xv, 11: Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoccoinquinat hominem. Et dicit quod ea quae procedunt ab ore, a corde exeunt, ut furta, blasphemiae, et hujusmodi . Ubi dicit Augustinus, quod " omne pecca-" tum exit ab ore cordis, quod inquinat " hominem. Cibus autem intrat per os " exterius, et ille non inquinat homi-" nem. "

Os autem cordis quinque modis aperitur,

| Considerandae,

|Addiscendae,

Sapientiae sci- " Meditandae, licet

| b instancia?, | Alloquendae. Sapientiae considerandae aperitur os, quando consideramus per cordis intentionem pulchritudinem sapientiae: sicut, Sapient. vII, 8 et 9, dicitur: Praeposui illam regnis et sedibus, id est, thronis, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam Iulum aestimabitur argentum in conspectu illius. Item, ibidem, vv. 29 et 30: Est enim haec, scilicet sapientia, speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior, Illi enim non succedit nox: sapientiam autem non vincit malitia. Ille enim solus recte aestimat sapientiam, qui. nihil in caelo, nihil in terra

comparat ei. Sicut dicit Psalmista, Psal. lxxii, 25: Quid enim mihi est in caelo ?et a te quid volui super terram? Et haec est sapientia Filius Dei, dulcedo cordis, et jubilus mentis, scilicet Filius Dei, Verbum Patris, et notitia ipsius: quia, sicut dicitur, Sapient. vii, 28: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum hac sapientia inhabitat.

Secundo, aperitur os cordis sapientiae addiscendae in cognitione et in opere. Unde, Eccli. XXIV, 30 et 31: Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: qui elucidant me vitam aeternam habebunt. Qui audit ut addiscat, ille non confundetur moerore: quia sapientia reget et diriget eum. Qui vero operantur in ipsa, ita quod omnia opera sua conforment sapientiae, illi numquam peccabunt: et qui elucidant eam, hoc est, exempla sapientiae hominibus ut lumen proponunt, illi habebunt vitam aeternam. Unde, Jacobi, I, 25: Qui perspexerit in legein perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facio suo erit. Et, Sapient. IX, 10: Mitte, Domine, illam, scilicet sapientiam, de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te, Quasi diceret: Mitte eam ut addiscam, et deinde sciens eam, secundum lumen ipsius testificem opera: quia sicut dicit Psal. cxviii, 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Tertio, aperitur os sapientiae meditandae. Est antem meditari, frequenter per interiorem cordis cogitationem super idem converti, et ipsum vertere et revertere in corde, ut menti dulcius et firmius imprimatur. Et de hoc habetur in Psat. I, 2: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitar die ac nocte. Item, Psal, xviii, 15: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Item, Psal cxviii, 47 et 48: Meditabarin mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas, id est, opera, ad mandata tua, quae dilexi. Et, Sapient. vi, 16: Cogitare de sapientia, sensus est consummatus. Et, Eccli. xIv, 22: Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, ei in sensu cogitabit circumspectionem Dei.

Quarto, aperitur os cordis sapientiae gustandae. Et hoc fit, quando in spiritu saporem sapientiae percipimus. Et de hoc habetur, Eccli. xv, 3: Cibabit illum pane vitae ei intellectus, ei aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et, Psal. lxxx, 17: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Et dicitur sapientia adeps frumenti, quia confortat et impinguat cor quoad aeternorum saporem. Sed dicitur mel de petra, hoc est, de Christo (petra autem erat Christus ), quia quoad sapere Dei numquam etiam repletur homo. Et, Eccli. xxIv, 26-29: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.

Quinto, aperitur os sapientiae alloquendae. Et hoc fit, quando homo sibi et Deo loquitur in corde, ut propellatur taedium hujus vitae et viae qua tendimus ad patriam. Unde, Sapient. vII1, 9: Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum : sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. Et sic legitur, Luc. XXIV, 15 et seq., quod sapientia incarnata resurgens a mortuis conjunxit se discipulis in via. Et ibat cum eis alloquens eos de Scripturis, ut societas ejus et allocutio esset eis pro vehiculo. Unde etiam post discessum ejus ab ipsis et cognitionem ipsius, dixerunt, v. 32: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via, et aperiretnobis Scripturas. inde etiam dulcem viae

comitem fingentem longius ire coegerunt, dicentes, v 29: Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est, jam dies.

Os etiam faciei corporalis quinque modis nihilominus sapientiae aperitur, scilicet in confessione, in oratione, in gratiarum actione, in laude, in praedicatione sive doctrina.

In confessione, quando homo ex consilio sapientiae et ad gloriam ipsius aperit os suum contra se, ut non dimittat confundere se propter Deum, ne confundat eum Deus coram Sanctis et Angelis suis. Et de hoc habetur in Psal, XXXI, 5: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: ei tu remisisti impietatem peccati mei. Et, Josue, VII, 19, dixit ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica, mihi quid feceris, ne abscondas. Adam, inquit, peccans abscondit se, et ejectus est de paradiso . Unde, Psal. cxl, 4: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Qui enim abscondit scelera sua excusando non dirigetur, ut dicitur, Proverb. xxviii, 13. Et, Isaiae, xliii, 25: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum, tuorum non recordabor. Et sequitur, v. 26: Narra si quid habes ut justificeris. Et ibi habeat alia littera: " Die " tu iniquitates tuas ut justificeris. "

In oratione autem aperitur os sapientiae, quando deprecamur sapientiam, ut dimittat quod conscientia. metuit, et adjiciat quod oratio non praesumit. Et de hoc habetur, Matth. VI, 5: Cum oratis, non erilis sicut hypocritae. Et, ibidem, v. 9: Sic ergo vos orabitis: Pater noster, etc. item, Matth. vii, 7: Petite, et dabitur vobis. Item, Joan. XVI, 24: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, ei accipietis, ut gaudium vestrum sitplenum. Et, Luc. XI, 1, dicunt discipuli ad

Christum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos, Et ibi inducit similitudines duas, quomodo oportet semper orare, et non deficere: et una est vidua) interpellantis judicem qui nec hominem timet nec Deum veretur, tamen propter importunitatem viduae fecit judicium . Et vidua est qui. li. bel indigens aliquo a Deo, quod debet per orationem impetrare. Licet enim Deus non habeat aliquem superiorem quem timeat, tamen placet ei instantia orationum, et propter instantiam exaudit. Alia similitudo est de homine ad quem venit hospes de via, et non habet panem quem ponat ante eum, et vadit ad amicum qui clausit secum in cubili pueros suos et dormit: pulsat ut aperiat, et accommodet tres panes. Et ille dicit quod non sit sibi molestus: tamen si. instanter pulsaverit, surgit, et dat ei quotquot habet necessarios , Nos autem sumus illi ad quos venit hospes Christus de via misericordiae, qua totum mundum perambulat, et non habemus quid ponamus ante ipsum quo in corde nostro nutriatur. Amicus autem noster, est Pater noster qui in caelis est, qui est in domo quietis aeternae cum pueris suis, electis Angelis et Sanctis: et licet primo cum petimus, forte nos non sentiamus exaudiri, tamen postea exaudiemur, si perseveramus pulsantes. Tres autem panes quos petimus quibus in corde nutritur Christos, sunt panis verbi Dei, et panis sacramenti Eucharistiae, et panis lacrymarum in compunctione.

Tertio, aperitur os sapientiae in gratiarum actione. Unde Apostolus, I ad Thessal. v, 18: In omnibus gratias agile. Item, idem Apostolus, I ad Corinth. x, 31: Sive manducatis, sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia, in gloriam Dei facite. Et, Osee, XIV, 3: Convertimini ad Dominum, et dicite ei: Omnem auferiniquitatem, accipe bonum, supple, poenitentiae: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Vituli autem labiorum sunt

gratiarum actiones, quas debemus pro mulieribus nobis a Deo impensis. Et, Eccle, I, 7: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Flumina sunt fluenta gratiarum, quae fluunt a Deo, et refluere debent in ipsum per gratiarum actionem: ut iterum fluant in nos per gratiarum augmentum. Ergo gratias agamus Domino Deo nostro: quia dignum et justum est, qui lot et tanta bona nobis impendit, creando, redimendo, educando, convertendo, gratias ad meritum multiplicando, et promissa vitae nobis certificando per spem, et complendo per rem.

Quarto, aperitur os sapientia) in laude. Laudamus autem Deum in hymnis, et psalmis, et cantantes et psallentes in cordibus nostris Deo, et in melodia vocis, ut jubet Apostolus, ad Ephes. v, 19. Unde, Psal. xlix, 23: Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Super illud dicit Gregorius in originali super Ezechielis primam visionem, quod " laus Dei aut " impetrat spiritum compunctionis, aut " prophetiae. " Item, Psal. cxlv, 2: Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Item, Psal. cxvi, 1 i Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Item, Psal. xcv, 1: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Et multa alia sunt: in Psalmis, Augustinus etiam in li- bro X. Confessionum, bonum verbum dicit de hoc: " Sic delectabar in hymnis et " canticis suavosonantis Ecclesiae. Vo-" ces enim influebant auribus meis, et " eliquabatur veritas in cor meum, et fluebant lacrymae, et bene mihi erat " cum illis. "

Quinto, aperitur os sapientiae in praedicatione et doctrina. Et de hoc habetur, Matth. v, i et 2: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, ei cum sedisset,accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperietis os suum docebat, eos, dicens. Ibi dicit Glossa: " Aperuit os quasi magna " locuturus. " Et, Job, XXXIX , 15: Oculus fui caeco, et pes claudo, scilicet, per praedicationem. Et, Isa. ii, 3: De Sion exibit lex, ei verbum Domini de Jerusalem. Sion enim debet esse praedicator per contemplationem, stans in specula: et Jerusalem per actionem, quia opera sua semper respicere debent pacem. Et, Job, XXXIX, 21: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, ei intenti tacebant ad consilium meum. Et, ibidem, V. 23: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Et, Sapient. VI, 26: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, hoc est, multitudo Praedicatorum et Doctorum. Sed notandum est, quod ad hanc ultimam apertionem exigitur oris purgatio, ut habetur, Isa. VI, 8, ubi dixit Dominus: Quem mittam ? et quis ibit nobis ? Et dixit Isaias: Ecce ego, mitte me. Et antequam offerret se, praecedit qualiter purgatus fuit, cum dicit, vv. 6 et 7: Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, ei peccatum tuum mundabitur. Quod autem peccatum impediat praedicationem, patet per illud quod praecedit, v. 5: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, ei in medio populi polluta labia habentis ego habito ! Vir pollutus labiis est praedicator peccator, habitans in medio populi polluta labia habentis, ut exemplar perversionis eorum: qui " tot " animarum (ut dicit Gregorius) rei sunt, " quot ad infernos perditionis exemplo " transmittunt tunc. " Seraphim, qui interpretatur totus ardens, est ignis divini amoris qui purgandum succendit: et calculo paenitentiae os ejus tangit, et emundat ipsum a peccatis labiorum, id est, a praedicatione polluta, emundando vitam.

Sequitur de secunda parle versiculi.:

" Et lex clementiae in lingua ejus. "

Lingua animae duplex est, scilicet cordis, et oris.

Cordis autem lingua duplex est, scilicet lingua devotionis, et lingua desiderii. Dicit enim Gregorius super Job, quod " Sanctorum lingua qua loquuntur ad " Dominum, sunt desideria eorum. " Unde, Psal. xxxvii, 10: Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Quasi diceret: Desiderium meum loquitur tibi ea quae sunt in corde ineo. Unde alibi, Psal. x secundum Hebraeos, 17: Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Si ergo desiderium auditur, tunc desiderium format voces et verba, et sic est lingua. Beatus autem Bernardus dicit, quod " devotio lingua beatorum. et san-" ctorum est. " Unde, Psal. cxxxvi, 6: Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, scilicet Jerusalem: si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae. Omnis enim nostra devotio est in recordatione caelestis pacis, et securitatis civium aeterno nun.

De lingua autem oris habetur in Psal. xxxvi, 30 et 31: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Bei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Et tangit Psalmus ibi quatuor. Primum est cum med itatione sapientiam p r o p o n e re, u t scilicet sapientiam loquatur inter sapientes perfectos, et hoc sapienter, ut spiritualia spiritualibus comparentur. Secundum est, quod cum judicio loquatur eam. Judicium autem illud intelligitur de judi- cio discretionis, ut scilicet aliter superbis,

aliter castis, aliter continentibus, et sic de aliis, aliter et aliter. Tertium est, quod quando proponit sermonem legis, ante perfecta scientia debet esse in corde: quia sicut dicit Glossa super epistolam Jacobi : " Impossibile est ut ignorans leci gent, non offendat verbo in praedicante do vel docendo. " Quartum autem et ultimum est, ut grossus operum ejus nullo vitio supplantentur.

In lingua autem cordis secundum duas linguas est duplex lex clementiae, id est, lex inclinans ad clementiam Dominum ipsum. Linguae enim illae signilicantur per linguas igneas quae apparuerunt super Apostolos in adventu. Spiritus sancti . Et in desiderio quidem est ignea lex charitatis quae est jugum suave et onus non gravans, sed allevians ea quae sine lege ista gravia viderentur. Et de hac lege habetur, Deuter. xxxiii, 2: In dextera ejus ignea lex. Et haec est lex Christi quam Matthaeus, xIl, 30, vocat jugum suave, et onus leve, quod debemus tollere super nos. In lingua vero devotionis est lex mandatorum Dei, quia ad praecepta et consilia devovimus nosipsos: de qua habetur, Eccli. XXXIV, 33: Legem, mandavit Moyses in praeceptis jusliliarum. Et, Joan. i, 17: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

In lingua vero corporis et oris est lex clementiae ad provocantes animum ejus, de qua dicit Tullius in fine primae Rhetoricae suae: a Clementia est per quam " animi temere in odium alicujus i. inve-" ctioriis concitati retinentur. " Et de hac habetur in Proverb. xi, 19: Clementia praeparat vitam, ei sedatio malorum mortem. Et haec est virga clementiae quam extendit summus rex provocatus a nobis ad peccatores, quae signiiicaiur per virgam clementiae Assueri , qui interpretatur beatus: de qua virga supra locuti sumus.