1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa hujus explicationem, ponit sex definitiones, et duas petitiones, stylo quasi Euclidico. Circa secundum, puto, quidquid dicat Mauritius, Doctorem velle, quod primo concipitur universalissimum, quia hoc solum secundum se primo attingitur ; alia, ratione hujus, quod colligo ex commento dicente primo concipi, quod est totum objectum, non pars; ens autem est totum objectum totalitate adaequationis et praedicationis, et quodlibet aliud, pars ejus. De tertia et quarta definitione, videMauritium. Quinta et sexta explicant partes subjectivas conceptus, scilicet conceptum simplicem, et simpliciter simplicem ; de quibus Doctor 1. distinct. 3. quaest. 2. g. Ad secundam quaest. num.21. Nota hic sermonem esse de conceptu incomplexo tantam. Petitiones duae sunt clarissimae. Adverte aliud esse cognoscere perfectum, et aliud perfecte, sicut aliud est cognoscere distinctum, et distincte cognoscere, de quo Doctor 2. dist. 2. quaest. 2. num. 21.
1. Conceptum dico, quod actum intelligendi terminat.
Hic objectum dicitur, vel intelligibile, vel intellectum, vel intentio. Primum communissimum est, quia ad omnes potentias. Secundum, commune ad objectum intellectus in potentia, vel in actu. Tertium, proprium. Quarto utuntur Arabes, ut Avicenna et Averroes. Sicut autem intentio aequivoce dicitur de objecto et de actu, ita et conceptus ; hic autem sumitur pro objecto.
2. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
Adaequatio intelligitur sic, quod sit totum objectum, non pars objecti.
3. Per se concipitur, quidquid in primo concepto essentialiter includitur.
Sicut genus per se concipitur, quando species primo concipitur, sic in aliis.
4. Omne illud et solum illud perfecte concipitur, cujus nihil latet.
Quod scilicet, in ipso essentialiter includitur, hic intelligitur perfecte, non actus inquantum elicitur a potentia, sed inquantum comparatur ad objectum, ita scilicet quod nihil intrinsecum objecto sit ignoratum, quocumque modo cognoscatur.
5. Conceptus simpliciter simplex est, qui non est resolubilis in conceptus.
6. Conceptus simplex non simpliciter, qui per se est unus, tamen resolubilis in conceptus.
Illorum autem in quos resolvitur, alter determinabilis, alter determinans. Primus autem potentialis, alter actualis, aliter non esset aliquis unus conceptus ex eis. Primus quidem dicitur in quid, secundus in quale, de conceptu tertio, cui tamen uterque est essentialis ; ergo essentiale in plus se habet, quam dictum in quid.
1. Aliquid primo, ei perfecte concipi.
2. Conceptus aliquos esse distinctos.
ANNOTATIONES.
Sequitur illa particula : Conceptuum dico, etc. Licet varie situatur in originalibus praecedens additio, quia in aliquibus infra post has definitiones et conclusiones quasdam sequentes, sed communiter habetur, ut posuimus. Ubi advertendum, quod more Euclidis procedit in his Theorematibus, quia nunc communes animi conceptiones, nunc definitiones, nunc pelitiones, nunc vero conclusiones adducit. In hac ergo particula ponit primo sex definitiones, deinde duas petitiones, et sequuntur conclusiones. Dividendo autem totum tractatum in particulas, vel principalia Theoremata, vel capita, ut aliis placet, posset hic assignari octava principalis, et hoc ponendo litteram praecedentem additionem. Vel si tantum enumerentur conclusiones pro Theorematibus, non ponetur hic quolatio aliqua, sed infra ibi : Conceptuum resolutio, etc. Et poterit poni octava principalis, vel decima alio modo. Nam maxima ambiguitas hujus processus consistit in illis quotalionibus et divisionibus, ut infra patebit. Quare lector advertat ad singula diligenter. Hic etiam videtur procedere vere Melaphysice et transcendenler ; in praecedentibus vero potius Logice, ubi fuit sermo de universali et Praedicamentis, etc. licet tamen connotando primas intentiones, . in quibus verificantur ibi dicta. Definit ergo conceptum in communi, et est notabilis definitio, et in doctrina hujus valde necessaria, quia hujusmodi termino utitur ubique. Interpretatur autem definitionem quadrupliciter, sed tertium membrum maxime acceptat, ita quod objectum sub concipi conceptus recte dicatur: non quod fiat aggregatum ex utroque, quia sic ens per accidens, et etiam sic idem ad se terminaretur, sed quod tunc proprie objectum conceptus dicitur, dum actu terminat actum, et non solum potentia vel aptitudine. Aliquando vero iste utitur conceptu in quarta acceptione, hoc est,
- pro actu concipiendi. Quaere 8. distinct. prim. et alibi plerumque. Omnis ergo res, realitas, quidditas seu formalitas, potest dici conceptus. Unde res, realitas, quidditas seu formalitas, et conceptus, se habent secundum magis et minus commune. Quaere Franciscum et alios Formalistas. An modi intrinseci possint dici conceptus, est dubium in doctrina hujus, quia varie de hoc loquitur. Quaere 8. dist. prim. et 5. et 6. quaest, quodlib. sed pars negativa communiter tenetur, et hoc maxime tenendo eos, ut modos, non ut quid. Vide 4. Metaph. quaest. 1. Conconcipiuntur potius quam concipiantur, ideo formalitates esse communiter negantur. Instantias plures hic tange, ut scis, alibi saepe haec notavi copiose, ideo hic brevibus contentor. Deinde definit primo per se et perfecte
concipi,
notanter valde et ordinate, quia postquam notificavit conceptum,
jam notiflcat varium concipiendi modum et maxime scientificum ; et duae primae possent confirmari ex primo Posteriorum, quia ut exponit primam, intelligitur ibi ly primo
ro primitate praecisionis et non universalitatis, seu pro primitate quidditativa, non quantitativa. Vide 7. et 9. Metaph. et
2. dist.
2. quaest.
10. et alibi saepe.
Quaere etiam pro duabus primis in primo dist.
1. quaest. 2. optime. Adverte ex commento primae, quod Doctor intelligit prauitatem hic, seu adaequationem, non simpliciter et universaliter, et respectu potentiae , absolute loquendo, sed in ordine ad unum actum intelligendi. Et intellige adverbia in his definitionibus objective, et non subjective.
Ulterius notandum, quod loquitur in secunda definitione, et ejus commento multum stricte de per se concipi, nisi ly essentialiter extendatur ad virtualiter, vel unitive contentum. Vide ubi supra in primo, et distinct. 3. ejusdem. quaest. 2. et dist. 3.2. part 2. et specialiter q.fin. ubi singularissime distinguit de objecto per se duplici. Exemplum tamen ponit in manifestiori, ut convenit; verum enim est quod dicit et exemplificat, sed non asserit cum praecisione, ideo extende ut nosti. Veritas illius tertiae definitionis, patet 1. Physicor. text. com. 1. et disputatur communiter ibidem, de quo tractat etiam 3. distinct. primi. quaest. 2. sed an contingat sic concipere pro statu isto quidditates specificas, dubium est apud multos, maxime cum differentiae ultimae rerum sint nobis ignotae ; videtur namque quod solum simpliciter simplicia sint sic conceptibilia, sed an sic, vel non, vide ubi supra 1. Physicor. et maxime apud modernos Scotistas, et 3. dist. prim. quaest. 3. egregie.
Cum etiam dicit in fine definitionis, cujus nihil latet, potest intelligi vel virtualiter, vel formaliter ; et hoc vel aequivalenter, vel circumlocutione, et sic de aliis, licet maxime quando actualiter, et in conceptu proprio. Illa littera : quod scilicet, in ipso essentialiter includitur, posset addi textui, tanquam declaratio seu specificatio, aut certe limitatio praecedentium, et tunc commentum inciperet ibi : hic intelligitur, etc. Et notanter dicit, Quod essentialiter includitur, etc. quia si ad perfecte concipiendum aliquid, requireretur notitia omnium, vel virtualiter, vel accidentaliter, seu etiam identice
inclusorum in ipso, vix aliquid perfecte conciperetur, maxime notitia simplici. In omni enim signo naturae datur notitia perfecta in suo genere, et ita homo perfecte cognoscitur in primo signo, licet non ut risibilis, neque albus, et sic de aliis. In commento declarat optime, quod ly perfecte intelligitur objective, ut dixi prius, hoc est ex parte objecti concepti, et non actus concipiendi ; quia actus in se potest esse perfectus, dato quod non comprehensivus objecti, sed tantum apprehensivus, et hoc, ut notanter dicit Doctor, inquantum elicitur a potentia, licet non inquantum causatur ab objecto ; habet enim duas causas partiales effectivas in creaturis ut 3. dist. prim. q. 7. habet, et ita potest habere perfectionem ab una, dato quod non ab alia quandoque ; sed quia magis specificatur ab objecto, et si non principalius causatur, ut ibidem quaest. 8. habetur; igitur absolute, quando non totaliter, seu comprehensive se habet respectu objecti, dicitur imperfectus, maxime ponendo respectum essentialem ejus ad objectum, de quo vide 13. quaest, quodlibeti.
Cum dicit in fine commenti, quocumque modo cognoscatur, potest referri ad formaliter, vel virtualiter cognoscere, vel ad intuitive seu abstractive, vel in Verbo seu in genere proprio, et sic de aliis. Ubi tange differentiam inter esse ignoratum, et perfecte notum. De multiplici etiam ignorantia, et multiplici modo cognoscendi pertractabis, ut nosti. Quaere 3. dist. prim. et quaest. de subjecto in prol. et 7. et 14. quaest. quodlib. et alibi saepe.
Deinde ponit alias duas definitiones partium subjectivarum conceptus, quas etiam habet 2. dist. prim. quaest. 2. et 3. dist. prim. quaest. 2. et posset addi tertia de summe simplici, ut habetur 8. dist. prim. Quia tamen ille conceptus tantum in divinis habetur, ideo hic tacuit forte ipsum. Dubium etiam est, an sit aliquis horum, ita quod conceptus summe simplex contineatur sub simpliciter simplici,
quod reputo verum esse, loquendo de simplicitate realitatum, de quo alias erit sermo. De multiplici acceptione simplicitatis et compositionis, ubi supra notavi in Metaphysicalibus, littera et commentum satis patent. Vide 3. et 8. dist. prim. et 3. dist. 2. et 7. et 8. Metaph. et in Logicalibus hujus, plura declarativa horum terminorum. Videtur hic loqui per totum de conceptu simplicis intelligentiae. De divisione autem et compositione considera, quales conceptus sint, et quo modo complexum sit simplex, et quo actu concipitur, et an uno, vel pluribus. Quaere 6. Metaph. et 2. et in Logicalibus. Pondera corollarium ad finem commenti de essentiali respectu dicto in quid. Idem habet in quaestione super Porphyrium cap. de Differentia. Tange etiam hic plura de multiplici determinatione, et qualiter quidditas per modum determinatur, et quomodo se habent respectu tertii, ut habes saepe in doctrina hujus et sequacium. Hic non est immorandum circa quotidiana documenta Doctoris, sed dumtaxat circa difficilia, et signanter hic dicta ; lector vero addat ad omnia.
Consequenter ponit duas petitiones modo antiquorum, ut supra notavi et satis patent. De verificatione autem earum, posset fieri altercatio, ut prius circa definitiones dictum est. Pone differentiam inter esse distinctum et distincte concipi, et similiter de perfecto et perfecte. Adverte etiam quod aliter est loquendum Melaphysice, et ex natura entium, et objectorum, et potentiarum, et aliter ex conditione status ; plura alia adducat ingeniosus lector.