S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter XVIII.

54. But now, to conclude by summing up this passage, what can be named or thought of more laborious and toilsome, where the believing soul is straining every nerve of its industry, than the subduing of vicious habit? Let such an one cut off the members which obstruct the kingdom of heaven, and not be overwhelmed by the pain: in conjugal fidelity let him bear with everything which, however grievously annoying it may be, is still free from the guilt of unlawful corruption, i.e. of fornication: as, for instance, if any one should have a wife either barren, or misshapen in body, or faulty in her members,—either blind, or deaf, or lame, or having any other defect,—or worn out by diseases and pains and weaknesses, and whatever else may be thought of exceeding horrible, fornication excepted, let him endure it for the sake of his plighted love and conjugal union;164    Pro fide et societate. and let him not only not put away such a wife, but even if he have her not, let him not marry one who has been divorced by her husband, though beautiful, healthy, rich, fruitful. And if it is not lawful to do such things, much less is it to be deemed lawful for him to come near any other unlawful embrace; and let him so flee from fornication, as to withdraw himself from base corruption of every sort. Let him speak the truth, and let him commend it not by frequent oaths, but by the probity of his morals; and with respect to the innumerable crowds of all bad habits rising up in rebellion against him, of which, in order that all may be understood, a few have been mentioned, let him betake himself to the citadel of Christian warfare, and let him lay them prostrate, as if from a higher ground. But who would venture to enter upon labours so great, unless one who is so inflamed with the love of righteousness, that, as it were utterly consumed with hunger and thirst, and thinking there is no life for him till that is satisfied, he puts forth violence to obtain the kingdom of heaven? For otherwise he will not be able bravely to endure all those things which the lovers of this world reckon toilsome and arduous, and altogether difficult in getting rid of bad habits. “Blessed,” therefore, “are they which do hunger and thirst after righteousness: for they shall be filled.”

55. But yet, when any one encounters difficulty in these toils, and advancing through hardships and roughnesses surrounded with various temptations, and perceiving the troubles of his past life rise up on this side and on that, becomes afraid lest he should not be able to carry through what he has undertaken, let him eagerly avail himself of the counsel that he may obtain assistance. But what other counsel is there than this, that he who desires to have divine help for his own infirmity should bear that of others, and should assist it as much as possible? And so, therefore, let us look at the precepts of mercy. The meek and the merciful man, however, seem to be one and the same: but there is this difference, that the meek man, of whom we have spoken above, from piety does not gainsay the divine sentences which are brought forward against his sins, nor those statements of God which he does not yet understand; but he confers no benefit on him whom he does not gainsay or resist. But the merciful man in such a way offers no resistance, that he does it for the purpose of correcting him whom he would render worse by resisting.

CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae suae animus fidelis exerceat; quam in vitiosa consuetudine superanda? praecidat membra impedientia regnum coelorum, nec dolore frangatur: toleret in conjugali fide omnia, quae quamvis sint molestissima, crimen tamen illicitae corruptionis, id est, fornicationis non habent: veluti si uxorem quisque habeat, sive sterilem, sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis et doloribus languoribusque confectam, et quidquid excepta fornicatione cogitari potest vehementer horribile, pro fide et societate sustineat; neque solum talem non abjiciat, sed etiam si non habeat, non ducat eam quae soluta est a viro, pulchram, sanam, divitem, fecundam. Quae si facere non licet, multo minus sibi licere arbitretur ad ullum alium illicitum concubitum accedere: fornicationemque sic fugiat, ut ab omni turpi corruptione sese extrahat. Verum loquatur, neque id jurationibus crebris, sed morum probitate commendet: rebellantes adversum se omnium malarum consuetudinum innumerabiles turbas, de quibus ut omnes intelligerentur, paucae commemoratae sunt, confugiens ad arcem christianae militiae, tanquam de loco superiore prosternat. Sed quis tantos labores inire audeat, nisi qui sic flagrat amore justitiae, ut tanquam fame et siti vehementissime accensus, et nullam sibi vitam donec ea satietur existimans, vim faciat in regnum coelorum? Non enim aliter esse poterit fortis ad toleranda omnia, quae in praecidendis consuetudinibus laboriosa et ardua et omnino difficilia saeculi hujus amatores putant. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur.

55. Verum tamen in his laboribus cum quisque difficultatem patitur, et per dura et aspera gradum faciens circumvallatus variis tentationibus, et hinc atque hinc insurgere praeteritae vitae moles intuens, timet ne aggressa implere non possit, arripiat consilium, ut auxilium mereatur. Quod est autem aliud consilium, nisi ut infirmitatem aliorum ferat, et ei quantum potest opituletur, qui suae divinitus desiderat subveniri? Consequenter itaque praecepta misericordiae videamus. Mitis autem et misericors unum videntur: sed hoc interest, quod mitis, de quo superius tractatum est, pietate non contradicit divinis sententiis quae in sua peccata proferuntur, neque illis Dei sermonibus quos nondum intelligit; sed nullum beneficium praestat ei cui non contradicit nec resistit: misericors autem ita non resistit, ut propter ejus correctionem id faciat, quem redderet resistendo pejorem.