SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Octavo (1) principaliter quaerit, in quo est Universale, ut in subjecto, cum sit accidens, praesupponendo etiam accidens esse in subjecto, juxta illud 7. Metaph. text. comm. 2. Accidens est ens in eo quod entis, et alibi saepe, idem habetur: et quia omne accidens subjective existens aut est in anima. aut est in rebus extra animam, ideo specificat se ad illa duo et strictius quia in anima sunt plures potentiae, praeter essentiam ejus. Licet autem respectus rationis possint causari operatione cujuslibet potentiae collativae, intentiones tamen secundae, de quibus loquitur logicus, fiunt operatione intellectus maxime, ideo specificat se ad intellectum ad differentiam aliarum potentiarum. Vel potest ex poni intellectus per essentiam, vel per participationem, ut supra de ratione dixi.
De Primo. quid sit Universale, et quoties dicitur, supra habitum est. Accidens qualiter hic, accipitur, vide infra, cap. de Accidente, quaest. 1. in divisione accidentis valde notabili.
Subjectum hic intelligitur pro subjecto inhaesionis, vel informationis, vel pro materia in qua Res hic amplissime sumi debet, ut dicitur de omni illo, quod non est nihil: vel ut dicitur a reor, et non modo a ratus. Intentiones enim secundae sunt applicabiles (ut dictum est prius) omnibus, quae possunt ab intellectu apprehendi. Vel forte potius loquitur Doctor, ut infra dicam, de rebus hic, quae habent esse in esse subjectivo, et non intellectivo, vel objeclivo ; sed primum magis placet, quia tenet Universale esse in re, sed non nisi ut in esse cognito. Intendit igitur nomine rei, omne pluribus communicabile, sive sit reale, sive rationis, sive positivum, sive negativum. dummodo pluribus possit communicari (ut infra, in Antepraedicamentis, quaest. ultima habet) excluso solo intellectu ; et qualiter illa exclusio habet intelligi, in tertio articulo forte tangam.
Ordo conveniens est, quia prius determinandum erat de Universali secundum esse quidditativum, et scientificum, et objectivum, quam secundum esse subjectivum. Divisio vero communis.
Alias duas quaestiones laterales introducit. Prima est de veritate praedicationis, in qua intentio secunda praedicatur de prima, ut dicendo, Homo est Universale. Ubi advertendum, quod veritas hic intelligi debet pro veritate complexa, quae habet esse in intellectu formaliter, licet mediate actu complexo, et objective, quae est habitudo conformitatis, et similitudinis actus complexi ad objectum complexum.
Propositio sumitur hic pro denominato. Quid homo, quid Universale, quid res, quid intentio, prius dictum est, et infra de homine magis.
Ordo hujus ad praecedentem patet, quia prius accidens inest, quam Universale praedicetur de aliquo. Ideo quaestio de inhaerentia praecedit quaestionem de veritate inhaerentis inhaerentiae.
Tertia quaestio estdeperseitate talis praedicationis. Quid sit per se, et quoties accipitur, patet primo Posteriorum text. comment. 9. et infra, in secundo articulo magis. Breviter (secundum quod habet iste 1. Reportalionum distinct. 26. quaest. 2.) illa est per se, quando in subjecto includitur causa praedicari. Illa vero per accidens, quando in subjecto non includitur causa praedicati, ut patet inductive.
Ordo hujus patet ad praecedentes. Prius enim convenit de veritate, quam de perseitate propositionis disputare, cum omnis per se vera, non e contra,et communiora ordine doctrinae sunt priora. Divisio harum duarum communis.
De Secundo. Triplici ratione arguit ad primam quaestionem, quod Universale non sit in re subjective. Prima ratio infert hoc inconveniens quod Universale, si esset in re, extra intellectum, inesset individuis, et. tunc individuum esset Universale, quia in quocumque est albedo, est album ; ubi tangit illam differentiam accidentium communium, et per se, quia haec primo insunt individuis, illa vero speciebus. Sed secundario haec illis, et illa istis, quam ponit Porphyrius in communitatibus. Ibi etiam tangit auctoritatem Aristotelis 1. Posteriorum text. comment. 8. 9. et 11. quod videlicet per se praesupponit de omni.
Secunda ratio procedit ex fundamentis Aristotelis 3. de Anima, ubi supra, quaest. 1. de Universali, et 4. Topicorum cap. 2. et potest confirmari ex 2. de Anima text.comm. 51. et sequentibus, et maxime text,comm. 59. et 74.
Tertia ratio procedit ex auetoritate Averrois super tertium de Anima, comment. 5, licet non formaliter in eisdem verbis, sed in similibus, saltem ubi comparat unionem intentionis intellectae in actu cum intellectu materiali ad unionem materiae cum forma. Ubi adverte tres consequentias, quae patent ex supradictis.
Ad opposilum,triplici ratione arguit,quarum prima procedit ex illa auctoritate vulgata, quae imponitur Aristoteli 2. Physicorum, sed non habetur expresse in textu tamen elici potest text. comm. 70. ubi vult quod tres causae, scilicet forma, efficiens,et finis, coincidunt, aut in idem numero, ut forma et finis,aut in idem specie, ut forma et efficiens. Ex quo elicitur quod quarta causa, scilicet materia,non coincidit, nec in idem specie,nec in idem numero. Ibi etiam Doctor adducit aliam propositionem communem de materia accidentium,quae habetur originaliter 8. Metaph. text. comment. 12. Secunda ratio fundatur in auctoritate Commentatoris 1. de Anima, comment 8. Tertia ratio procedit ex denominatione intrinseca , scilicet accidentis, et patet.
Consequenter ad negativam primae Literalis , arguit triplici ratione, quarum prima ostendit ibi esse praedicationem oppositi de opposito, quae universaliter est falsa : ubi tangitur distinctio de ente naturae, et ente rationis, vel secundum intellectum. Secunda ratio infert hominem posita hypothesi esse secundam intentionem, quae potest confirmari per illam regulam Anteprae -dicamentalem, Quando alterum de altero, etc. et per locum a Specie ad Genus constructive. Tertia ratio innititur illi regulae supra, quaest. 1. habitae, et infra, quaest. 3. de Genere.
Ad oppositum unica ratione arguit, per locum a definitione constructive.
Demum ad. affirmativam secundae Literalis arguit tripliciter. Prima ratio procedit per locum a definitione constructive. Secunda ex intelligibilitate, quae per se Universali convenit, 2. de Anima et 1. Poster, et alibi. Tertia ex abstractione subjecti, in tali praedicatione, ab omnibus praedicatis accidentalibus, quod ergo sic sibi convenit, necesse est ut per se ei conveniat.
Ad oppositum, unica ratione arguit, quae procedit ex fundamentis Aristotelis 1. Poster. text. comment. 8. 9. et 11.
Deinde ad primam quaestionem respondet,ubi tenet conclusive quod Universale est in re subjective: quod probat resumendo tertiam rationem post oppositum. In intellectu tamen est, ut in efficiente, sicut universaliter omnis effectus dicitur esse in sua causa, et etiam ut cognitum in cognoscente, sicut lapis dicitur esse in anima,vel alia objecta cognita, vel in se, vel in suis repraesenlativis.
Pro majori tamen dedaratione hujus conclusionis, et propter solutionem argumentorum, ut etiam cavillationes, et impugnationes plures excludantur, adducit unam distinctionem, sive regulam valde in his logicalibus necessariam. Valet certe, ni fallor, aureum talentum. Imprime igitur ipsam synteresi, terque quaterque resume, quae talis est: Significatum termini communis, significantis veram naturam, tripliciter potest considerari. Dixit notanter significatum termini communis, et non terminus communis, contra Terministas, Universalia vel communia realia negantes, et asserentes terminum communem significare adaequate omnia sua singularia, et bestialiter certe. Nam quod unum non significat, nihil significat, saltem univoce, 4. Metaph. texi. comment. 10. Quomodo ergo magis univocum homo, quam canis. Sed de hoc contra istos alias erit sermo. Item, ex hoc quod dicii significatum, et non terminus,nota contra eosdem, quod suppositio simplex, sicut personalis, convenit termino, non pro significato materiali, quod ponunt aliud a formali, ideo subdit significantis veram naluram,quod etiam forte addidit contra Terministas. Item,ad differentiam terminorum significantium non entia, et quae non habent esse materiale, licet possint habere esse quidditativum, vel saltem cognitum,de quo magis in tertio articulo.
Ulterius advertendum, quod primum esse, vel prima acceptio talis significati, potest dici esse Physicum, secundum Metaphysicum, et tertium Logicum.Esse namque materiale est individuale esse, quod appellatur materiale similitudinarie, quia sic ens est in ultima subjicibilitate, et susceptivum omnium praedicatorum realium, supposito personaliter convenientium, ut puta cum hic et nunc, et caeteris circumstantiis individuanlibus,ut materia omnium formarum, et sic insunt ei, ut inquit Doctor, accidentia communia, scilicet primo,et etiam propria, sed non primo. Verumtamen scientifica Physici consideratio abstrahit suo modo. Esse quidditativum est esse abstractum ab hic et nunc, et praedicabile, et ingenerabile, et incorruptibile, et aeternum. Concernit tamen sua supposita,de quibus quiddilative praedicatur, et hoc ut etiam praedicamentaliter considerantur, et sic convenit sibi suppositio personalis determinata, indeterminate tamen, nisi natura adjuncti aliud expostulet. Primo vero modo communiter supponit determinate, et determinate plerumque,sed interdum indeterminate secundum exigentiam additi, vel praedicati. Esse vero intelligibile, vel comparatum, vel cognitum, (licet comparatum aliquid addat) est quando per formam intelligibilem, id est, speciem, vel repraesentativum, apprehenditur ab intellectu tale significatum, et sic supponit simpliciter, id est, pro ipsa natura absolute sumpta, non habendo respectum nec ad contenta, nec ad continentia, et sic intentiones logicales insunt primis, et etiam sibi ipsis ad modum primarum, ut supra de Universali, et infra magis dicetur. Et tangit qualiter movetur intellectus ad causandum secundas intentiones, ut supra dixi: et exemplificat in modis significandi. Nam aliud est eorum subjectum, et aliud efficiens.
Et nota breviter quod summaria cognitio hujus diversae acceptionis, potest haberi secundum exigentiam praedicati: nam talia subjecta, id est, taliter accipiuntur, et supponunt, qualia permittunt praedicata,ut inquit Boetius 1. de Trinitate, licet e converso videatur dicere, sed nihil refert ad propositum, ut patet. Exemplum, cum dicitur Homo currit, accipitur secundum esse materiale, quia tale accidens non convenit sibi ut abstrahit a conditionibus materialibus. Cum autem dicitur, Homo est animal, vel rationalis, vel ens, vel risibilis, accipitur secundum esse quidditativum, et essentiale, quia sive actu existat, sive non, talis praedicatio est vera. Cum vero dicitur, Homo est Species, vel Universale, vel praedicatum vel subjectum, et sic de aliis, tunc accipitur secundum esse cognitum, et comparatum, quia illi respectus rationis non attribuuntur sibi,nisi dum actu est universale, vel comparatum, vel cognitum esse habet, quod esse potest vocari recte esse rationis, et habens illud esse potest vocari ens rationis, vel ratio, ut singularissime habet iste, quaest. 3. Quodlibet), articulo 2. et alibi,ut notavi ibi, quod declarat plura dicta Auctorum de talibus. Ubi adverte, quod licet exemplificavi per propositiones, intelligo tamen in duobus primis membris compositionem ex natura rei, et praecedentem omnem actum intellectus, quae in tertio membro non potest esse, et ita variantur quoad esse cognitum,vel quoad esse cognitum praecise, et non praecise. In tertio enim membro requiritur praecise esse cognitum: in duobus aliis reale esse, vel actu quoad primum, vel possibile quoad secundum,ut infra magis.
Vult ergo Doctor, quod intentiones secundae, puta Universale, etiam subjective sunt in rebus, et non in intellectu. Hoc tamen debet intelligi non secundum quamcumque acceptionem rei, sed praecise in illa tertia acceptione. Et hoc idem habet expresse dist. 35. Primi, et alibi saepe, sic ad quaestionem.
Ad primum argumentum respondet, quod procedit de accidente reali,quod convenit scilicet rebus secundum esse materiale, vel quidditativum : non autem de intentionibus, quia subjecta earum supponunt simpliciter, abstrahendo ab omni concernentia ad supposita, et subjecta. Hoc idem habet infra cap. de Accidente, quaest. 1. optime.
Ad secundum dicit, quod intellectus non attribuit aliquid extra se per transmutationem realem, quia non est virtus factiva, sed bene activa : respectum tamen rationis (qui est habitudo rei ad intellectum, vel unius cogniti ad aliud, ubi semper connotatur habitudo ad intellectum,) potest attribuere. Exemplificat de modis significandi. Vel posset aliter dici, quod non agit extra mittendo, quia objectum cognitum, cui attribuit intentionem, non est extra ipsum, ut magis in tertio articulo.
Ad tertium valde singulariter, primo excludendo intellectum falsum auctoritatis Commentatoris, glossat ipsam, sive illa fuerit intentio Commentatoris, sive non, saltem ut potest salvari illa,debuit esse intentio sua.
Vult breviter dicere, quod intellectus, ut intelligibile fiunt verius unum, quam materia et forma, quia nunquam materia est forma, nec e contra : et hoc intelligendum est de materia prima, et forma specifica, vel quacumque. Aliquid enim respectu unius potest dici forma, et respectu alterius,materia,vel quasi materia,et e contra, ut patet in formis ordinatis, in habentibus plures formas : patet etiam in genere, et differentia. Intellectus autem fit intelligibile, quia intellectus non modo alia, sed seipsum potest intelligere, 3. de Anima. text. comment. 8. licet non ante intelligere aliorum, ibidem, text. comment.5. Cum ergo intelligit se ipsum, tunc idem numero est intelligens, et intellectum. Fit igitur verius unum, quia ex materia, et forma, fit tertium, non tamen unum est alterum : ideo minus unum, quam intellectus, et intelligibile : et hoc cum intelligit seipsum. Ubi advertendum, (quod etiam non omisit Doctor) quod ille actus, quo intellectus intelligit se, est reflexus. Et notanter dicit, intellectus in actu etiam, quia licet ista sit vera, Materia est in potentia ad formam. ; vel, Forma est in potentia materiae, vel Materia habet formam in potentia, et sic de aliis, non tamen ista, materia est forma, sicut ista, Intellectus est intellectus, vel intelligibile in actu, etc.
Deinde ad primam quaestionem lateralem, dicit partem affirmativam, et hoc accipiendo subjecta talium propositionum, in illa terlia acceptione praedicta. Sed statim objicit, inferendo quod potius secundum esse materiale intelligendo subjecta, tales sunt verae. Respondet recurrendo ad praedicationem exercitam, et signatam. Nam prima convenit fundamentis intentionum, secundum duas primas acceptiones,secunda vero secundum tertiam.
Ad primum principale respondet, quod licet vera natura possit sumi tripliciter, ut jam in solutione primae quaestionis dictum est,propositio tamen non est distinguenda, in qua non vera natura praedicatur de vera natura, sed simpliciter concedenda ; et hoc in illa acceptione, in qua non vera natura, (id est entia rationis.vel intentiones secundae) nata est convenire verae nalurae,id est, enti naturae: et hoc est in illa tertia acceptione praedicta. Ubi notabiliter dicit, quod diversitas suppositionis stat cum unitate subjecti, vel significati : et hoc est verum secundum variationem praedicati, ut dictum est prius. In istis enim tribus propositionibus, Homo est albus,homo est animal, et homo est species, iste terminus homo idem significat, suppositione tamen alia,et alia. Dicit igitur quod ibi est multiplicitas figurae dictionis, si qua sit, quam phantasticam multiplicitatem appellat. Et ponit exemplum de hac propositione, Socrates est homo, quae licet sit multiplex, non tamen est distinguenda.
Ad secundum dicit, quod illa est falsa, Species est intentio, quia praedic itur abstractum superius de concreto inferiori, ut Album est color, quam dicit esse falsam. Statim objicit, quia ad minus haec, Species est intentionale, (ubi concretum superius de concreto inferiori praedicatur) est vera, ut ista, Album est coloratum. Si ergo vere homo est species, vere est intentionale ; quod scilicet est falsum. Dicit Doctor consequentiam non valere, propter accidens. Mutatur enim medium respectu extremorum, quia respectu unius est quid ex primo Topicorum, cap. 7, respectu alterius ut modus. Est etiam figura dictionis.
Ad tertium negat assumptum, pro secunda parte minoris.
Ad secundam quaestionem lateralem, tenet conclusionem negativam, discurrendo per omnes modos dicendi per se. Ubi advertendum, quod quatuor sunt modi dicendi per se, 1. Poster. ubi prius: ubi dicit Linconiensis, quod propositio per se est illa, cujus quidditas unius extremi egreditur a quidditate alterius. Quandocumque igitur quidditas subjecti egreditur a quidditate praedicati, talis praedicatio est in primo modo dicendi per se.
Habet autem primus modus, ut communiter dicitur, quatuor gradus.
Primus quando per se superius in quid praedicabile, praedicatur de suo per se inferiori, sive tale superius sit transcendens, sive Genus, sive Species.
Secundus gradus, quando praedicatum intrinsecum, dicens quale, praedicatur de illo, cujus est intrinsecum constitutivum, sive sit differentia, sive modus in rinsecus, secundum aliquos.
Tertius gradus, quando tota ratio intrinseca praedicatur de suo constituto.
Quartus, quando idem praedicatur de se ipso, sed de hoc ultimo varia est opinio: Linconiensis tamen, ubi supra, aliter assignat illos gradus.
Secundus modus dicendi per se est, quando quidditas praedicati egreditur a quidditate subjecti, et habet duos gradus. Primus, quando passio adaequata praedicatur de suo subjecto adaequata. Secundus, quando passio adaequata superiori praedicatur de inferiori. Sed Linconiensis assignat tertium gradum, quando videlicet passio inferioris de superiori praedicatur.
Hoc tamen minus recte dicit, quia per se praesupponit de omni, licet posset sustentari.
Tertius modus, ut communiter dicitur, non est modus praedicandi, sed potius essendi : et sic omne illud est per se, quod non est in alio, ut Deus, et substantiae primae. Reducitur autem hic modus ad agere, et operari.
Quartus modus est, quando effectus formalis praedicatur de aliquo, mediante sua causa formali, vel quando actus egrediens a causa formali, dicitur de effectu formali, mediante causa formali. Vel quando effectus per se dicitur de suo immediato principio productivo. Exemplum primi, ut Homo est albedine albus. Exemplum secundi, ut Album albedine disgregat. Exemplum tertii, ut Intellectus intelligit, voluntas vult. Vel, secundum Linconiensem, quartus modus est, quando subjectum est causa quare praedicatum sibi inest, et habet tres gradus secundum ipsum. Primus, quando subjectum est causa immediata quod praedicatum inest sibi, et alii: ut Animal rationale est risibile. Secundus, quando subjectum includit essentialiter causam praedicati ; ut Homo est risibilis. Tertius, quando actus alicujus causae formalis praedicatur de effectu illius causae :ut, Calefaciens calefacit. Sed alius modus assignandi magis sapit. Differunt autem isti modi, quia duo primi sunt modi dioeridi, sive praedicandi, tertius Vero essendi, et quartus causandi.
Dicit igitur Doctor, quod propositio ista, de qua quaeritur, non est in primo modo, quia intentio secunda non test pars definitionis, nec tota definitio rei primae intentionis. Ubi tangit implicite tres gradus : de quarto vero patet, quia non sunt simpliciter idem, et quod non sit definitio, nec pars ejus, ostendit, quia tunc talis res partim esset ab intellectu, pro quanto dependeret essentialiter ab intentione Secunda, quae habet esse ab intellectu ; et partim a natura, quia ens reale, vel res primae intentionis, et ita a diversis non ordinatis. Licet enim ab his quae habent ordinem in causando, quantumcumque inter se diversa, aliquid possit produci, vel constitui, secus tamen in non habentibus ordinem, ut sunt res primae intentionis, et secundae, ex quibus nihil per se unum, licet bene per accidens potest constitui. Quod autem non sit in secundo modo, ostendit et patet. Quod etiam non in quarto modo, ostendit: et videtur loqui secundum Linconiensem, vel secundum alium modum assignandi quartum modum. Removet a proposito tertiam partem disjunctivae praedictae. Sed an quartus modus sit modus inhaerendi, dubium est, de quo forte infra, et primo Posteriorum, secundum diversas opiniones, habet videri. Et addit, ne omittat tertium modum, quod nec universaliter aliquo alio modo, quia tunc res esset sufficiens causa talis praedicati, vel accidentis, quod falsum est: quia fit ab intellectu. Et si assumptum esset verum, tunc cum illa natura, ut homo, etiam seclusa operatione intellectus, sit in suis individuis secundum esse materiale, illa intentio sibi inesset, et etiam individuis, secundum tale esse. Sicut igitur haec est vera, Homo est albus, vel risibilis, vel ridet, et per consequens Socrates, vel Plato ; ita sequeretur de Specie, quia accidentia, quae ex natura rei, seclusa operatione intellectus, insunt communibus, et etiam insunt suis inferioribus.
Ad primum argumentum illius quaestionis, negat minorem cum dicitur, homo praedicatur per se de pluribus, etc. Sed statim replicat, si non per se, igitur per accidens ; et infert, igitur haec, Homo est animal, est per accidens , vel, ut habent alii libri, haec, Socrates est homo, et est magis ad propositum, licet utraque littera possit stare. Vult dicere Doctor, si homo praedicatur per accidens, et non per se, de pluribus, igitur mutando scilicet praedicationem signatam in exercitam, haec erit per accidens, Socrates est homo ; vel sic, ut salvetur alia littera, qua ratione homo per accidens praedicatur de pluribus, pari ratione et animal. Haec igitur est per accidens. Homo est animal, et adjungit quod talis responsio est contra communem modum dicendi.
Ideo aliter respondet dicens, quod ly per se potest determinare inhaerentiam, vel inhaerens, qui termini sunt speciales. Ideo intelligendum quod praeter essentialia propositionis, quae sunt materia,et forma ejus, (materiam autem propositionis appello subjectum, et praedicatum, et loquor hic de propositione primoinlenlionaliter sumpta et similiter de subjecto, et praedicato: formam vero copulam, licet praedicatum respectu subjecti sit forma, maxime in praedicatione formali) adduntur alia accidentalia, vel determinationes quaedam, ut ly per se, per accidens, formaliter, in primo modo, vel secundo modo, materialiter, et sic de aliis. Et hujusmodi determinationes aliquando determinant inhaerentiam, quae est respectus fundatus in copula, conjungente praedicatum cum subjecto, saltem immediate. Sicut similitudo in forma communi utrique similium, ut cum dicitur, Homo per se est animal, ly per se potest determinare inhaerentiam ; et est sensus, inhaerentia animalis respectu hominis, quae fundatur in hoc verbo est exprimente unum in alio, vel includere aliud, est inhaerentia perseica, et non per accidens. Vel forte verius est ipsam inhaerentiam fundari in ipso praedicato, et terminari ad subjectum, ut infra, quaest. 13. 1. Perihermenias habet iste. Est enim habitudo praedicati ad subjectum, et potest dividi in actualem, potentialem, seu aptitudinalem, ut habet videri 7. Metaphysicae hujus, et 12. dist. 4. Sunt igitur in propositione subjectum, et praedicatum, quae componuntur sicut materia, et forma : et est compositio, quae est ipsum verbum quod se tenet maxime a parte praedicati, vel ut totum, vel ut pars, vel ut specificatio ejus : et praeter ista sunt habitudines forte plures, quarum una est inhaerentia talis. Aliquando vero determinat inhaerens, idest, ipsum praedicatum, vel respectum in praedicato, ut tamen personaliter supponit. Inhaerens enim inhaerentia inhaeret, sicut simile similitudine est simile. Praedicatum autem, pro quanto praesupponit subjectum, vel ut forma materiam, merito inhaerens nuncupatur, licet non semper accidens ejus censeatur. Et de hoc membro est exemplum in littera, cum dicitur, Homo est per se species, vel homo per se praedicatur de pluribus. Sed cum dicit Doctor, Accidens est per se ens, propo itum enim Doctoris est de uno membro distinctionis, et exemplum de opposito, quod convenienter potest fieri, quia unum oppositorum facilius cognoscitur, reliquo intellecto.
Intentio igitur secunda, cujusmodi est species, vel praedicari de pluribus, non inhaeret per se, sed per accidens rei primae intentionis. Ideo illa inhaerentia non est perseica, sed denominativa accidentalis. Cum tamen unumquodque non per accidens unum sit quid in suo genere, et ipsum per se sit ipsum, et quaestio quaerens quare ipsum sit ipsum, est nulla, 7. Metaph. text. comment. 59. ideo species est per se species, et praedicari de pluribus per se est tale, et album per se album, et sic de aliis. Quare licet haec praedicatio non sit per se, Homo est Species, vel Homo praedicatur de pluribus, ideo inhaerentia non est perseica , ut tamen ly per se cadit super ipsum praedicatum, quod inhaerens dicitur, in se tunc est vera propositio, et est sensus, homo est species, quae species est per se species. Et potest distingui in talibus secundum compositionem, et divisionem, quia est multiplicitas potentialis in eis, ut patet infra, cap. de Accidente, quaest. ultima. Inhaerentia igitur est per accidens, et inhaerens per se.
Notandum ulterius, ad majorem hujus passus declarationem, quod aliquando per se (et ita contingit in aliis determinationibus) determinat tam inhaerentiam, quam in haerens, vel saltem determinare potest, ut hic, Homo per se est animal. Aliquando inhaerentiam tantum, ut in exemplo Doctoris, Accidens est per se ens. Quia si ly per se determinaret inhaerentiam, et inhaerens : tum cum ens dividitur in ens per se, et in ens in alio ; ens vero per se est substantia, in alio autem accidens ; esset sensus, quod accidens esset substantia, quod est impossibile. Aliquando autem inhaerens tantum, ut in proposito quaestionis. Aliquando neutrum, ut cum dicitur, Homo albus est animal currens, et universaliter ubi de ente per accedens uno, aliquid dicitur, vel ipsum de aliquo, vel aliquid de et maxime quando ponitur a parte praedicati. Et sicut dixi de ly per se, ita intellige suo modo de aliis determinationibus. Secundum principale solvit recurrendo ad eamdem distinctionem. Tertium vero recurrendo ad illam distinctionem significati termini communis, et duplicem abstractionem hominis, respectu duplicium accidentium sibi convenientium.
De TeRtio, posset primo dubitari, circa titulum quaestionis tum quia videtur quod Universale non sit accidens, quia tunc non esset genus ad alia quatuor. Tum quia illa divisio non videtur conveniens, cum dicit utrum in re, vel in intellectu, quia membra coincidunt. Intellectus enim est res, ut patet.
Ad primum dico, quod est accidens ut modus, vel melius quod accidens est aequivocum, ut infra quaest. de Accidente. Sustinendo primam responsionem posset dici, quod sicut in ordine ad sua inferiora ejusdem denominationis, Universali convenit modus speciei, et alterius denominationis modus generis ; ita in ordine ad subjectum convenit sibi modus accidentis, ut est quintum Universale, Nam sic potest dici praedicatum in quale accidentale non convertibile, sicut album. Et si objiciatur quod tunc inesset primo individuis, sicut albedo, et tunc individuum esset Universale : posset dici quod illud famose dictum de accidente communi, debet intelligi de fundamento accidentis, quod habet esse ex natura rei : nam sic oritur ex principiis individui. Secus est de fundamento ejus, fabricato ab intellectu : ibi enim sufficit salvari quod essentiale est in accidente, etsi non quod ac accidentale. Et si instetur de esse materiali Universalis, ul supra dictum est, distingue de accidente communi, plura addendo.
Ad secundum dico, quod accipit rem non simpliciter, sed contracte ut convenit praecise his, quae non sunt intellectus, vel generalius quae non sunt ipsa anima, sed extra saltem quidditative, licet non subjective, vel objective.
Si objiciatur, quod intellectus praedicatur de pluribus, sicut aliae quidditates, igitur est universalis. Potest dici quod Doctor hic loquitur de intellectu hoc, vel illo, per modum potentiae, et non per modum quidditatis considerato. Intellectus enim potest considerari subjective, vel objective, sicut aliae res : et ita potest titulus quaestionis intelligi generaliter nomine rei, de quocumque de pluribus praedicabili , et nomine intellectus de potentia, ut considerativa est, et non ut quidditas objectiva. Vel posset negari assumptum, ut alias habet tractari.
Secundo posset dubitari, circa primum argumentum, et solutionem ejus, quare accidentia communia individuis. propria vero speciebus primo insunt, et quare non ita de accidentibus intentionalibus aeque verificatur, sicut de realibus ; sed hoc infra cap. de Proprio et Accidente habet examinari. Breviter pro nunc dicendum, quod accidentia communia sequuntur principia individui, ut puta materiam, vel qualitates activas, vel passivas, ut infra cap. de Proprio, quaest. 3. vel 4. secundum alium ordinem. Accidentia vero per se sequuntur principia speciei, vel specificam formam, et hoc quantum ad primum. Accidentia etiam realia conveniunt subjectis suis,supponentibus personaliter, intentionalia vero supponentibus simpliciter. Illa vero verificantur de individuis mediate, vel immediate, haec minime : et hoc quoad secundum.
Quantum ad secundum argumentum, et solutionem ejus pertranseo, quia difficultates, quae ibi occurrunt, ad Philosophum naturalem, et perspectivum pertinent, et supra quaest. 4. et. 5.aliqualitertacta sunt, sed quod ibi tangitur de modis significandi, et subjecto eorum, videbitur in tractatu suo.
Tertio dubitari posset, circa tertium argumentum, et solutionem ejus, utrum glossa illa Doctoris, qualiter ex intellectu, et intelligibili, fit verius unum, et sit ad mentem Commentatoris. Et dico breviter, quod licet non videatur loqui, ibi saltem ubi supra, scilicet commento quinto ad hoc propositum, sed ibi illas ineptas balbutientesque imaginationes, quas nec ipse, nec alius de mente sua exprimere valet de continuatione intellectus agentis cum materiali introducit, ut tamen aliquem bonum intellectum habere possit subtilissime eum Doctor glossat. Est ergo glossa aurea super textu plumbeo. Ibi etiam posset invenire contradictionem in dictis Averrois et in 1. Physic. comm.17. de lertia entitate, quam negat ipse, et Scotus ponit.
Quarto dubitatur utrum argumenta post oppositum, sufficienter ostendant propositum Doctoris, videlicet quod in re subjective est Universale. Dico breviter, quod licet persuadeant ad hominem, non tamen simpliciter concludunt, imo primum eorum solvit Doctor in simili infra, cap. de Proprio, quaest. 3. vel 4. secundum alium ordinem, ubi distinguit de materia, et efficiente.
Secundum vero potest solvi ex dictis ejus 7. Metaph.de Universali distinguendo. Facit enim intellectus de Universali in potentia remota, Universale in potentia propinqua, et illud est Universale reale, et loquitur, secundum aliquos, de intellectu agente.
Tertium argumentum efficacius est, sed posset distingui de denominatione intrinseca, et extrinseca. Primo modo major est vera, sed sic forte posset negari minor. Secundo modo major est falsa, et forte minor esset vera. Oporteret igitur probare minorem de denominatione intrinseca, et tunc argumentum esset efficax. Posset autem faciliter probari minor sic, sed omitto gratia brevitatis.
Quinto dubitatur, circa solutionem principalem hujus quaestionis , videtur enim contradictio hic in dictis hujus Doctoris, et in 7, Metaph.Ibi enim tenet Universale esse in intellectu, et non in re, et non praecise tanquam in efficiente, sed subjective. Item, videtur quod sicut esse cognitum convenit lapidi per denominationem extrinsecam, a cognitione videlicet quae est in anima, et non in lapide formaliter, ita esse universale convenit homini, vel animali.
Respondeo, hic est triplex modus dicendi: quibusdam enim videtur quod intentiones secundae, et universaliter entia rationis, non habent esse subjectivum in aliquo, nec videlicet in intellectu, nec in re extra intellectum, et hoc forte propter minimam eorum entitatem, et facit ad propositum ipsorum hoc motivum, licet quodammodo altioris negotii. Secundum veritatem enim Theologicam in Deo nullum accidens cadit subjective, sed de Deo dicuntur aliqua entia rationis, ut puta Dominus, creator, conservator, individuum, terminus, incomplexum, subjectum, praedicatum, etc. Imo intellectus divinus comparat et se, et suam essentiam ad alia, et ita videtur, causare respectus rationis, licet non novos. In quo ergo erunt subjective ? Si in Deo, igitur accidens in Deo ; si in intellectu Divino, idem, quia Deus. Nec valet dicere quod transirent in identitatem cum essentia Divina, quia ens rationis transire in identitatem cum ente reali, videtur impossibile, ut habet iste 5. Metaph. et quaest. 3. Quodlibetum, et alibi saepe. Videtur autem aliis quod in intellectu habent esse non modo objectivum, sed etiam subjectivum. Aliis quoque videtur quod in rebus comparatis, ut tamen habent esse cognitum, vel volitum.
Sed tenendo cum Doctore, placet mihi conclusio sua : vult enim plerumque in his quaestionibus quod Logicus considerat intentiones secundas, ut concernunt concretionem ad subjectum, et fundamentum primas, et hoc vult Boetius, nec contradicit sibiipsi Doctor. Vult enim 7, Metaph. quod Universale habet esse objectivum in intellectu. Vel si contendas quod intendit de esse subjectivo, adhuc potest salvari controversia, quia intendit in Metaphysica quod Universale Logicum non est in re extra, ut rem considerat Metaphysicus, videlicet secundum esse quidditativum, vel ut rem considerat Physicus,videlicet secundum esse materiale. Non tamen ex hoc sequitur quod non sit in re, ut rem considerat Logicus, videlicet secundum esse cognitum. Ideo dixit quod Universale est in intellectu, scillicet mediate, quia in re quae habet esse in intellectu immediale sicut albedo, quae immediate inhaeret quantitati, dicitur esse in substantia, licet mediate. Vide eum super 5. Metaph. quaest. 1. de Relatione, conclusione tertia, ad finem, ubi expresse haec glossa habetur. Hic vero dicit quod est in re, scilicet immediate, ut tamen habet esse in intellectu, ideo illam distinctionem de significato termini communis non ab re adjungit.
Nec motiva primae viae movent. Cum primo dicitur quod propter eorum minimam entitatem habent tantum esse objectivum, facit ad oppositum. Accidens enim ideo esse subjectivum exquirit, quia per se esse nequit, licet aliud concurrat quanto autem minoris entitatis, tanto magis eget subsistente sustentificante, minusque per se stare valet, igitur si minimae entitatis maxime subjectum requirit. Patet consequentia per regulam 5. Topicorum: Si simpliciter ad simpliciter, magis ad magis, maxime ad maxime. Hujus etiam confirmatio est quod accidentia respectiva non modo subjecta, sed fundamenta expostulant. Quod tangit de respectibus rationis Deo convenientibus, posset uno modo dici, quod non est necessarium ponere hujusmodi respectus in Deo, ad creaturam, saltem quia potest terminare relationem creaturae ad ipsum absque quocumque respectu in ipso, ut 30. dist. Primi habet iste, et alibi saepe. Vel dicit potest secundo,
quod sunt in Deo, ut habet esse objectivum in intellectu creato, quod non in convenit. Vel dic tertio, quod non est inconveniens ponere hujusmodi respectus in Deo, ut etiam habet esse cognitum, vel volitum in intellectu, vel voluntate suipsius. Et quod dicitur de accidentibus, habet intelligi de accidentibus realibus, perficientibus suum subjectum, atque supervenientibus post ejus esse completum quod non convenit Deo. Tales vero respectus rationis non sunt hujusmodi. Non magis repugnat Deo, ut video, quod sibi attribuantur secundum esse cognitum modi intelligendi Logicales, vel saltem transcendentes, quam modi significandi Grammaticales, quos nullus sibi convenire negat. Vide hunc in 2. dist. 1. quaest. 5. et 35. dist. 1. et alibi saepe, expresse ad hoc.
Sed videtur repugnantia in dictis Doctoris, quia supra, quaest. 4. dixit quod esse in convenit accidentibus realibus, et dici de intentionalibus. Ad hoc ibi dixit satis diffuse, et infra, cap. de Accidente, quaest. ultima, patebit. Ad hoc facit expresse quod habet iste in 4. dist. 12. quaest. 1. in solutione principali, de inhaerentia accidentali accidentium respectivorum, et quaest. 1. ejusdem distinctionis. Sed considera instantias altius. Alii duo modi dicendi possunt concordari ut prius. Stant enim simul quod intentiones secundae sint in intellectu, et quod sint in re extra, intelligendo ista ut praedixi. Habent enim esse subjectivum, diminutum tamen, quia in habentibus esse objectivum, ideo dicuntur habere esse objectivum, cum accidens non sit majoris entitatis suo subjecto, et in hoc salvabis controversias, plura addendo, distinguendo de esse objectivo, et subjectivo, ut nosti.
Sexto dubitari posset, juxta illam regulam Doctoris de significati termini communis triplici esse , utrum significato termini discreti particularis possit convenire hujusmodi triplex esse ? Dico breviter, quod sic, alio tamen, et alio modo. Habet namque primum esse, non quod sit in suis inferioribus, quia nulla habet: sed quia consideratur ut individuum circumstantionatum, ut videlicet hic, et nunc, et cum talibus, et talibus accidentibus, et ut generabilis, et corruptibilis, non modo ut quo sed ut quod : sicut Magistri Joannis filius trilustris albus, etc.
Habet etiam secundum esse, videlicet quidditativum, non quod sit praedicatum, nec primo habens rationem quidditativam, sed ut individuum signatum haecceitate tantum, vel certe ut individuum vagum, de quo praedicantur per se, et necessario sua superiora, et de quo vere est scientia, licet non primo (ut hunc sequar) licet aliis aliter videatur, ut sic per se est in genere, et ingenerabile, et incorruptibile, ut quidditates specificae.
Habet etiam tertium esse, quia non solum quidditatibus communibus, verum ipsis singularibus et modos intelligendi,et significandi, licet aliter intellectus attribuat, dicuntur enim supposita, personae, singularia, individua, particularia, substantia, etc. Dixit tamen Doctor significatum termini communis, tum quia in talibus magis patet illa triplex receptio, tum quia in proposito loquitur de Universali, quod non convenit nisi communibus, tum ut Terministarum novitates excluderet. Quare autem dicit veram naturam, tetigi supra. Non solum enim hoc in istis habet verificari, sed etiam in omnibus, in quibus coordinatio reperitur, ut tactum est prius de Universali. Tamen verum est quod in entibus realibus expressius patet. Possent contra regulam istam adduci aliqua ex dictis hujus, in Quodlibeta, quaest. 3, et 4. quae relinquantur sagaci lectori.
Septimo dubitatur juxta eamdem regulam, quia non videtur congrue loqui, cum dicit assignando primum modum secundum esse in suppositis, quia suppositum convenit praecise substantiis,etiam viventibus. Dico quod licet persona proprie capiatur pro supposito, vel subsistente in natura intellectuali,vel generalius in natura sensitiva, suppositum vero reperiatur in natura sensi-
Uva, vel saltem vivente : individuum quoque, vel singulare , quod tripliciter accipi potest, ut supra, reperitur in omni genere, imo extra genus, saltem Metaphysico : Doctores nihilominus utuntur indifferenter his terminis, et maxime supposito, et individuo, vel singulari. Loquitur igitur Doctor ut plures,licet sentiat ut pauciores, juxta doctrinam 2. Topicorum. Exemplum substantia, natura, essentia, quidditas, vel formalitas, accipiuntur plerumque indifferenter, licet, proprie loquendo, habeant se ut magis, et minus commune. Ita hic. Quaere in 5. dist. primi, quaest. 1. ad haec. Quid autem sit persona vide 23.dist.primi. Quid vero suppositum patet 9.quaest. Quodlibeti. Est enim per se ens, habens ultimatum actualitatem, non ordinabilem ad ulteriorem per se actum, nec est alteri ratio essendi formalis. Quid etiam sit individuum patet ex Porphyrio cap. de Specie, et alibi saepe habetur. Vel posset aliter describi suppositum, quod est ens completum non constituens cum alio aliquod unum, nec alteri inhaerens, nec ab alio sustentatum . Quae descriptio potest colligi ex 9. et 19. quaestione Quodlibeti, et alibi saepe.
Octavo dubitatur circa solutionem primae quaestionis latcralis, cum solvendo objectionem immediate factam contra solutionem, dicit Doctor quod Species inest homini, ut praedicatur de individuis,loquendo de praedicatione significata , non exercita . Contra, talis praedicatio accidit rebus per ipsum infra cap. de Genere, quaest. 1.
AdminBookmark Item, cum glossando se, dicit, id est, non secundum quod est idem suppositis. Videtur igitur quod homo secundum esse cognitum, non sit idem suppositis, quod videtur falsum : quia sicut cum identitate signati stat diversitas acceptionis, vel suppositionis, ita et identitas signati cum quocumque non variatur, propter variationem acceptionis ejus.
Ad primum dico, quod stant simul accidentalitas praedicationis signatae hominis de suis inferioribus, et veritas propositionis enunciantis intentionem speciei, vel
Universalis de homine. Vel posset dici, quod loquitur Doctor infra , de rebus secundum esse quidditativum,vel materiale, hic vero AdminBookmark secundum esse cognitum, in quo forte non accidit eis talis praedicatio. Prima tamen responsio magis sapit.
Ad secundum nego illud quod infertur. Nam licet homo in esse cognito abstrahat a suppositis, maxime cum sibi applicatur intentio secunda, in re tamen est identitas, quia Abstrahentium non est mendacium :et non est abstractio divisiva, sed praecisiva. Pro tanto tamen est non identitas,quia non supponit pro eis, nec praedicatum, quod sibi sic convenit, verificatur de aliquo, nec pro aliquo suppositorum : secus in prima acceptione. Vel posset dici, quod non est identitas totalis, licet partialis ; vel quod est identitas Metaphysica, vel Physica, non autem Logica; vel quod non est identitas in esse secundum quid, sed bene in esse simpliciter. Consideratur enim in praedicatione exercita homo, vel aliud commune, maxime respectu praedicatorum accidentium realium, non ut aliud, nec abstractum a suis suppositis, sed pro uno, vel omnibus. In praedicatione vero signata, ut commune, et abstractum, et ex natura rei distinctum. In secunda etiam acceptione forte similiter est dicendum.
Nono dubitatur, circa solutionem primi argumenti ejusdem quaestionis. Videtur enim primo quod non solvat formaliter ipsum argumentum. Item,illa propositio,videlicet quod Diversitas suppositionis stat communitate significati, non videtur vera, tum quia tunc terminus supponens materialiter, personaliter, et simpliciter, idem significaret, quod est falsum, maxime secundum ponentes significatum materiale,et formale: etiam secundum ponentes terminum communem significare sua singularia, saltem secundario. Aliud ergo significatum in suppositione materiali, quia materiale, et personali, quia formale secundarium saltem: et simplici, quia secundum alios materiale, vel secundum alios, et melius, primarium formalei Item, videtur quod terminus in illa triplici acceptione praedicta, (ad quam referuntur verba Doctoris,) hic non significet idem, quia quod est simpliciter tale, et quod estsecundum quid tale,non sunt idem: sicut Homo ,et Homo mortuus ;Homerus, et Homerus in opinione: imo arguendo in talibus, fit fallacia a secundum quid ad simpliciter : et videtur secundus modus Aequivocationis, ut habetur 1. Elenchorum. Sed homo secundum esse materiale, est simpliciter homo ; secundum esse vero cognitum, vel intelligibile,est secundum quid homo, ergo non manet identitas significati, sicut nec suppositionis.
Eodem modo posset argui de secunda acceptione, et tertia. Major est nota. Minor vero patet secundum istum in multis locis, qui tenet quod esse actualis existentiae cujuslibet, est simpliciter, et perfectissimum esse ejus ; saltem inquantum tale,licet non absolute, et hoc maxime in ordine ad intellectum perfectiorem entitate cogniti. Item, respondens ad multiplex non praefata distinctione, de facili reducitur ad metas.Multiplex namque distinctio parit confusionem. Videtur igitur minus recte loqui Doctor, cum concedit propositionem, in qua praedicatur secunda intentio de homine, esse multiplicem ; ipsam tamen dicit non esse distinguendam.
Item, quod figura dictionis non includat tantum phantasticam multiplicitatem, ut videtur velle Doctor, arguitur sic, quod vere impedit formam Syllogisticam, veram operatur multiplicitatem : sed figura dictionis est hujusmodi, ergo, etc. Major patet, quia si non esset vera multiplicitas, medium in veritate posset uniri extremis. Minorem probo, quia omnes loci in dictione, et extra, peccant, eo quod sunt immodificati. Item, Aristoteles 1. Elenchorum, cap. 4. dicit, quod Aequivocatio, Amphibologia, et similis figuratio, peccant secundum duplex : sed ubi duplicitas, ibi multiplicitas. Item, omnes loci in dictione fiunt ex hoc, quod eisdem nominibus, et orationibus,non idem significamus : sed figura dictionis est locus in dictione, ergo, etc.
Ad primum dico, quod licet non expresse, Implicite tamen respondet Doctor ad formam argumenti, negando consequentiam, quia est fallacia figurae dictionis, propter variationem verae naturae In majori, et minori : et hoc formando argumentum syllogistice, sic : Quandocumque praedicatur non vera natura de vera natura, praedicatio est falsa, quia oppositi de opposito : sed dicendo Homo est Universale, praedicatur non vera natura, etc.
Sed alii distinguunt hic de vera, et non vera natura, aut scilicet formaliter, aut materialiter loquendo. Sed haec distinctio parum valet hic, tum quia manifestum est quod loquitur Doctor de substralis Illorum extremorum: tum etiam, quia forte Illa distinctio non est vera; tum etiam, quia capiendo Illa formaliter, adhuc praedicatio unius de altero, saltem signata, potest sustineri. Illud Igitur quod est non vera natura, I d est, Intentio secunda, quae non est ens naturae, potest praedicari de Illo, quod est vera natura, I d est, de re primae Intentionis, vel de prima Intentione, ut communiter loquimur : et hoc non secundum quamcumque acceptionem, sed praecise secundum esse cognitum, et quando sic praedicatur, non oportet distinguere propositionem, quia talia sunt subjecta, etc. Ideo dixit egregie Doctor, quod si qua est multiplicitas, tantum figurae dictionis. Potest enim teneri, quod nulla est multiplicitas, quia multiplicitas figurae dictionis nunquam operatur, nisi addatur minor, vel consequens ad majorem, vel antecedens. Dicendo Igitur absolute, Homo est Universale, vel species, nulla est multiplicitas proprie : sed si addatur, Socrates est homo, ergo, etc. tunc est figura dictionis.
Ad formam tamen argumenti Doctoris, soleo aliter respondere, sicut ad Illud ex 5. Physicorum, text. comment. 8. quo probatur materia non esse ens : Quod movetur est, etc. Distinguo enim de non vera natura. Aut sumitur pro Illo, quod nullo modo est aliquid positivum, nec reale, nec rationis. Aut pro Illo, quod non est ens naturae,
seu praeter opus intellectus, sed praecise habet esse per opus collativum intellectus, vel habet esse diminutum. Eodem modo distingui potest, per oppositum, de vera natura : primo modo sunt opposita contradictoria, et unum non praedicatur nec quiditative, nec denominative vere de alio. Secundo modo, licet unum non possit praedicari de alio quidditative,denominative tamen sic : et ita est in proposito. Potest poni exemplum de substantia, et accidente, etiam reali, et applicari ut scis.
Pro secundo argumento solvendo, dico primo quod voces significativae rerum, positivorum saltem (ut habet videri super librum Perihermenias) non sunt primo rerum, ut existentium, quia existentia actualis accidit significatis, ut sic ; nec rerum, ut in esse cognito, quia etiam cognitio accidit eis ; sed sunt rerum, ut indifferenter se habentium ad talia esse.
Equinitas enim est tantum ipsa. Nec obstat quod voces dicantur notae passionum in anima 1. Perihermenias, quia hoc denotat ordinem signorum in significando. Vox enim, licet significet rem mediante conceptu, et per consequens ut cognitam permissive, vel specificative, non tamen reductive, nec tamen ipsum conceptum vere significat, nisi eo modo, quo prima pars medii illuminata illuminat secundam.
Secundo dico, quod bestialis, et fatua est illa imaginatio quorumdam,dicentium terminos communes significare primo, et adaequate sua singularia : imo posito quod nullum singulare haberent, idem significarent : destruunt enim tales et scientiam, et definitionem, et demonstrationem, et univocationem, ut alias dicetur. Potest tamen quodammodo dici, quod significant sua inferiora secundario, primario autem ipsas quidditates communes.
Tertio dico, quod licet significare et supponere, differant, loquendo de suppositione personali, non tamen loquendo de suppositione simplici : quia sic terminus supponit quod significat, ut infra, in Antepraedicamentis, quaest. 8. habet iste. Ideo refert dicere, terminum aliquid supponere, et ipsum pro aliquo, vel aliquibus, supponere.
Quarto dico, quod illa distinctio multorum, de significatione materiali, et formali terminorum, salvo meliori judicio, videtur mihi nulla. Voces enim ita sunt signa, quod non significata, saltem vocum. Licet etiam supponant pro se ipsis, quod est materialiter supponere, quam tamen suppositionem aliqui (et inepte) ad suppositionem simplicem extendunt, non tamen se ipsas significant. Et his patet ad argumentum. Non enim dixit Doctor quod in omni suppositione terminus idem significaret; ideo quod tangitur de suppositione materiali, potest solvi; et hoc ponendo significatum materiale; sed negando die consequenter. Loquitur etiam de significato primario, et non secundario.
Ad aliud patet quod iste terminus homo significat quidditatem indifferentem ad esse cognitum, et existentiae actualis. Et quod tangitur de secundum quid, et simpliciter, et de fallacia aequivocationis,patet quod iste terminus homo non habet illa diversa esse, tanquam diversa significata, sed adveniunt ipsius significato. Ideo inter se corporata causant fallacias secundum exigentiam verbi, vel praedicati : nullo enim homine existente, ista est vera, Homo est animal, licet ista sit falsa, Homo est, de quo tamen altius super libros Perihermenias habet pertractari. Arguendo igitur a significato termini indifferenter sumpto,ad determinatam ipsius acceptionem, vel ab una acceptione ad aliam, accidit illa multiplicitas, vel fallacia,quae non est ex parte ipsius significati in se.
Ad aliud dicitur communiter,et maxime de mente hujus 1. Elenchor. quaest. 19. quod multiplex aliud actuale, et hoc vel in voce tantum, ut aequivocatio ; vel in oratione, ut Amphibologia ; aliud potentiale, et hoc iterum vel in voce, ut accentus; vel in oratione, ut compositio, vel divisio ; aliud phantasticum, ut figura dictionis. Respondens igitur ad multiplex actuale, vel potentiale, non praefata distinctione,
cito redarguitur, secus in multiplici phantastico.
Ad alia argumenta quae probant figuram dictionis includere veram multiplicitatem, et non solum phantasticam, quod forte verum est, non hic, sed super primum Elenchorum. Aliqui enim voluerunt quod dicit tantum apparentem, ut Alexander Commentator, cujus auctoritas est in littera hic, quam recitat hic primo Elenchorum quaest.35. et 36. numerando singulas : alii vero quod includit veram. Doctor autem noster ibi mediam viam tenet, quaere ibi eum, valde subtilem.
Decimo dubitatur, circa solutionem secundi argumenti ejusdem quaestionis ubi negat Doctor hanc praedicationem, Species est intentio. Videtur enim quibusdam quod hic non loquitur secundum opinionem propriam, nam communiter ipse et omnes Logici appellant hic quinque intentiones secundas : et bene sequitur, Species est intentio secunda, ergo intentio : quia aequaliter est abstractum utrobique, et quia non arguitur cum determinatione diminuente, nec distrahente, quod tamen posset negari. Item, ad quod refertur relativum inferius per se primo, et relativum superius per se, licet non primo : igitur sequitur, Species est generis species, igitur species est intentio generis : sicut sequitur, duplum est dimidii duplum, igitur est multiplex dimidii. Quaere hunc in primo, dist. 25. in simili.
Sed sustinendo hanc responsionem esse de mente Doctoris, (ut satis reor) potest dici, quod sive sumatur intentio pro actu concipiendi, vel pro respectu rationis, ut supra dictum est, de multiplici acceptione intentionis, hic potest negari, Species est intentio, et etiam hic, Species est intentio secunda, et hoc stricte, et proprie logice loquendo, ut loquitur Doctor hic, quia non ut plures, sed ut pauciores hic sentit. Gratia tamen brevitatis, et vulgariter, sic communiter loquimur, cum potius intentionale, vel res secundae intentionis, vel respectus rationis, dicere deberemus. E hoc intelligo loquendo de praedicatione formali, ut loquitur Doctor hic, quia forte praedicatione identica esset concedendum: sed de tali prae dicatione non tradidit Aristoteles Logicam, ut dist. 8. primi, habet iste. Habet etiam talis praedicatio locum in his quae sunt formaliter, vel permissive infinita, cujusmodi non est intentio secunda, dato quod sit transcendens. Habet etiam locum dum abstractum de abstracto, vel concretum de concreto verificatur, quod contingit in proposito, ut patet.
Ad illam rationem de relativo inferiori et superiori patet quod procedit accipiendo illa uniformiter, scilicet concretive, quod non contingit hic.
Undecimo dubitatur, circa solutionem Replicae immediate sequentis, ubi Doctor concedit istam, Species est intentionale, et tamen negat istam,Homo est intentionale. Videtur enim bene sequi, si homo est species, quod sit intentionale, sicut sequitur, Homo est albus, igitur coloratus. Et generaliter de quocumque praedicatur concretum inferius, et superius.
Potest dici uno modo, quod Doctor non negat hanc praedicationem, Homo est intentionale, sed negat consequentiam de forma valere, propter accidens. Aliter enim arguitur hic,Homo est species, igitur intentionale, et hic, Homo est species, species est intentionale, ergo, etc. sicut in alio exemplo, de homine albo, et colorato. Vel aliter posset dici, quod illa praedicatio, Homo est intentionale, posset simpliciter negari, non solum propter causam dictam, sed quia hoc praedicatum intentionale vel est aequivocum, vel si in uno sensu sumalur,adhuc est concretum, multum abstractum a concernenlia propinqua ad subjectum, nec causatur a proprietate rei immediate, sed abstrahitur a sic originatis : et hoc etiam in concretis accidentium realium est verum. Nam licet concedatur quod homo est albus, vel coloratus, non tamen quod sit qualis. Vel licet concedatur quod homo sit pater, non tamen quod relativum superpositionis, vel relativum absolute. Et forte verius est hoc in respectivis, quam in absolutis: et in respectivis rationis, quam realibus. Unde frater Adam in 1. distinct. 8. inquit quod aliqua sunt praedicata, quae non sunt nata in forma sua regulari,nisi de illis, de quibus immediate dicunl.ur.Exemplum accidens dicitur de albo, et non dicitur de Socrate, qui est albus : quia accidens non est natum convenire, nisi illis, quibus primo, et immediate convenit. Et applicat ad propositum de praedicatis, quae dicuntur de Deo per communicationem idiomatum, et quae non. Nam dicitur quod Deus est passus, sed non quod sit creatura, vel compositum, vel distinctus a Deo, sed non dicit propter quid.
Sed posset objici de quanto, et aliis. Responsionem quaere. Prima responsio videtur sufficiens ad mentem Doctoris. Si volueris sequi secundam, considera plura alte, et vi armata te defende. Multa enim quae uniformem habent veritatem ex parte rei, vel significati, difformiter se habent, quantum ad concedi, vel negari : ut habet iste, in tertio, dist. 1. quaest. 2. ad finem, ubi dicit quod haec conceditur, Natura est assumpta ad unitatem personae ; non tamen haec, Natura est assumpta ad unitatem naturae, posito quod terminus primus illius unionis esset natura, ubi praecise est varietas modi construendi, et loquendi. Simile 8. distinct. quarti, et 5. distinct. Primi. Ita in proposito: denotatur enim ex usu loquendi, quod haec, Homo est intentionale, significat vel formaliter, vel identice, ipsum esse respectum rationis. Et ad hoc potest applicari illa regula Doctoris, in Quodlibeta, quaest. 6. articulo 2. dicentis, quod Nihil dicitur vere competere alicui secundum A, si A sit ratio transcendens : et hoc sive ratio formalis, sive fundamentalis : et hoc, inquit ipse, verum est logice loquendo : ita igitur est dicendum hic, quod haec denominatio est nimis transcendens, ideo, etc. Unde si consideratur ista consequentia, Homo est species, igitur intentionale; posset consequenter probari consequentia facta in littera, per illam regulam famosam, Omnis consequentia enthymematice tenet, etc, sed tu consequenter stude.
Duodecimo dubitatur circa solutionem secundae quaestionis lateralis Videtur enim quod praedicatio intentionis secundae de fundamento sit in secundo modo dicendi per se, juxta illam descriptionem secundi modi supra tactam, ex Linconiensi. Item, videtur quod intentiones secundae possint definire primas, quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, 1. de Anima, text. comment. 11. Item, quod e contra, quia omne accidens habet definiri persubjectum; et relativum per fundamentum: et materiatum per materiam : erit igitur ad minus praedicatio fundamenti de secundis intentionibus per se primo modo, saltem in obliquo, secundum doctrinam Linconiensis. Item, videtur quod male dicat quod intentio, et res sunt diversa non ordinata, quia substantia omnium prior, et accidens habet ordinem ad substantiam. Item, videtur quod res sit causa efficiens intentionis, quia est causa ejus, et non in alio genere, ut patet discurrendo. Item, quod dicitur in fine solutionis, de perseitate tertii modi illative, scilicet In quocumque igitur, etc. videtur falsum. Dato enim quod Socrates per se trahat navem, et sit sufficiens causa tractus, non tamen sequitur quod ubicumque sit trahat navem. Ad ista respondeo.
Ad primum dico, quod illa descriptio intelligitur, quando praedicatum ex natura rei egreditur ex principiis quidditativis subjecti, quod non contingit in proposito.
Ad secundum dico, quod illa auctoritas intelligitur de accidentibus realibus, quorum cognitio praecedit cognitionem subjecti, non de intentionalibus, quorum cognitio sequitur. Intelligitur etiam maxime de accidentibus propriis, et ita non est ad propositum.
Ad tertium, dato quod definiantur per fundamenta, non tamen sequitur perseitas praedicationis, quia in quidditative definitionibus, et non in additative, habet attendi perseilas talis. Vel, ut infra videbitur, posset negari accidens intentionale definiri per subjectum. Quod tangitur de praedicatione materiae in obliquo, dico quod etsi verum sit de materia ex qua, non tamen de materia in qua. Si quaeratur de ista praedicatione, Intentio est ab intellectu, vel propter cognitionem fundamenti, posset forte concedi quod esset per se.
Ad quartum dico, quod licet ibi possit reperiri ordo quodammodo in essendo, non tamen in causando, vel intrinsece constituendo aliquod tertium.
Ad quintum dico, quod non est proprie causa intentionis efficiens dicendo, nisi dicatur quod causa occasionativa, vel sine qua non, habet reduci ad causam efficientem. Potius igitur reducitur ad causam materialem, quia materia in qua, et quodammodo ex qua, ut patet consideranti.
Ad ultimum, patet supra, articulo 2. Et breviter dico hic, quod licet non teneat illa propositio Doctoris in libere agentibus, tenet tamen in necessario, vel naturaliter agentibus, cujus modi esset fundamentum respectu intentionis,si haberet activitatem perseitatis tertii modi.
Decimo tertio dubitatur, circa solutionem primi argumenti illius quaestionis. Videtur enim quod prima responsio, ibi data, sit conveniens, quia sicut species per accidens, et non per se, praedicatur de homine, ita definitio speciei, non per se, sed per accidens, sibi convenit: bene igitur negat minorem argumenti. Nam sicut homo per accidens est albus, ita per accidens est coloratum disgregativum visus. Nec objectio, seu replica sequens valet. Posset enim concedi prima consequentia ejus, et negari secunda, quia arguit a negatione perseitatis in praedicatione signata, ad negationem perseitatis in praedicatione exercita : et licet valeret ex intentionibus proportionalibus ad fundamenta, non tamen ex fundamentis ad fundamenta.
Item, videtur quod illa distinctio de determinatione inhaerentiae, vel inhaerentis sit inconveniens,quia sic omnis propositio esset per se, et ita ista Homo est asinus, quia asinus est per se asinus, quod coincidit cum illa dementia quorumdam dicentium hanc esse in primo modo, distinguentium de formaliter, et reductive perseitate primi modi.
Item, videtur quod haec sit vera, Accidens est per se ens, ut etiam ly per se determinat inhaerens, et hoc ponendo aequivocationem entis, ut communiter hic ponit Doctor : quia tunc ens accipitur pro ipsomet accidente, et accidens est per se accidens.
Ad primum dico, quod quamvis illa responsio possit sustineri, quia tamen est contra communem modum dicendi, nec ita subtiliter investigat illam distinctionem ; ideo Doctor postponit eam. Arguit autem contra ipsam, ex communiter apparentibus et topice. Et forte argumentum tenet, ut praedicatio signata supponit pro exercita. Et licet non teneat consequentia illa de forma, ut infra patebit, tenet tamen de materia.
Ad aliud nego consequentiam, quia nec praedicatio, nec propositio dicitur per se, nisi ut ly per se determinat inhaerentiam. Dicitur tamen vera aliquando sic: aliquando ut determinat inhaerens ; aliquando utroque modo, ut supra nolavi. Vult igitur Doctor subtiliter investigare veritatem, et falsitatem illius praedicationis, Homo per se praedicatur de pluribus, vel, Homo per se est spedes,elc. Nec illud quod infertur de praedicatione primi modi, secundum illos balbutientes, est simile, quia quandocumque dicitur praedicatio primi modi, denotatur perseitas inhaerentiae, quae ibi non habetur, de quo alias forte erit sermo. Notabilis igitur, et valde singularis est illa distinctio Doctoris,quam etiam in materia altiori, ut in Theologia, et Metaphysica, recitat.
Ad ultimum dico, quod etsi ista possit concedi, Accidens est per se accidens ut ly per se determinat inhaerens, non tamen ista, Accidens est per se ens, quia statim cum dicitur per se ens, intelligitur substantia, propter famosam divisionem entis, in ens per se, et in ens in alio, et aequivocationem, logice loquendo. Refert ergo dicere, Accidens est ens, et per se ens : quia in prima accipitur ens pro significato, quod est accidens ; et in secunda, pro substantia, et maxime ex usu loquendi, de quo super libros Elenchorum, q. 16. et infra cap. de Accidente,adhuc ista habent videri, et alibi.