THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptum, etiam entis, de quolibet dici in quid, quia non dicitur de ultimis differentiis, nec de passionibus entis ; quod etiam habet 1. dist. 3. quaest. 9. num. 6. et dist. 8. q.2.et2.disl.3.quaest.6. et quaest. 21. de Anima, ubi fusius de hoc egi, in commento illiusquaestionis ; vide instantiasMauritii contra tres probationes Doctoris tertiae conclusionis. Cum non sit unus conceptus in quid omnibus communis, tenet ponendos esse aliquos primos, unum inquid, entis, et alium qualificativum, secundum modos ejus. Vide Mauritium conclus. 4. Intelligit de determinante ultimo seu ultima differentia, quia haec non includit ens in quid, et sic nihil commune cum altera parte includit. Corollarium, quod genus et differentia nihil habent commune, nec unum includere alterum, sequitur bene ex quarta. Quod in commento dicitur, idem esse de materia et forma, vel tantum vult quod una non includit aliam, aut si velis, nihil esse eis commune. Quod innuit Doctor 2. dist. 12. quaest. 1. num. 16. intellige quod sint primo diversa re et realitate, non autem conceptu , quomodo Deus et creata sunt primo diversa. Ratio hujus est, quia secundum Doctorem 1. distinct. 5. quaest. 3. materia includit ens. Secundum quod differentia inferior non includit superiorem, late tradit Doctor 7. Metaph. quaest. 17. et 4. dist. 11. quaest. 3. ad primum pro opinione num. 48.

1. Conceptuum resolutio statum habet.

Ex prima petitione, in hoc quod dicit primo, et ex definitione tertia hac adjuncta illis, potentia finita non simul per se primo concipit infinita. Et aliter ex prima petitione, in hoc quod dicit perfecte, et ex quarta definitione et hac adjuncta, infinita primo concipere intellectui finito est impossibile ; sive simul, quia tunc infiniti actus, simul ejusdem potentiae finitae; sive successive, quia infinita non est pertransire, secundo Metaph. Aristotelis text. com 13. Item, 8. Metaphysic. Aristotelis text. com. 10. Definitio resolvitur in indivisibilia, et 2. Meta. phys. text. com. 10. non est possibile scire, priusquam ad indivisibilia deveniatur ; verum est perfecte ante resolutionem.

2. Nullum conceptum unum in quid de caeteris omnibus praedicatur.

Tum, quia tunc nullus alius simpliciter simplex, et ita in eodem includerentur conceptus infiniti, vel idem infinities ; quicumque enim alius includeret illum unum, et aliquem alium, et ille alius, illum unum, et aliquem alium, et sic in infinitum. Tum, quia nulli duo conceptus essent primo diversi, quia in uno conceptu convenientes, ac per hoc nulli distincti, contra secundam petitionem. Omnis enim distinctio reducitur ad distinguentia primo diversa ; per quid enim essent distincti, non per id, in quo conveniunt; igitur aliis, et redit infinitas, quae in prima probatione. Tum tertio, quia in omni conceptu alio, esset nugatio ; quia illud quod commune ponitur, frequenter conciperetur, semel namque ut pars una conceptus illius, et iterum ut inclusum in alia parte, et iterum in parte illius partis in infinitum, et sic nugatio sequeretur.

3. Conceptuum stabit resolutio ad aliquos primos.

Ex prima et secunda conclusione, ita quod quilibet conceptus per se unus, aut erit aliquis illorum, aut per se includet aliquem illorum, ad quot, inquirant respicientes. Per quid etiam essent distincti? non per illud in quo conveniunt;.; igitur per alia ; et illa quibus distincta? non illis quibus conveniunt; igitur aliis, et redit infinitas, quae in prima probatione.

4. Determinans et determinabile, nullum conceptum per se unum includunt, nec unum eorum conceptum per se alterius includit.

Haec si intelligatur universalis negativa, probatur ut secunda et tertia probatione. Si autem particularis negativa, probatur ut secunda, quacumque probatione; ideo enim ibi sequuntur inconvenientia, quia oppositum alterius partis hujus conclusionis ibi supponitur.
Conceptui generis et differentiae nihil commune, nec unus includit alium. Similiter de materia et forma. Differentia superior, quae includitur in genere, non includitur in differentia inferiori.
Alias nugatio in definitione, et processus in infinitum in differentiis, quia differrent differentiis, cum sit hucusque certus processus. Respondet protervus, quod determinans conceptum communem, est aliquod concretum, de cujus concreti intellectu non est determinabile, est tamen determinabile de intellectu abstracti, ipsius determinantis. Probant igitur praecedentia, quod nullus unus conceptus est communis ad omnem alium quemcumque intellectum, quia non in concreto, est tamen communis quidditative ad omnem intellectum in abstracto. Contra: abstractum et concretum eumdem conceptum per se important, aut saltem impossibile est conceptum concreti, esse simpliciorem quam conceptum abstracti, sive aliquid includi per se in conceptu abstracti, quod non includitur in conceptu concreti; igitur magis sequitur non diversitas primo, et ideo non distinctio, magis infinitas de concreto contrahente quam de abstracto.