De compositione linguae et partium sibi conjumctruam, et de voce, et physiognomia ejus.
Lingua autem est membrum quod creatum est ex carne alba dura bene mobili : et hoc ostendit color et opus ejus. Rubedo autem quae est ipsa, est ex venis multis quae veniunt ad eam, et ex arteriis, et maxime ad inferiorem partem ejus : propter quod etiam ipsa in inferiori parte magis rubet quam in superiori. Opus autem ejus est duplex. Unum quidem necessitatis est, quod est ad gustum. Alterum autem est ad bene esse : et hoc est ad. interpretationem sermonis in ho- mine, et vociferationis in aliis animalibus ab homine.
Et opus quidem gustus habet ex hoc quod est bene passibilis in anteriori extremitate sua, in qua est expansus nervus gustativus. Hoc enim magis convenit anterius quam posterius in radice ipsius : quoniam discretio quae est ante, potest utiliter aut rejicere aut transmittere cibum : sed posterior pars non adeo faciliter rejiceret nocivum : quia cum est in posteriori radice ejus, jam est in via glutinationis : et si esset ibi discretio, inferret nocumentum antequam rejicerctur. Est igitur melius, ut expansus sit nervus gustativus in anteriori ejus : cum tamen sit ubique in lingua et in ore aliquis ramusculus nervi gustativi ad adjuvandum in discernendo sapores. Sed perfecte non est nisi in anteriori parte linguae. Cum autem gustus est quidam tactus, sicut ostensum est in his quae de anima sunt, erit lingua discretiva omnium eorum quae substantialiter nutriunt corpus, hoc est, calidi, et frigidi, humidi, et sicci. Hoc autem habet per hoc quod ipsa substantialiter tangit cibum, sicut dictum est alibi, et non oportet hic reiterare.
Figura autem linguae est, quod sit retro spissa et tendit ad tenuitatem : et ideo spissas ante linguas habentes, non bene formant sermones : et oportet quod sit bene soluta et extensibilis et plicabilis ad dentes et ad palatum, ad quorum tactus format elementa articulatae et litteratae vocis : propter quod anterius linguas ligatas habentes, non bene formant litteram S, et dicuntur besi : et posterius ligatas habentes, non bene formant R, et dicuntur trahuli. Motus autem istos lingua habet ex nervis motivis qui expanduntur in ipsa, de quibus nos in sequentibus prosequemur. Inferius autem lingua videtur esse superficiei continuae non signatae nec divisae per lineam aliquam : et pellis illa inferior quae continet substantiam ejus, continue extenditur inferius, et continuatur ad id quod Arabi-
co vocatur meri, quod in Graeco AdminBookmark , dicitur, quod et nos aesophagum dicimus, ita quod inferior pellis linguae una est cum pelle interiori aesophagi, et cum interiori pelle stomachi. Superius autem habet commissuram nervaleim, quasi sit distincta linea ducta per medium longitudinis ejus : ut dicit Joannes Damascenus, est quasi sit composita ex duabus linguis. Creator enim quemlibet sensum ad minus duplicavit, ut dicit : ut si unum organum periret, alterum salvaretur. Linguam autem ex duabus propter hoc composuit linguis. Et quia lingua est extensibilis extra os, et intra ipsum plicabilis, ideo parte ejus abscissa remanet adhuc loquela, nisi totum tenue ipsius abscindatur.
Est autem mediocriter mollis carnis lingua, ideo quod bene frangat voces et moduletur : hoc enim multum molliJieri non posset, sicut scitur de his quae de sono et voce disputata sunt. Propter quod, sicut diximus, in gustus virtute lingua se habet sicut is qui sapores probat, et in molendo cibum se habet sicut manus molendinarii, et in interpretando sermonem se habet sicut digiti fistulatoris, qui huc illucque ante foramina fistulae moti, frangendo voces faciunt modulatas.
Melior autem linguarum secundum potentiam loquendi, est lingua quae bene commensurata est in longitudine et latitudine, et quae est subtilis in anteriori extremitate. Quando autem magna est et lata valde aut curta, ac si spasnio contracta sit, non bene obedit interpretationi, sicut diximus. Et quia lingua in multos congruit usus, ideo plus habet in se de nervis motivis, et sensitivis, et de arteriis, et venis, quam aliquod membrum simile sibi in toto corpore.
Linguae autem inferior pars hahet additionem spissam ubi protenditur in gut-
tur et gulam, et sub illa parte sunt duo oriticia, quae ambo ingreditur stilus inferior linguae : et haec oriflcia vocantur duo fontes salivalcs, et ista protenduntur ad carnem glandulosani in gutture, quae est in radice linguae adhaerens ei, quae caro nominatur etiam generans salivam. Fontes autem praedicti etiam nominantur duo salivae hauritorio , quae conservant rorem salivalem in lingua. Sub lingua autem expanduntur duae venae magnae virides, quae vocantur a quibusdam raninae venae, et illa) dividuntur in multas venas.
Ut autem omnia ista notiora sint, adjungamus anatomiam epiglottidis, et partium sibi conjunctarum, quia illa omnia sunt justa radicem lingua). Scias igitur, quod apertura oris in inferioris sui parte in duo dividitur foramina, quorum unum est in gutture ante, quod est foramen vocis. Alterum autem est posterius super colli spondilcs, quod est foramen meri sive aesophagi, et hoc foramen secundum nomen suum est, per quod fit giutitio cibi et potus.
Oesophagus enim est os stomachi, continuatum ori et linguae, et ideo componitur nomen ejus ab isi Graeca propositione quod Latine sonat intus, et verbo Graeco quod est AdminBookmark , quod sonat come-dere. Anterius ergo foramen est arteriae cujusdam maximae, quae vocatur trachea, et vulgariter vocatur canna pulmonis, de qua infra loquemur: et haec arteria si aliquid de cibo infra se reciperet, constringeret et scinderet pulmonem, et ideo quantumcumque parvum ingreditur de cibo in ipsam, vel de potu, statim accidit tussis vehemens, et pulmo nititur ejicere, et cum ejecerit, quiescit. Si autem non potest ejicere, accidit mors aliquando, aut aegritudo chronica ex pulmonis corruptione, propter quod natura super tracheam ordinavit membrum quoddam
apto compo si tum, quod vocatur epiglottis, et est contextum apparens in exteriori gutturis in nodo qui est in gutture, qui etiam moveri videtur in apertione et clausione ejus.
Componitur autem hoc membrum ex. tribus cartilaginibus, quarum una est cartilago, quam visus sentit coram gula, ut diximus : et haec cartilago peltalis dicitur, eo quod foramen peltae habet, quia inferius est concavum, et superius convexum quoddam. Secunda autem est cartilago, quae est post illam posita versus collum interius aliquantulum, et est colligata cum peltali dicto : et haec quia videri non potest, vocatur innominata sive quae nomen non habet. Et tertia est super istas cartilagines duas posita, cooperiens eas, sed continuatur per alligationes innominatae, et obviat non continuata peltali. Jungitur autem innominatae in duobus locis decentissime. Superior enim habet duas vacuitates sive concavitates, et inferior habet duo additamenta ex se crescentia, quae in duas concavitates superioris ingrediuntur : et sic connectitur ei forti nexu duplici. Aliquando tamen elevatur ab ea, sicut inferius patebit ; et superior haec vocatur coopertortalis pelta a quibusdam : ab aliis autem cymbalaris appellatur. Ex hoc autem quod quaedam cartilago peltalis aliquando conjungitur cymbalari, et aliquando sejungitur ab ea, cum non sit ei continua, fit quod epiglottis aliquando ampliatur, et ali quando coangustat ur. Ex hoc autem quod cymbalaris non solum tangit aliquando, sed etiam cooperit peltalem, et ipsam tunc comitatur, et aliquando recedit de super ipsam, et separatur ab ea, ideo fit quod epiglottis aliquando aperitur cum recedit, et aliquando clauditur cum venit super ipsam, et comprimit eam : et haec quidem est substantia epiglottidis et compositio.
Ante faciem autem epiglottidis sic compositae est quoddam parvum os, quod vocatur os laudae, eo quod est triangulatum sic lambda AdminBookmark littera Gixcca : et natura posuit os illud, ut sit origo et principium ex quo viiii musculorum epiglottidis oriuntur.Hi enim epiglottidi sunt ad hoc necessarii, quod peltalem cartilaginem moveant, ut applicet se innominatae, et ad hoc cymbalarem applicent apte duabus illis, secundum quod exigitur pro tempore, et quandoque etiam duas peltalem videlicet et innominatam aliquando cooperiant cum cymbalari, et quandoque cymbalarem elongent ab istis duabus quando epiglottis aperitur. Inferius autem cum de canna loquemur, ostendemus quod ista epiglottis cooperit cannam, et continuatur cum extremitate ori.tic.ii ejus, sed alligatur cum aesophago: et ideo cum aesophagus glutit et extenditur versus stomachum, tunc contrahit epigiottidem, et tunc clauditur canna ne in eam aliquid incidat de cibo et de potu. Cum autem transivit cibus, tunc relaxatur aesophagus, et redit epiglottis elevata superius ad supremam partem interiorum faucium, cui est colligata per os laudae de quo diximus.
His ita vocatis, adhuc sunt pertinentia ad linguam et ad guttur duo membra, quorum unum vocatur uva vel livida. Secundum autem vocatur amigdalum. Hoc autem quod amigdalum vocatur, dividitur induo per omnia similia. Sunt autem duae carnes natae in radice linguae tendentes ad superiora, quasi sint duae auriculae lingua ., et sunt carnosae et nervosa) habentes formam duarum amigdalarum vel duarum glandularum : et ideo etiam ex omnibus his nominibus appellantur a diversis : sunt enim ambo ex modo figurae suae sicut duae radices duarum auricularem, et sicut sint itineris quod ad mori tendit praeparationi : habent autem hanc figuram et compositionem, ut sint fortiores. Utilitas autem ambarum est continere et coarctare aerem versus caput cannae ne expellatur penitus et simul, quando fit contractio cordis.
Una autem est substantia carnosa pendens super supremam partem epiglottidis per modum, velaminis ipsius. A.uxi- liniri autem ejus quod praestat, est quod gradatim veniat aer ad cannam, ne fri-
gore suo noceat pulmoni : et etiam secundario ut prohibeat pulverem et fumum, qui in os veniunt, ne penetrent ad interiora: cannae: et tertio etiam, ut juvet in frangendo aerem in vocis formatione : ipsa enim est sicut custos cannae super exitum vocis sua qualitate et quantitate: et ideo ejus incisio plurimum nocet voci.
Amplius adhuc est quaedam caro panniculosa pendens a palato et annexa sibi, et pendet sub uva, quae etiam cooperit caput cannae, ut multiplicetur custodia. Et super illam carnem est os parvum habens quatuor latera : propter quod etiam quadrilaterum vocatur: et duo latera superius sunt, et duo inferius. Ad illud enim alligatur caro dicta : quia omne quod alligatur, ad os ligari oportet quod est ligatur fundamentum : quia aliter non esset alligatio firma.
His habitis, oportet scire quod verus formator vocis est lacertus qui movet epiglottidern cum mensura debita clausionis et apertionis et expulsione aeris. Instrumentum autem ejus proprium est motus epiglottidis, et cujusdam quod est in canna, quod vocatur lingua fistulae, de quo inferius loquemur, cum de canna sermo habebitur. Omnia enim reliqua sunt coadjuvantia ad vocem, sed non sunt facientia eam : velamen enim quod vocatur diaphragma cum lacertis pectoris mittit materiam vocis quae est aer : ille enim missus inundat epiglottidem in cannam, et tunc formatur vox.
De omnibus autem his brevissime se expedit Arisdteles in primo suo libro de Animalibus, dicens quod lingua est instrumentum sensus gustus : et ille sensus secundum excellentiam non est nisi in extremitate sua. Illud autem quod de lingua est amplum, est minoris sensus : quia cum gustus est quidam tactus, ideo lingua sentit omne illud quod est conveniens toti corpori sensibili, calidum videlicet et frigidum, durum et molle, et hoc facit in omnibus partibus suis, et caetera caro animalium.
Lingua etiam in sua formatione forte erit lata nimis, et forte stricta nimis, et forte erit mediocris, et haec est sola laudabilis : ipsa enim est convenientior ad. bonitatem et proportionem motus, qui articulatam et litteratam reddit vocem, et melius interpretatur, et format vocabula rerum. Adhuc autem forte erit lingua absoluta, et forte nodata, sicut accidit in blesis, et aliis occasionatam linguam habentibus. Occasionem autem dico defectum, qui praeter intentionem naturae accidit in membro. Hujus enim non est causa, sed occasio natura eam facit melius quam fieri potest, ex eo quod peccat in materia, aut in virtute qualitatum ejus. Creata est autem lingua ex carne molli.
Et de numero partium oris sibi conjunctarum est membrum, quod est supra radicem ejus, de quo diximus. Et etiam de numero partium oris sunt gingivae, et sunt creatae ex carne dura : et in gingivis sunt dentes. Et in palato est membrum quod dicitur uvula, et illa est posita super arteriam tracheam sive cannam, quam Arisdteles venam propter sui concavitatem vocat, quae conveniens est ad voccm. Quando autem crescit et tumescit uvula ex reumate descendente, tunc propter magnitudinem sui vocatur uva: aliquando autem tantum crescit, quod strangulat hominem.
Amplius autem sub radice linguae in lateribus interioris partis colli sive gulae, quae vocatur pars domestica, eo quod versus interiora hominis sunt duae amigdalae, quae sunt duae auriculae linguae, sicut diximus. Et haec quidem est dispositio oris usque ad interiora ipsius, ubi alia membra incipiunt.
Mentum autem est membrum, quod est sub ore, ubi concurram tduo ossa mandibulae inferioris, et super ea est caro composita ex musculis moventibus eam : et quia conjunguntur ibi duo ossa, ideo signum habet divisionis in medio
sui : et hoc caret in quibusdam hominibus.
Physiognomia autem horum ex sententiis Palemonis potissimum est colligenda, et Avicennae et Constantini philosophorum. Quaedam sunt annectenda. Mentum enim cum prolixius fuerit, nimis iracundum et nimis perturbatum demonstrat animum. Aliquando etiam pietatem declarat. Nam qui parvum et breve mentum habent, vitandi sunt, eo quod praeter caetera vitia immites et invidi sunt. Hos enim Plato ad. serpentes referebat. Si vero in rotundum desinat mentum, muliebres indicat mores et animum. Hujusmodi enim signum est femineum, ut dixit Pythagoras. Utilius autem mentum est commensuratum secundum aliquid ad quadraturam accedens. Si autem longe et in prolixum distendatur mentum, dolis assuetam mentem ostendit. Si antem in divisione media nimis in profundum depressum sit, signum est veneris et gratiarum apud homines. Quidem tamen dicunt et hos aliquando discordias facere.
Physiognomia autem vocis fere omnibus aucdribus concorditer attestantibus confirmatur. Dicunt enim, quod qui vocem quassatam et tamquam ex quassato vasculo promunt, stulti sunt et voraces per naturae inclinationem. Quorum autem sonus vocis indelectabilis est, sive stolidus, sive ovium aut caprarum voci similis existens, stultitiae habet indicium. Qui vero a gravi voce incipientes, in acutam desinunt, mollis sunt affectus et cito lugubris animi fiunt. Qui autem acutam vocem cum siccitate quadam proferunt, versipelles ac subdoli probantur. Siquidem acutam et mollem habent vocem, effeminati teste Platone probantur. Si autem tamquam ex concavo pectoris emittunt, gravem quidem, et inflexibilem, viriles in bellis sunt et magnanimi. Si vero aliqui tardum et gravem edunt vocis sonum, tranquilli esse signantur et jucundi et jusdrum operum. Qui autem in modum avium vocem in quemdam cantum intendunt, proni sunt in venerem, et de facili fiunt leves et inanes. Inflata vero vox et tenuis et quasi lugubris, tristem indicat et asperum et suspiciosum. Quorum autem vox incurrit in nares, ita nt nares consonant, mendaces, malevoli, invidentes, et malis alienis sunt gaudentes. Adhuc autem vox vehemens, strepens tamquam permixtus sonus, violentum, injustum odium in corde gerentem indicabit. Tarda vero vox inertem praecipitem declarat, et impudentem. Universaliter autem dixit Plato, quod attendendum est cui animali cujus hominis vox similis sit, et illius indicabit eum habere consuetudines. Et quod in omni physiognomia attendendum est maxime, quod omnis videlicet excellentia et defectus redrqueatur ad vitium, et medium ad virtutem.