THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Major pars hujus Theorematis habetur supra Theor. 8. Repetita sunt quaedam, vel propter majorem expressionem, vel forte scriptorum vitio : tres primae definitiones, cum suis duobus corollariis, ibi habentur ; tres petitiones hic positae, sunt clarissimae. Quid sit confuse et distincte concipi, quod habent quarta et quinta definitio, vide apud Doct. 1. d. 3. q. 2. n. 21. Sexta est de definitione universalis, de qua vide eum, de universal. q. 4. 5. et seqq. et 7. Metaph. q-13. et 2. d. 3. q. 1. et 6. et 4. d. 43. q. 2. Septima definitio est de singulari, explicans descriptionem, de quo vide eum 2. d. 3. q. 6. ad primum, et tertium, et quaest. 22. de Anima.

1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

2. Per se non primo, quidquid in primo intellecto includitur.

3. Perfecte cognoscitur ex parte objecti, quando nihil objecti latet.

1. Simplex itaque si concipitur, perfecte concipitur.

2. Resolubile contingit imperfecte concipi.

1. Conceptus aliquos esse resolubiles.

2. Conceptus aliquos esse non inclusos. Ut conceptus omnium singularium et solos, omnes quidem alii in his includuntur, et ab his abstrahuntur.

3. Confusa a nobis concipi, prius distincte.

4. Distincte concipitur, quod secundum hoc concipitur, secundum quod ab aliis distinguitur.

5. Confuse concipitur, quod indistincte.

Non ergo omne quod non primo, confuse, quia genus ita perfecte concipitur in conceptu definitionis, sicut per se, tamen tunc non primo concipitur, sed definitio primo. Contra : quomodo ergo duplex confusio? secundum duplex totum, universale, et essentiale vel integrale.

6. Universale, vel commune dico, cui non repugnat dici de multis.

7. Singulare, cui repugnat.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula, primo concipi, etc. quam 10. principalem notavimus. Vel si tantum conclusiones enumerabis, pone

8. principalem, seu alio modo supputando, ut supra notavi, erit supra vel infra, in qua ponuntur 7. definitiones, duo corollaria et tres petitiones. Et licet aliqua horum prius posita sunt, communiter tamen in originalibus sic reiterantur, et hoc vel ad majorem expressionem, vel scriptorum vitio, vel quomodolibet aliter. Forte enim nunc ut definitiones, nunc ut conclusiones seu communes animi conceptiones, aut petitiones ponuntur quod lector attendat. Aliqua vero originalia haec non habent, sed nihil omittere volui, etiam septies repetita placebunt. Tres primae definitiones clarae sunt et prius declaratae, de primo videlicet, per se et perfecte concipi. Tertia hic resolutius, quam supra ponitur. Duo etiam corollaria salis ex dictis clara sunt, licet contra primum eorum plura possent adduci. Quaere 3. dist. 1. et alibi, et 9. Metaphysicae Arist. ad finem. Tres petitiones patent manifeste, quarum tertia maxime patet ex 1. Physicor. et 3. dist. I. quaest. 2. et supra hic, et 1. Metaph. Secunda etiam patet 1. Poster. et 2. Metaph. et cap. de Specie in Porphyr. et alibi plerumque. Quarta et quinta definitiones patent ubi supra in primo, et alibi saepe.

Deinde per modum corollarii sequitur: Non ergo omne quod non primo, etc. et ponitur ut commentum, licet posset poni ut textus usque ibi, quia genus, et posset impugnari sicut optime Doctor impugnat, et aliter etiam. Nam nihil primo conceptibile videtur perfecte concipi, nisi primo concipiatur ; non ergo ita perfecte, ut videtur, concipitur genus, ut pars definitionis, sicut seorsum ; sed in perfecte et distincte concipiendo, dantur gradus, utpote per se primo, per se non primo, etc. et sic loquitur Doctor. Genus etiam, ut definiens, non est natum concipi nisi ut pars, vel distincte, licet alio modo, ut scilicet species, vel totum, vel ut genus, posset concipi aliter, considera.

Deinde objicit et non solvit. Quae tamen objectio non habetur in aliquibus originalibus ; sed posito quod sit de littera et sustinendo dicta, faciliter respondetur quod genus in definiendo, est pars: in praedicando, totum, secundum Boetium ; et hoc proprie, vel appropriate, ut habet super Porphyr. q. 3. de Genere, iste ; et ideo idem potest nunc confusum, nunc distinctum esse. Sed adde quod aliud est Confusum esse et confuse concipi, similiter de distincto et distincte. Quaere ubi supra, in primo et alibi plerumque, et adducantur hic plura fundamenta hujus et sequacium, et tange multa de natura generis et cognitione ejus.

Ultimo definit universale et singulare. Et notanter dicit universale, vel commune, , quia commune est in plus quam singulare. Nam quidditas in potentia, etiam remota, ad universalitatem est communicabilis pluribus, ut 3. dist. 2. habet, et super 7. Metaph. tactum est q. 13. et alibi plerumque. Quaere. Notanter etiam dicit, cui non repugnat, et non dicit quod de facto dicitur de multis, quia sive in uno tantum individuo sit, sive in pluribus, habet non repugnantiam, non tamen semper actum, ut ibidem determinat. Vide super 1. Perihermenias, et super Porphyrio et alibi. Refert etiam forte dicere, habere non repugnantiam et habere aptitudinem, considera bene et videbis, quod nihil diminute, nihil superflue dixit. Definitionem etiam singularis per oppositum declarabis, ut ibi supra in 2. et in Metaphysica, habet. Instantias hic plures et resolutiones dictorum adducat lector, quia hic omnia inserere non sinunt temporis angustia et ad majora acceleratio; famosa enim sunt haec omnia in doctrina hujus : quare quaerantur.