DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT II.

An non habentia sanguinem habeant respirationem aliquam, et si habent, quae sit illa ?

Utrum autem spirent intus aliquo spiritu quae sanguine carent, vel non, dubium ingerit multis subtiliter considerantibus opera et anatomias eorum : propter enim inductas rationes videntur non respirare spiritu respirationis, quae fit ab exteriori aere : quia, ut ait Orpheus, " aspiratur anima a respirantibus ventis. " Quod autem in seipsis spirent, ex eo pro certo scimus, quod quaedam talium sunt musica et vocalia valde, sicut sunt cicadae et locustae et muscae : et ego vidi aerucam magnam, quae cum tangebatur, sonum dabat. Ex his enim quae bene in libro de Anima determinata sunt, scimus sonum et vocem non fieri nisi in spiritu retento, non inspirato, neque respirato. Oportet igitur, quod eorum quae sanguinem non habent, spiritus intus sit retentus in quo sonos et voces faciunt. Hujusmodi enim quando volant, ut apes, et muscae, et genera scarabaeorum, omnia volando sonant, et, ut in libro de Somno et Vigilia dictum est, alata sunt bombantia. Spiritum igitur in. terius operit ad aliquid percuti solidum : oportet igitur talibus inesse spiritum.

Videmus etiam, quod quaecumque sanguinem non habentia morantur continue in aquis, sicut piscium genera et cancrorum, quae nullo modo sonant, cum in his quae sunt in aere et terra, quaedam sonent, et tamen sanguinem non habent : Addetur igitur quod in ea aliquid inducatur de aere extrinseco. Amplius autem quoniam si esset in eis intrinsecus tantum spiritus, cum ille non sit nisi qui oritur a nutrimento, oporteret quod in multa et continua emissione illius debilitarentur et conjungerentur animalia ipsa. Haec autem animalia videmus continue sonantia, praecipue quando moventur. Videtur igitur oportere omni modo quiddam respirationis aeris exterioris esse in ipsis. Hoc autem non videtur per praedicta, et difficile videtur perfecte determinare de his, ideo quia anatomia corporum eorum non bene est investigabilis propter parvitatem ipsorum.

Videtur tamen dicendum, quod talia spiritum habent ex natura sibi innatum et complasmatum, quem complantatum vocat Aristoteles. Spiritus autem ex natura complantatus est, qui ex humido

cibali. et radicali nascitur, et juxta diaphragma in regione vacua retinetur. Quod enim talia non sonent ore, ostenditur experimentis : abscisso enim subito capite, adhuc cantat achalab, et multa genera alia animalium reptilium : cum tamen sciamus quod per caput sugit nutrimentum, eo quod videmus tales linguas longas emittere ex capite suo, et infigere his a quibus sumunt nutrimentum. Si autem ab extra spiritum traherent, absque dubio per poros traherent manifestos, per quos etiam trahunt nutrimentum : ubi enim una via sufficit, natura non facit duas, sicut in omnibus demonstratur operationibus naturae. Est igitur iste complantatus spiritus, qui sic retinetur in ipsis. Signum autem est istius, quod diutissime continue sonant : quod non facerent si spiritus in quo est sonus, esset aliquando exspiratus et inspiratus aliquando : exspirando enim et inspirando nihil omnino sonare potest. Si autem quis dicat quod sonat spiritus non expulsus : iste autem spiritus si intus retentus est, nihil omnino videtur sonare. Haec autem solutio facilis est : quoniam absque dubio motu et conatu cordis ille spiritus per circulos pectoris talium animalium expellitur : et tunc sonat. Hujus autem signum est, quod omnia talia dum sonant, tremunt valde in alis etiam quando apprehensa tenentur, et tremunt multum spiritualia ipsorum : et est iste sonus sicut sonus excussus per fistulam : eo quod etiam corpora eorum circularia sunt duris circulis composita, per quae sicut per foramen fistulae evadens spiritus sonat. Et haec est causa etiam, quod spiritus musicus et modulatus videtur esse sonus. Signum etiam hujusmodi praecipuum est, quod talia non sonant nisi tempore calidissimo, et quaedam eorum non inveniuntur nisi in terris valde calidis cantantia : causa enim hujus esse non potest, nisi quod fervens calor resolvit in eis conjectam frigiditatem humidam et viscosam : et spiritum exinde natum membrum cordis vel id quod est loco cordis, concipiens, juvatur in. calore et dilatatur, et desiderium concipit et laetitiam, et his motibus propellit ipsum qui offendens ad diaphragma sicut ad obstaculum fistulae, percutitur a duris lateribus annulorum in circuitu, et proportionaliter egrediens modulatus auditur. Et probatio hujusmodi est, quod cum talia sedent et cantant, fortissime movent alas. Iste igitur est complantatus quibusdam animalibus spiritus.

Sunt tamen quaedam non respirantium genera nullo modo spiritum moventia, nisi quando moventur et ipsa localiter volando, et haec sunt frigidiora, quae non commovent spiritum interiorem, nisi cum exsufflant ex corde vel eo quod est loco cordis, spiritum animalem qui ad motum pertinet: exsufflando enim illum, ad alas percutitur spiritus offendens ad diaphragma, et tunc emissus sonat. Alio autem tempore numquam auditur perceptibiliter. Sunt tamen quaedam exteriori spiritu non ad refrigerium pectoris attracto, sed ad vocandum sonant, ut ranae, et hujusmodi, quae cum sonant, magnas vesicas ex utraque parte oris emittunt, in quibus est spiritus attractus in quo sonant. Et forte quaedam parvorum, ut muscae faciunt similiter, licet a nobis percipi non possit propter parvitatem organorum suorum.