Ei est DIGRESSIO declarans modum et numerum ossium coxarum, et crudum et pedum compositionem.
Post haec autem investiganda sunt ossa coxarum et pedum et eorum quae eis alligantur.
Primum igitur est os femoris, quod exit a linea spondilium versus latus dextrum, et in extremo suo habet concavitatem rotundam magnam et fortem intus cartilaginosam. Concavum enim est, ut recipiat vertebrum coxae : et rotundum, ut sit motui aptum et a nocumentis remotum : magnum autem, quia coxae os oportuit esse magnum, ita quod portare posset pondus corporis. Forte autem est adeo, quia portat superiora omnia, et ad ipsum est colligatio omnium inferiorum. Simile autem omnino est in sinistro. Hoc autem os respectu quatuor situum, quatuor habet nomina : ad silvestre enim comparatum, vocatur os ilii: ad anterius autem comparatum, vocatur os femoris: ad posterius autem relatum, vocatur os anchae. Si vero referatur ad superius quod tamen ad inferius respicit, vocatur scia sive pyxis coxae, eo quod vertebrum coxae vertitur in ipso. Super illud autem os in interiori corporis sunt posita membra nobilia : vesica videlicet, et matrix, et spermatis receptacula in viris : propter quod etiam virga viri posita est super nervum ossis hujus, sicut in sequentibus ostendemus. Ponitur etiam super ipsum fideris, et intestinum rectum, et quaedam alia. Coxa autem non habet nisi unum os, quod protenditur a loco femoris usque ad genu : et hoc est os majus omnibus ossibus quae sunt in corpore hominis, et est curvum aliquantulum, sed in hac curvitate convexum convertit ad silvestre, et concavum, ad domesticum : nisi enim ita converteretur,accideret claudicatio. Adhuc autem si directa linea descenderet per aeque distantiam, non bene conservaret et contineret musculos magnos et nervos, et confricarentur simul carnes coxarum propter spissitudinem musculorum. In superiori autem parte habet nodum drnatilem : et ille divertit a recto ad domesticum, ut pyxidi immittatur : et hunc nodum quidam dentem vocaverunt. Locus autem a quo divertit a dimensione ossis,est paratus ad ligamenta fortia suscipienda. Inferius autem ubi genu sive poplitem attingit, est grossa quasi malleus, ut ibi ossa cruris recipiat. Et scias quod sicut pes datur homini propter firmitatem fixionis, ita datur coxa propter motum progressionis : et ideo qui carent pede, procedunt et non impediuntur nisi in fixione progressionis suae.
Crus autem componitur ex duabus arundinibus sicut brachium : et exterior quidem est magna arundo vocata, et interior in crure vocatur arundo minor. Major autem non est adeo magna sicut coxa : quia coxa est ad portandum magis, quam ad motum : sed cruris arundo magis est ad motum quam ad portandum. Est autem haec arundo duas habens curvitates, quarum una medii ossis videlicet convexum habet ad silvestre, et concavum ad intus, propter causam quam diximus de coxa. Altera est inferius in crure : ibi enim incurvatur ad in-
terius habens convexum, et ad exterius habens curvum: sed curvata illa est valde modica, et est ideo facta, ut pedis fixio sit firmior : statim enim in illa curvatum ingrossatur os et dilatatur ad ossium pedis receptionem. Arundo autem ista superius conjungitur coxae in receptaculo ejus in poplite. Arundo autem minor est brevior et minor quam ista, tamen attingit ad poplitem, et ad talum ex altera parte, et est recta et parva, creata ad hoc ut contineat nervos et musculum magnum qui sura vocatur, quae sunt inter eam et arundinem majorem. A genu autem extra ad ante est os rotundum, quod vocatur a quibusdam oculus poplitis, et est ad hoc ut firmet inflexionem poplitis, quae fit a dextra retrorsum, ne cruris locatio dislocetur : et ideo ante ponitur, quia ubicumque alibi poneretur, impediret debitam cruris inflexionem. Haec igitur est dispositio cruris a femore usque ac talum.
Pedis autem creatio est ad fixionem grcssus et status. Et ideo pes creatus est intus concavus, et extra tenuis et defixus, quia ad exterius respirare et reflecti posset, ad interius autem non propter cruris inflexionem. Factus autem est anterius longus ut fortiter teneat id cui infigitur : et ideo digiti ejus deorsum inflectuntur. Componitur autem ex pluribus ossibus, quorum primum est, quod talo supraponitur et vocatur Arabice chahab, et a quibusdam achib : a Latinis autem vocatur basis cruris, et est os quod superius habet planatas receptiones arundinum cruris duas, et est directe in medio pedis : licet quidam dicunt quod vergit ad domesticum pedis. Secundum autem est os quod vocatur calcaneum, et continuatur chahab, et est triangulare in pedis chahab, sed in fine in calcaneo est rotundum superius durum, ut fortiter figat pedem : in hoc enim est efficacius omnibus ossibus pedis : inferius autem est mollius, ut suavius calcet ea quae sunt sub ipso, et minus laedatur. Et ex parte ante ad domesticum pedis continuatur cum chahab pedis os quod vocatur naviculare, quia est super concavum pedis, et est concavum et continuatur posterius cum calcanei osse : anterius autem continuatur cum tribus rascetae pedis ossibus. Ex parte autem silvestri pedis continuatur os quoddam quod vocatur grandinosum, et est exagonum in anteriori pedis, et habet angulos ad exterius, ut per ipsum pes bene figatur in exteriori parte. Cum naviculari autem in anteriori pedis continuantur ossa rascetae pedis, quae sunt tria curta et durissima in eminentia pedis posita : quae tamen quidam quatuor esse dicunt, quia ipsi os grandinosum tunc cum tribus dictis communerant. Et his connumerantur quinque ossa pectinis pedis. Et his ulterius quinque digiti pedis, quorum quilibet habet tria ossa praeter majorem qui habet duo ossa.
Differentia autem est inter pedem et manum praecipue in duobus. Unum est, quod manus ex pluribus constat ossibus quam pes. Secundum autem est, quod in rasceta manus sunt duae acies ossium, et in rasceta pedis non est nisi una. Causa autem hujus est, quia cum manus sit organum organorum et ad subtilia opera, oportet eam habere plurimas juncturas. Pes autem non est creatus ad hoc, sed ut fixio ejus sit firma, et motus ejus certus non nutans : et licet ad hoc exigantur juncturae, tamen ad hoc magis valet paucitas ossium quam excessus numeri eorum. In digitis autem ungues qui sunt ossa mollia sicut et in digitis manuum .
Et sic omnia ossa vigil quod est instrumentum motus, sunt duae coxae, una dextra, et altera sinistra : femoris duo, dextrum, et sinistrum : crurium quatuor, duo dextra, et duo sinistra : oculus genu dexter et sinister : quae etiam duo et duo chahab sive achib, et duo calcanei, et duo navicularia, et duo grandinosa, et sex ossa duarum rascetarum, pectinum duarum decem, quinque unius, et quinque alterius, et viginti octo ossa digidrum pedum amborum, et viginti un-
gues : quae omnia simul faciunt septuaginta duo : non tamen computavimus ossa sisamina quae replent vacuitates laxarem juncturarum in digitis pedum et manuum. Similiter non computavimus os cordis et os hepatis, quod aliquando invenitur. Et sic secundum subtilissimam computationem sunt ossa in hominis corpore ducenta septuaginta et sex, praeter ea quae excepimus. Quidam autem non computant ungues viginti quos diximus : et non computant duo ossicula gutturis, dicunt enim cartilagines esse : et non computant ossa femoris quae nos tria inter spondiles diximus nisi pro uno, et os caudae pro uno : et dicunt quod etiam ossa auenarum eadem sunt in osse femoris : et illi, quia auferunt a praedicto numero ossium viginti octo, dicunt numerum ossium esse ita quod ossa ducenta sunt atque quater duodena.