SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Quid sit definitum in definitione Generis
D. Thom. de Ente et Essentia cap 4. et 7. Metaph. Lect. i. Cajet, ibidem. Aurax. lib. 3. Metaph. quaest 3. art. 2. Joan. Ang. et Bras super hanc quaest. Sotus cap. de genere. Sanchez lib. 3. quaest 3. Tolet. quaest. 1. de Genere. Javollus in Logica Tract. 4. cap. 2. Complut. disp. 5. quaest. 3. Merinero disp. Unica de Genere quaest. 1. Rodriguez quaest 2. de Genere art. 2. Masius cap. de Genere sect. 1. g. 3.
Circa hanc definitionem, Genus est quod praedicatur de pluribus, etc.
Quaeritur primo, quid hic definiatur, an intentio, an res ? Quod non intentio videtur ; quia intentio cum sit accidens, non praedicatur in quid de re ; quod autem hic definitur, praedicatur in quid de re.
Item,intentio non praedicatur in quid, nisi de hac intentione, et illa, quae tantum differunt materialiter,et numeraliter ; Differentia autem specifica est formalis) quod autem hic definitur, praedicatur de pluribus differentibus Specie in quid. Assumptum patet, quia intentio Generis in animali, et colore, non differunt, nisi per illud, cui applicatur intentio accidentaliter.
Item, si hic definiatur intentio Generis,pari ratione intentio Speciei postea ; ergo cum istae intentiones sint disparatae, et disparatum non praedicatur de disparato, sequitur quod Genus non praedicatur de Specie, ut hic loquitur Porphyrius, cujus oppositum dicit Porphyr. cap. de Specie.
Item, Porphyrius exponendo diffinitionem, exemplificat de animali, et homine ; ergo de illis intendit definitionem dare, aliter exemplum non esset ad propositum.
Ad oppositum : Logicus tantum debet definire quod per se considerat: illud est intentio ; igitur, etc. Major patet, quia quidquid definitur ab aliquo, cognoscitur ab eo, secundum suum quod quid est, et ita per se. Probatio minoris : Quod primo consideratur a Logico, est aliquid commune, habens unum intellectum, quia ens per accidens non est scibile ; aut ergo illud est res ; et sic a primo considerato diceretur Logicus artifex realis : aut intentio, quod est propositum.
Ad quaestionem dicitur, quod res sub intentione definitur, quia sic res a Logico consideratur. Et sic patet ad argumenta pro utraque parte.
Contra hoc. quod hic definitur,univoce convenit rebus omnium generum, ut animali, colori, figurae, etc. quia secundum idem nomen, et definitionem eamdem : sed impossibile est aliquam rem qualemcumque sub intentione convenire univoce rebus omnium Generum: ergo. Probatio minoris : res enim non potest communiori nomine significari, quam per hoc nomen ens : si ergo res aliqua sub intentione, omnibus esset univoca, ens sub intentione Generis posset esse univocum illis : et ita tantum unum esset Genus rerum omnium.
Dicitur, quod res illa quae hic definitur, non est univoca : sed tantum habet proportionis unitatem : modus tamen sub quo definitur est univocus diversis Generibus.
Contra, si res sub intentione definitur, tunc res per accidens definitur ; quia per hoc, quod intentio sibi accidit : sed omne per accidens reducitur ad aliquod per se, a quo illud dicitur per accidens : cum ergo res non habeat nisi ab intentione quod hic definiatur, sequitur quod intentio per se hic definitur.
Item,si res per accidens definitur,quia ut sub intentione, quae sibi accidit, ergo non definitur ; quia definito convenit definitio per se.
Dicendum igitur, quod res nullo modo definitur, propter rationes factas; nec aggregatum, quia illud est ens per accidens, cujus non est definitio, per Aristotelem 6. Metaph. text. com. 4. 5. et 6. et 7. Metaph. text. com. 11. 13. 20. et 21.
nec res sub intentione; quia illud, vel erit aggregatum, vel res, vel intentio; sed intentio sola definitur. Tantum enim illud definitur, cui per se primo inest definitio ; et illud est sola intentio, quia quae ponuntur in definitione sunt intentionalia, scilicet praedicari de pluribus, etc. quod est impossibile per se primo convenire, nisi intentioni. Sciendum tamen, quod intentio potest significari in concreto, vel in abstracto. Primo modo significatur per hoc nomen, genus, et proprie secundum quod intentio : quia secundum hoc est applicabilis rei; et ideo secundum quod significatur per hoc nomen genus, definitur hic, ut scilicet est intentio : tamen forte, ut quid est, habet definiri a Metaphysico.
Propter argumenta sciendum est,quod praedicari cum sit intentio, est intentionum per se, rei vero per accidens ; esse vero est rei per se.
Aliud sciendum, quod esse in rebus primae intentionis, illud exercet, quod praedicari signat in secundis intentionibus. Ex quibus sequitur, quod nomina concreta secundae intentionis respectu hujus, quod est praedicari supponant pro suis fundamentis, sive suppositis, respectu esse. Ex quo sequitur, quod a praedicari signato ad praedicari exercitum, sive ad esse, non tenet consequentia per se, in eisdem terminis ; sed a praedicari per se, in intentionibus ad esse in fundamentis bene tenet consequentia sic : Genus praedicatur de Specie ; ergo homo est animal : hic enim exercetur in prima, quod signatur in secunda. Differentia inter actum signatum et exercitum patet in multis, per non enim exercetur negatio : per nego vero signatur : per tantum similiter exercetur exclusio : per excludo signatur, et ita de praeter, et excipi, et aliis. Ideo sic est arguendum : Ad negationem superioris sequitur negatio inferioris ;ergo si non est animal, non est homo. Ubi exercetur, quod prius per se signatum fuit, per hoc quod dico sequitur ; et ita hic pro intentionibus superioris, et inferioris, ponuntur fundamenta, scilicet homo, et animal.
Contra hoc; quia sequitur, Animal praedicatur de homine, ergo homo est animali et tamen fit in eisdem terminis. Dico,quod Consequens potest esse verum, sed non propter Antecedens ; quia manifestum est, quod Consequens est per se, et Antecedens per accidens ; verius autem suam veritatem non habet a minus vero : unde non valet consequentia. Vel potest dici, quod non sunt iidem termini Antecedentis, et Consequentis : quia in Antecedente sumuntur,ut significata informantur intentionibus, quibus convenit praedicari per se in consequente pro significatis absolute, quibus ut sic, extraneantur istae intentiones ; et ita non sunt iidem termini ; quia tanta diversitas sufficit ad fallaciam accidentis : igitur et ad diversificandum terminum, quia terminus variatus in fallacia accidentis, est duo termini.
Ad 1. argumentum dico, quod intentio non est quid rei ; praedicatur tamen in quid de re, ita quod in quid sit terminatio inhaerentis, non inhaerentiae; quia praedicari in quid, est accidens, quia intentio ; sicut et definitum.
Ad secundum patet per idem, quia haec intentio, Genus, non est quid, nisi tantum numero differentium; praedicatur tamen de differentibus Specie.
Ad tertium per idem, quia Genus praedicatur de Specie, licet intentiones sint disparatae, non tamen unum est alterum.
Ad quartum dico, quod illud, quod signatur per definitionem in intentionibus, exercetur in rebus ; et ideo in illis exemplificat, tanquam in manifestioribus ; non quia de eis definitionem dederit.