1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex conceptus est resolubilis in duos, determinabilis scilicet et determinativ; sed simpliciter simplex, seu primo simplex, est irresolubilis, ut ibi etiam dictum est. Simplex ergo conceptus primo modo, est ex actu et potentia, si Metaphysice loquamur, vel ex materia ex forma, Physice loquendo. An vero anima et Angelus, qui sunt ex actu et potentia, Metaphysico sint etiam ex materia et forma. Doctor q. 15. de Anima putat probabiliter quod sic, secundum Philosophos et D. Thomam de quo ibi in Commentario fuse egi. Duodecimo Theoremata ostendit actum compositi esse proprium, alioquin non distingueret illud ab aliis ; et unum, alioquin compositum esset multiplex ; et simplicem, alias aliquid ipsius esset ultimum, vel dares processum. Quando dicit actum esse unicum, loquitur de ultimo, respectu cujus quodlibet compositi est potentiale, ut explicat in commento ; non negat ergo esse alium actum non ultimum, seu formam incompletam, quam ponit in corporibus animatorum, et fuse probat 4. d. 11. q. 3. a num. 54. de quo infra Theor. 19. num. 13. et Theor. 20. num. 9.
Omne per se unum et non simplex primo, est ex actu et potentia, sive ex materia et forma.
Haec utique communis animi conceptio, quod innuit Peripateticorum princeps 8. Metaph. text. com. 15. Sed hoc, inquit, materia, illud vero formas et hoc quidem actu, illud vero potentia ; non adhuc dubitatio videbilim esse, quod quaeritur, sed hoc est quod quidl erat esse utique. Quasi dicat, in subjecto includi praedicatum, per hanc propositionem esse per se notam. Dico autem primo ex illis esse, quoniam si ex pluribus per se, sed non primo, quodlibet illorum, vel erit aliquid ipsius potentialis, vel actualis. De potentiali patet per ea, quae dicuntur elementa, ut A.B.