Et est digressu) declarans masculos residuos pecdris et brachiorum et conjunctorum eis membrotum.
Musculi autem pectus dilatantes sunt paria plura: quorum unum par est musculi diaphragmatis, quod distinguit inter spiritualia aerem trahentia et nutritiva membra. Secundum autem est par sub furcula positum, quod nascitur ex additamento spatulae, quod protenditur ad caput, et continuatur costae primae a dextra et sinistra, et cum ipso unitur. Tertium par quod dividitur in dupla, ita quod superior pars ejus collo continuatur et movet ipsum, et inferior movet pectus, et miscetur cum musculo quem diximus, et continuatur cum costa quinta et sexta. Et quartum est par, quod est infusum in loco spatulae concavo cum quo continuatur, et par quod descendit a spondilibus ad spatulam, et fiunt ibi sicut musculus unus, et cum costis continuatur posterioribus. Et quintum par, quod nascitur a sexta spondili colli, et a prima et a secunda spondili pecdris continuatur cum costis thoracis. Et isti sunt musculi pectus dilatantes.
Musculorum autem pectus constringentium, sunt quatuor paria. Primum quidem quod in latitudine constringit, est diaphragma quiescens. Secundum autem est par, quod est sub radicibus costarum superiorum extensum, quod constringit pectus et aggravat. Et tertium est apud extremitates istius adhaerens thoraci inter furculam et os epiglottale, quod est sub pectore, et continuatur etiam cum musculis ventris, qui recti sunt. Et sunt alia duo paria quae istud operiunt.
Musculi vero qui simul constringunt et dilatant, sunt omnes qui sunt inter costas. Et si quis subtiliter consideret, videbit quod constringentes sunt alii a distantibus : inveniet enim, quod inter omnes duas costas sunt quatuor musculi, licet aliqui dicant tantum unum inter eas esse : hic enim quem esse dicunt unum, ex villis transversus est contextus, quorum sunt quidam interius operientes, quidam autem protensi ad partem cartilaginosam, quidam posterius ad durum costae sunt protensi. Scimus autem, quod interior ab exteriori cooperienti in situ est diversus. Similiter autem diversum est protensum ante ad cartilaginosum, et protensum post durum costae. Si ergo villi sic in quatuor partes dividuntur, oportet esse et musculos totidem. Omnium autem istorum musculorum quicumque superius sunt positi, sunt dilatantes. Quicumque autem inferius ponuntur, constringentes sunt.
Omnium autem musculorum pectoris numerus est octoginta et octo : hos tamen duo alii musculi juvant, qui a furcula ad spatulae caput venientes, ad primum ejus latus continuantur, et ipsum sursum levant et adjuvant in dilatando pectus.
Musculi autem deservientes adjutorio brachii, sunt multi in numero : et tres quidem eorum venientes a pectore, movent spatulae juncturam, et adjutorium inclinant ad interiora. Unus autem qui oritur a mamilla, et protenditur ad an- tecedentem adjutorii partem., qui applicat ipsum adjutorium ad pectus, et hoc motu sequitur ipsum spatula. Unus enim qui a supremo thoracis nascitur, et cooperit domesticum capitis adjutorii, applicat ipsum ad pectus cum parva impulsione : et musculus duplus magnus a toto thorace exortus, et cum inferiori parte adjutorii affixus, operans cum villo qui est super adjutorium, applicat ad pectus cum. elevatione, et cum alia parte inferioris villi facit ipsum ad inferiora descendere, et operando cum ambobus directe applicat ipsum pectori. Adhuc autem alii duo qui nascuntur a parte ilii sive femoris interius. Unus enim illorum magnus veniens a capite ilii et a costis posterioribus, trahit adjutorium ad costas posteriores directe. Alter autem subtilis a cute ilii potius quam ab osse exortus, declinans magis ad medium quam praedictus, continuatur cum chorda ejus quae venit ad mamillam, et adjuvat operationem priorum, et cum hoc declinat ad posteriora. Et quinque alii musculi qui nascuntur ab osse spatulae, quorum unus quidem ortus ab osse spatulae, implet villis illud quod est inter spatulam et costam superiorem, et pertingit ad superiorem partem capitis adjutorii silvestrem, gyrans parumper ad domesticum. Aliorum autem duorum origo est a latere superiori spatulae: quorum unus est major alio et continuatur cum capite adjutorii ex parte silvestri. Alter autem est quasi pars ejus, et penetrat cum eo, et ejus perficit operationem, et continuitas ejus est transversum cum. in manifesto adjutorii, et declinat ad silvestre. Quartus autem est musculus qui replet concavum spatulae, cujus chorda venit ad inferiores partes lateris adjutorii, et ejus operatio est ut adjutorium posterius moveatur. Alius autem est qui venit ab inferiori latere spatulae, cujus chorda continuatur cum chorda magni, quod ab illo descendit, et trahit supremum capiti adjutorii ad posteriora. Alius autem est qui de sub fur-
enla venit, et a collo, et gluttit nodum adjutorii, et dicitur hic duo capita habere, et duas operationes perficere, et insuper operationem communem. Quidam autem omnibus his duos addunt musculos,scilicet parvum quemdam musculum, qui venit a mamilla, et alium qui in spatulae junctura est sepultus : et cum hoc dicitur musculus cubiti habere communitatem ,
Similiter autem cubitus secundum omnes, suos habet nxuscuios se moventes : quorum unus quidem est ortus ex his quae, antecedunt adjutorium ab inferiori latere spatulae et continuatur cum interiori parte cubili. Alter autem ab adjutorii collo veniens cum extrinseco cubiti continuatur, et cum hi ambo operantur, secundum rectitudinem extendunt cubitum .
Cons t ringentes vero musculi sunt per alium modum : unum enim par magis cubitum trahit ad interiora cum aliqua declinatione, eo quod ejus origo est a margine spatulae, cartilaginoso inferiori, et a rostro corvi, et extenditur chorda, nervosa ipsius cum parte antecedente focilis superioris : et secundum par trahit cum declinatione ad. exteriora, eo quod ejus ortus est a manifesto adjutorii posterius. Hic autem musculus duo carnosa habens capita, quorum unum est in posterioribus adjutorii, et alterum in anterioribus, et occultantur ambo quasi sint sepulti in suo incessu, donec pertingant ad interiora foedis, et perveniant ad inferiora. Cum eo autem continuatur, quod inclinat ad interiora inferius, et etiam continuatur cum eo quod inclinat trahens superius ad superiora ut sit tractio melior : et cum ambo simul operantur, tunc extenditur secundum rectitudinem.
Facientes autem jacere supinum brachium, sunt par unum musculorum, cujus unus est positus in exteriori focilium et obviat focili superiori, et alterum subtile et prolongatum nascitur a superiori adjutorii parte ab eo quod sequitur ejus manifestum, et major pars ejus vadit in. focilia et protenditur fere usque ad rascetam, et venit ad partem occultam focilis superioris, et continuatur cum eo chorda paimicularis.
Gyrantcs autem brachium sunt par unum positum exterius, cujus unus musculus incipit a supremo adjutorii domestica parte capitis adjutorii, et continuatur cum superiori facili sub junctura rascetae. Alter autem est magis curvus, et ejus vilius ad latitudinem est declivis, et ejus extremitas est plus nervosa, et incipit ab ipsomet superiori facili, et vadit super extremitatem ejus superiorem usque ad rascetae juncturam.
Rasccta autem sicut alia membra, movetur extensione, et constrictione, et gyrando se, et resupinando, et hos motus faciunt musculi qui dati sunt ei. .I)e numero autem dilatantium sive extcndentium musculorum, unus est, qui tamen cum alio est continuus, sicut duo sint unus musculus, et iste oritur a medio focilis inferioris, cujus chorda cum pollice haeret, et per eam pollex elongatur a
radice : et alterius origo est a facili sugo periori, cujus chorda haeret primo ossium rascetae, quod ponitur coram pollice : et cum isti duo simul moventur, dilatant rascetam cum parva gyratione : et cum secundus solus movetur, facit eam jacere resupinam : et cum primus solus movetur, fit prolongatio inter pollicem et indicem. Musculus etiam qui jacet super facile superius a parte silvestri, facit ad motum rascetae, cujus ortus est ab interiori parte capitis adjudrii : ab ipso enim procedit chorda habens duo capita, quorum unum haeret medio pectinis manus coram indice et digito medio. Alterius autem chorda est inferius super facile superius apud rascetam, et dilatat rascetam expandendo se cum gyratione.
Constringentes vero musculi sunt par unum, quod est super latus silvestre brachii : quorum inferior incipit ab interiori duorum capitum adjutorii juxta cubitum, et pertingit ad pectinem coram auricula-
ri. : superior autem incipit altius quam ille, et pervenit ad eumdem locum. Est autem cum eis musculus qui incipit ab inferioribus adjutorii partibus, et mediat loca praedicdrum, et habet duo extrema incidentia se per modum crucis, et postea haeret loco qui est inter pollicem et indicem et medium : et cum illi ambo moventur, constringunt.
Isti autem coiistringentes et primi qui sunt dilatantes, gyrationem faciunt et resupinationem, cum quicumque duo ex eis qui sunt oppositi in situ transversive, moventur. Sed et cum musculus qui haeret pectini coram auriculari, solus movetur, gyrat plantam. Cum autem musculus pollicis praedictus ipsum adjuvat plenarie, plantam supinam jacere facit. Cum autem ille qui lueret rascetae cum pollice movetur solus, gyrat ipsum parumper : cum musculo autem auriculari haerenti efficit gyrationem perfectam.
Digitos autem moventium musculorum quidam suntin vola manus, quidam in brachio. Si enim in vola omnes conjuncti fuissent, nimia fuisset carnositas ejus. Quidam autem ipsorum in rasceta : et illi quidem qui in rasceta, quia elongantur a digitis, chordas habent longas et minutas a panniculis qui eis ab omnibus partibus adveniunt : chordae siquidem ipsorum rotundae sunt et fortes, nullatenus dilatatae nisi cum ad. membrum perveniunt, in illo enim dilatantur, ut membrum circumdantes bene comprehendant. Generaliter autem omnes musculi qui digitos dilatant, super brachium sunt positi : qui autem ad inferiora digitos movent, positi sunt in digitis ipsis. De numero autem eorum qui digitos dilatant, est musculus qui est in membro medio manifesti ipsius brachii, et a parte suprema nascitur capitis adjutorii partis inferioris, et quatuor digitis chordas mittit. Ex eis vero qui eos ad inferiora inclinant, tres sunt continui ad invicem in parte illius ejusdem : quorum unus oritur a parte capitis adjutorii media in silvestri ipsius inter duo ipsius addita- menta : et iste duas chordas aiinulari et
articulari transmittit. Unus autem ex eisdem musculis, oritur ex. duobus additamentis adjutorii interius apud marginem focilis inferioris, et duas transmittit chordas medico et indici. Tertius autem qui remansit, oritur a supremo focili superiori, et chordam pollici mandat. Apud hanc juncturam est musculus qui est unus musculorum duorum inter musculos motus rascetae nominatorum, et oritur a loco medio focilis inferioris, cujus chorda pollicem ab indice prolongat.
Constringentium autem quidam sunt, qui consistunt super brachium : quidam autem super volam. Et illi quidem qui sunt super brachium, tres sunt musculi, quorum unus secundum ordinem in medio super alium est positus : ex quibus nobilior est qui inferius adhaerens ossi focilis inferioris : nobilior enim est ipsius operatio, et ideo oportuit ipsum esse magis custoditum. Est autem origo istius a medio capitis adjutorii ex parte silvestri, ad. inferiora versus, deinde penetrando dilatatur chorda ejus, et dividitur in quinque chordas, quarum quaeque ad interiora digiti pervenit. Illa autem quae ad quatuor pervenit, quaelibet junctura digiti primam constringit et tertiam : primam quidem ideo, quia annectitur ei ligando quod est supra eam : tertiam autem ideo, quia caput ejus haeret ei. Quae autem ad pollicem vadit, constringit et secundam juiicturam ipsius : cum eis enim ambabus continuatur. Et secundus qui est super hunc musculum, est minor isto, et incipit a capite adjutorii, et tangit focile inferius, et dividit terminum communem inter latus domesticum et silvestre, qui est superior superficies focilis superioris : et cum pervenerit ad pollicem, declinat parum interius, et juncturis mediis quatuor digitorum mittit chordas ut eas constringant. Ad pollicem vero non pervenit nisi ramus parvus, qui etiam non est ex chorda ejus, sed venit ab alio loco. Et primi quidem origo est post principium quod diximus, a capite videlicet superioris focilis et inferioris. Secundi autem origo est a capite focilis inferioris. Sic autem fit ut pollex non habeat nisi unum musculum constringes tem. Sed quatuor alii digiti duobus constringuntur : nobilior enim operatio quam habent quatuor digiti, est constringere. Pollicis autem operatio nobilior est ut dilatetur et elongetur ab indice. Tertius autem musculus non est ad. constringendum : sed ejus chorda in volam interius penetrat et dilatatur super eam ad hoc ut sentiendi praestet auxilium, et pilorum in ea prohibeat generationem, et ad sustendandum illud quod est in plantae manus interioribus, et ut fortis sit ad suas peragendum operationes. Ii ergo sunt qui super rascetam existunt.
Musculi autem qui sunt in vola quae est planta manus, sunt decem et octo quae in duabus aciebus ordinantur, sibi invicem suppositi. Una quidem acies est ad inferiora interius tendens, et altera supra cutem exteriorem. Septem vero sunt in. acie inferiore, quorum quinque inclinant digitos ad superiora : et ille qui ex eis delegatus est pollici, oritur a principio ossis rascetae. Sextus autem est curtus et latus, nullum habens transversum : et caput ejus pendet ortum a pectine manus, et pertingit in rectitudinem medii digiti : et chorda ejus cum pollice haeret, et inclinat eum ad inferiora. Septimus autem est apud auricularem, incipiens ab osse pectinis quod est in directo ejus, et inclinat eumdem digitum ad inferiora. Nullus autem horum septem musculorum est ad constringendum : sed quinque sunt ad elevandum, et duo ad flectendum inferius. Illi vero cui sunt in acie superiori sub musculo qui. expanditur super plantam manus, quem solum Galenus cognovit, musculi undecim sunt, ex quibus octo sunt, quorum duo cum prima junctura quatuor digidrum continuantur : unus scilicet super alium, ut constringant eam : sed semper inferior duorum constringit cum depressione et reflexione, superior enim
stringit aliquantulum elevando et ascendendo ad superiora parumper : cum autem conjuncti operantur, dirigunt. Tres autem pollici sunt proprii, quorum unus constringit primam juncturam, et duo secundam.
Dilatantes autem quinque digitos, sunt quinque, et de reficxionibus, exceptis pollice et auriculam, unicuique inest unus. Pollici autem et aurieulari insunt duo pro utroque. De constringontibus autem unicuique digitorum insunt quatuor. De his vero qui ad superiora inclinant, unicuique digitorum adest unus.