Et est DIGRESIO declarans motum musculorum dorsi, ventris, testiculorum, vesicae, et aliorum membrorum iisque ad coxam.
Musculorum autem dorsi, alii sunt qui flectunt ipsum ad posteriora, et alii qui curvant ad anteriora. Ex duobus enim istis omnes alii motus dorsi oriuntur. Ad posteriora vero flexion.es sunt, quae proprie dorsi musculi vocantur. Et sunt duo de quibus opinio est Antiquorum, quod uterque componatur ex viginti tribus, eo quod cuique eorum ab unaquaque spon- dili musculus advenit. Ab unaquaque namque spondili advenit ei vilius transversus, nisi a propria. Et illi quidem musculi, cum aequaliter tenduntur, stat dorsum : et cum superflue tenduntur, declinat ad posterius : et cum illi qui in uno existunt latere moventur, dorsum ad os inclinatur. Musculi vero curvantes, sunt par desuper positum : quia sunt ex eis qui caput et collum movent, qui a duobus meri veniunt lateribus, quorum inferiores extremitates cum quinque spondilibus pectoris superioribus continuantur in quibusdam hominibus. Sed in pluribus sunt quatuor. Et eorum superiores extremitates ad caput perveniunt et collum : et par quod sub ipso est positum, quod vocatur a quibusdam retiale. Et haec ambo a decima et undecima pectoris incipiunt, et ad inferiora descendunt, et plerumque curvant flectendo : et medio quidem horum musculorum in suis motibus sufficit in ventre, qui incurvatione et inclinatione duarum extremitatum sequitur motus a dextra et a sinistra.
Musculi vero ventris sunt octo, quorum omnium est communis utilitas : stercus videlicet et urinam exprimere, et ea quae in matricibus sunt conclusa : adhuc autem diaphragma sustinere, et interiora calefacere et operire : et plures aliae utilitates sunt musculorum ventris. Ex octo autem musculis, unum quidem par est directum cum directe descendit ab eplglottali cartilagine, cujus vilius secundum longitudinem extenditur usque ad femur, et ejus extrema coram ipso expanduntur : et hujus paris substantia est carnosa tota a principio usque ad finem. Duo vero alii musculi sunt secantes istos in latitudine, quorum locus est sub panniculo qui super totum extenditur ventrem, et sub duobus in longitudine protensis : et sectio quidem horum duorum parium quam faciunt villi eorum, est secundum angulos rectos. Duo item sunt paria quae vadunt per transversum, quorum uterque est a latere dextro, et a si-
nistro unus in uno, et alter in altero : et utrumque par eorum ex duobus musculis sesc ad modum crucis ad. rectos angulos secantibus a cartiliaginibus costarum factarum quae dicuntur non complete ab extremitate usque ad femur, et ab hoc loco usque ad epiglottale pertingentia : et duorum quidem parium extremitates sibi a dextra et a sinistra obviant apud femur : et aliorum duorum extremitates apud epiglottale etiam obviant sibi: et extremitates ipsorum sunt positae super carnosas partes ab utraque parte musculorum latitudinalium : et haec quidem duo paria super carnosa incedunt, donec tangant rectos musculos cum chordis latitu.dinali.bus quae similantur panniculis.
Tosticuli autem virorum musculos habent quatuor, ut testiculos custodiant et eos elevent ne laxentur. Quilibet enim testiculus par unum habet sibi proprium. Mulierum testiculis sufficit par unum, ita quod uterque unum habet musculum. : earum enim testiculi non sunt suspensi, neque sunt in exterioribus sicut testiculi virorum.
Super os autem vesicae unus existit musculus, qui ipsam circumdat, cujus vilius dilatatur super os ejus,et ipsius auxilium est urinam retinere : et cum. voluntas est mingendi, tunc laxatur ejus constrictio, et tunc ventris musculi vesicam urgent, et expulsiva virtute urinam ejiciunt.
Musculorum autem virgae duo sunt paria : duo quidam unius paris in duobus virgae lateribus sunt extensi, qui cum tenduntur, foramen dilatant, et tunc sperma in ipsam faciliter currit. Aliud autem par a femoris osse oritur, et cum radice virgae per transversionem conjungitur : et cum rectificantur, tendunt, et tunc instrumentum secundum rectitudinem elevatur : et cum constringuntur, reducunt ipsum ad posteriora. Si autem sine alio tenditur, ad ipsius partem virga declinabit.
Ficteris autem musculi sunt quatuor.
Unus quidem ipsius os comitatur, et cum ejus carne vehementer miscetur, quae permixtioni labiorum ipsius musculi similis est valde : et iste est qui constringit et sua expressione excutit stercoris reliquias. Alius autem est qui. magis inferius positus est, cujus statio est secundum comparationem capitis hominis, et putatur duo habere extrema, cujus extremum et cum radice virgae pro certo continuatur, et aliud per quod super hos omnes transversum existit, cujus auxilium et longationcm sursum elevare : nec accidit longationis egressio nisi propter ipsius relaxationem, etc.