SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo. Quid sit definitio, et quid Genus, et quoties sumuntur, et qualiter in proposito, satis patet quaestione praecedenti. Conditiones vero definitionis patent 6. Topicorum, et 7. Metaphysicae, et aliqualiter per tractabuntur in sequentibus articulis. Divisio communis, nisi quod secunda pars subdividitur. Ordo patet, quia postquam visum est quid definitur, merito sequitur examinatio definitionis. Ad sequentes etiam patet ordo, ut statim dicetur.
De Secundo. Sex rationibus arguit pro parte negativa. Prima sumitur ex Aristotele 1. Metaph. text. comm. 4. Secunda etiam ibidem text. comm. 2. et probatio assumpti prima per auctoritatem habetur ibidem text. comment. 20 et 21. Secundo probat illud idem assumptum ratione, et adducit Philosophum 3. Topicorum, cap. 1. Et videtur quod Philosophus loquitur ibi de Genere praedicamentali, et non de genere moris, ut patet per exempla, quae ponit de homine, asino, et colore. Et ideo secunda solutio Doctoris ad hoc argumentum magis sapit. Tertia ratio fundalur 7. Metaph. text. comm. 13. et in Boetio, libro Divisionum, et 6. Topicorum. Quarta ratio est clara. Quinta ratio fundatur 6. Topicorum, c. 2. et 4. Sexta ratio procedit per viam nugationis inventae in hac definitione. Allegatur Philosophus 5. Metaphysicae, et est in illa parte post textum Commenti decimi quinti, cui non correspondet commentum, nec textus Arabic. Idem etiam 10. Metaph. text. comm. 10. 12. et 17. et alibi ibidem.
Ubi adverte, quod unum et multa opponuntur : et ideo quoties accipitur unum, et aliud. Unum autem quoties sumitur,patet ibidem, et tangetur infra cap. de Specie. Ideo multitudo toties accipitur, vel multum. Partes autem unius quaedam sunt primariae, ut identitas ; quaedam secundariae, ut similitudo, et hujusmodi. Similiter est de multitudine. Partes enim ejus primariae sunt diversitas, et differentia, secundariae opposita. Dicit ergo Doctor,quod multitudo abstractive sumpta dividitur ad modum Generis in Species,in differentiam, et diversitatem. Differentia igitur concretive sumpta, scilicet in plurali numero descendens ab hoc singulari differens, includit multa, sicut alba colorata in plurali numero. Quia sicut abstractum ad abstractum, ita concretum ad concretum quantum ad inclusionem, et praedicationem, et superioritatem essentialem, maxime ubi salvatur uniformis eorum univocatio. Videtur ergo quod in definitione Generis sit nugatio, cum dicitur multis differentibus,
sicut si diceretur colorata alba, vel animalia homines. Et addit notanter Doctor si ly pluribus ponitur pro multis, vel si comparative, adhuc idem significat. Nam in definitione Generis ponit Porphyrius pluribus differentibus specie, et expositores communiter exponunt ly pluribus pro multis, sicut plerumque solet comparativus exponi per Positivum et e contra.Vel dato quod ibi teneretur comparative, non vitatur nugatio, cum Comparativus gradus, et positivus idem significent: licet sub diversis modis significandi, ut patet in tractatu Modorum significandi, et in proposito attenditur nugatio, non ratione modi significandi, sed significati. Patet autem quod ly multum non habet alium comparativum, quam ly plures. Non enim regulariter possunt semper formari, ut patet cuilibet Grammatico.
Adducit Doctor satis apparentem evasionem ad hoc argumentum,ex communi sententia Grammaticorum, qui statuunt congruitatem, et perfectionem orationis,in qua magis commune praecedit minus commune ex eadem parte orationis: et hoc per quamdam figuram,quam appellant appositionem. Nam tunc minus commune specificat, et determinat magis commune, ita quod oratio, quae alias generaret confusum conceptum, tunc causat distinctum, ut Animal currit, et Animal homo currit. Sed e contra fieret nugatio,quia tunc idem bis diceretur manifeste. Nam non possum dicere hominem, quin dicam actu animal, sed bene e contra, ut patet.
Contra hanc evasionem arguit ex duplici auctoritate : et licet quidam hic dicant exponentes Doctorem, quod non intendit in prima harum rationum, impugnare responsionem, sed ostendere quod nugatio est in praeponendo inferius superiori,ex eadem parte orationis : quia hoc videtur innui ex littera, ut prima facie apparet, hoc tamen est minus bene dictum. Tum quia Aristoteles hoc non intendit ibi, imo oppositum. Tum quia Doctor, qui tam subtilis erat, rem ita manifestam non curavit tam subti-
Uter probare. Nullus enim dubitat tunc esse nugationem. Doctor igitur multum breviter induxit textum Philosophi, et ideo ille bonus pater, qui non vidit ipsum in fonte, deceptus est. Littera igitur Philosophi 6. Topicor. cap. 3. est ista, Rursum si Universali dicto addidit et particulare, ut si clementiam diminutionem expedientium, et justorum. Nam justum expediens quid, quare continetur in expediente, abundans ergo justum. Nam qui dixit Universale,addidit et particulare. Et si medicinam,disciplinam sanandorum animali et homini ; aut legem imaginem eorum quae naturaliter sunt bona et justa ;nam justum bonum quid: quare frequenter idem dicit. Haec ibi. Vides igitur quod Doctor adducit hunc textum directe contra responsionem. Littera igitur, ut communiter habetur, est supplenda et castiganda.
Aliam auctoritatem adducit ex 7.Melaphysic. text. comm. 43. cujus duplicem probationem ex eodem loco adducit, et ibi universalem doctrinam de nugatione cognoscenda assignat, videlicet per transpositionem terminorum, et per assignationem rationum, loco nominum.
Ad oppositum arguit, auctoritate Porphyrii hic, et Aristotelis 1. Topic. 4. cap. In secunda parte duo facit. Primo assignat quemdam modum dicendi aliquorum ,quem impugnat rationibus fortissimis,deinde ponit propriam solutionem. Est igitur modus dicendi quorumdam,quod non est vera definitio, sed descriptio. Hoc autem inter definitionem, et descriptionem, assignatur communiter ut differentia, quod haec per intrinseca, illa vero per extrinseca quidditate datur. Et confirmant dictum suum ex littera Porphyrii. Doctor quasi subridendo, primo dicit quod sic faciliter poterit evadi omnis inquisitio de definitione alicujus, et solvi dictum Porphyrii ex se ipsc.Secundo arguit ex dicto Porphyrii,applicando sententiam aliam famosam Philosophi 4. Metaph. text. comm.28. Tertio tangit convertibilitatem et perseitatem hujus rationis respectu Generis. Ubi primo attendendum, quod bona definitio debet esse convertibilis cum definito, et adaequate exprimens totam essentiam ejus, et distinguens ipsum ab omni non ipso.
Secundo notandum, quod aliquid esse convertibile cum aliquo, potest esse vel essentialiter, vel accidentaliter. Primo modo est definitio, saltem adaequate, licet differentia ultima ponatur hujusmodi, sed hoc est inadaequate, et gratia materiae. Secundo modo est propria passio, vel descriptio.
Nota tertio, quod cum dicit Doctor quod quodlibet ejusdem generis, quod praedicatur per se, etc. intelligit de praedicatione primi modi, vel de his quae per se, et non reductive sunt in eodem Genere cum Specie. Vel loquitur secundum communem modum dicendi,quem sequitur in his quaestionibus de propria passione, quod videlicet est in alio genere, a suo subjecto.
Quarto arguit ex dictis Philosophi 7. Metaph. text. comm. 11 et 13 Textus ibi expressus est iste : In qua igitur non inerit ratione ipsum dicente ipsum, haec ratio ejus quod quid erat esse singularis. Et notanter dicit, in quorum definitionem, non cadit subjectum, ut excludat praedicata secundi modi, quae non constituunt definitionem, sed descriptionem. Cum dicit in fine, quia in definitione nullius, etc. ibi est varia littera in diversis originalibus. Bene enim poneretur nullius definitivi, vel definientis, vel nullius definiti, supplendo ly partis sic in nullius partis definiti definitionem cadit definitum. Et intellige hoc tanquam pars quidditativa : sed bene ponitur tanquam additum, quia species est pars definitionis Generis,et Genus cadit in definitionem ejus. Vel die quod loquitur de partibus per se intrinsecis definitionis Generis, et sic absolute erit verum.
Quinto tangit iterum perseitatem et convertibilitatem hujus rationis, et excludit instantias de Proprio, et differentia ultima quae per se, et convertibiliter praedicatur, et satis clara sunt quae dicit. Ubi notabiliter tangit quod differentia ultima non dicit adaequate essentiam speciei ,excluso genere.
Abjecta ergo illa opinione, ponit modum dicendi proprium, tenendo partem affirmativam, declarando quid hic loco generis, et quid loco differentiae ponitur.
Ubi advertendum, quod quamvis supra, qu.6. assignavit duas rationes Universalis, magis tamen imitatur illam 1. Perihermenias, tanquam propriam ejus, quam illam primi, et secundi Posteriorum ; quia Porphyrius utitur loco Universalis in definitione cujuslibet istorum quinque, illa quae magis videtur esse quidditativa ejus. Hujusmodi est praedicari de pluribus. Dividitur autem praedicari de pluribus per quid et quale : et utrumque horum per differens Specie, et numero. Per has ergo duas differentias, circumloquendo unam, videlicet differentibus Specie, et in quid, et per rationem Universalis loco ejus, definit ipsum Genus. Et notanter ibi dicit Doctor, quod de differentibus Genere, inquantum talia, nihil per se praedicatur, bene enim per accidens hoc contingit. Et loquitur Doctor de praedicari proprie logice, et tenendo aequivocationem entis decem Praedicamentis. Sed posito adhuc quod de ipsis praedicatur univoce, et per se, non tamen inquantum differentia genere, sed inquantum partes subjectivae : et hoc maxime tenendo ly inquantum proprie reduplicative. Generalissimum enim de intermediis in linea praedicamentali per se dictum, non dicitur de eis inquantum Genera inferiorum ; sed inquantum species ipsius sunt. Concludit igitur convertibilitatem, et sufficientiam hujus rationis.
Consequenter solvendo primum argumentum principale adducit primo unum modum dicendi,contra quem,replicas nonnullas per ordinem prosequendo, responsiones inducit, et ipsum sustinet, multum subtiliter evadendo. Deinde assignat alium modum dicendi faciliorem, ad ipsum principale argumentum. Dicit igitur, (ut etiam infra, cap. de Proprio, et quaest. de Denominativis habet) quod dictum Aristotelis intelligi debet de accidentibus copulatis,de quibus 7. Metaph. text. comm. 17 et 19.
cujusmodi non sunt istae secundae intentiones, quae nullam rem sibi determinant, cum univoce omnibus applicentur, ut supra tactum est. Et notanter dicit ubique, applicantur, propter ea quae supra notavi.
Sed contra hoc ultimum, de univoca applicatione, arguit dupliciter. Primo ex uniformitate passionis,et subjecti,quantum ad univoce praedicari, vel applicari, ex 2. Poster. Idem etiam habetur 1. Poster. text. comm. 39.
Secundo arguit ex uniformitate actus et potentiae, quoad idem.
Respondet quod ista habent veritatem de passione reali et actu similiter, atque potentia sibi correspondente ex natura rei. Intentio vero est effective ab intellectu, et non est in rebus primae intentionis potentia per se ordinata ad hujus modi intentiones, sed tantum per accidens. Sustinet igitur quod non inconvenit intentionem generis univoce applicari rebus omnium generum. licet nulla res primae intentionis sit eis univoca, et hoc semper (ut tactum est supra) sustinendo aequivocationem entis in his logicalibus.
Sed contra hoc instat, inferendo quod sicut entitas secundarum intentionum accipitur ab entitate primarum, et praesupponit illam, aliter esset fictitium, ita unitas, vel univocatio in his praesupponit unitatem, vel univocationem in illis.
Respondet (ut tactum est in quaestione praecedenti) quod sufficit unitas proportionis ex parte rerum,a qua movetur intellectus ad attribuendum unam intentionem, et univocam omnibus illis. Non requiritur igitur unitas uniformis hinc inde.
Replicat subtiliter contra, quia tunc major unitas sumeretur ex minori. Hoc enim patet,quia illi quatuor modi unitatis 5. Metaphysicae assignati, habent se per ordinem et secundum majus, et minus, videlicet numeralis, specifica, generica, et proportionis. Cum igitur unitas univocationis reperiatur proprie in duobus intermediis,aut saltem in tribus primis, sequitur quod sit major unitate proportionis,quae est minima omnium. Respondet optime quod majorem unitatem sumi a minori convenit vel causaliter, et complete, aut occasionaliter, seu originaliter, et incomplete. Primo modo concedit quod esset inconveniens, cum effectus non possit excedere suam causam totalem. Secundo modo non est inconveniens, et sic est in proposito. Nam sicut intellectus causat intentionem, ita etiam ab ipso effective habet suam unitatem. Alio modo respondet ad illam replicam, quae concludit quod tunc intentio esset figmentum, et unitas ejus, et fere coincidit cum prima responsione,ut patet ultimate ipsam resolvendo.
Eadem etiam responsio potest applicari ad illas duas primas replicas de passione, et subjecto, et de potentia et actu. Dicit enim Doctor quod res primae intentionis potest considerari uno modo in se, et absolute. Alio modo ut consideratur a ratione. Primo modo concedit quod nulla res est univoca rebus omnium Generum, sed bene secundo modo. Haec videtur esse intentio Doctoris, et resolutio responsionis. Vult dicere breviter quod licet res diversorum generum, in quibus fundatur intentio generis, non sit unum in re, nec conveniunt in aliquo sic uno, tamen ut intellectus in eis considerat illam proprietatem, a qua movetur, ut attribuat eis intentionem generis, et invenit illam in omnibus uniformiter, videlicet communicabilitatem pluribus speciebus,et caetera hujusmodi ; tunc considerat omnia ipsa, quantumcumque inter se diversa, ut unum fundamentum hujus intentionis in communi, ita quod nullum ipsorum seorsum accipit ut adaequatum fundamentum ejus. Illa igitur quae in re sunt plura, possunt in intellectu accipi ut unum. Exemplum de subjecto adaequata numeri quaternarii. Exemplum etiam de corpore humano, et ejus membris in ordine ad animam intellectivam, et inter se : sed de hoc forte in sequentibus altius.
Ultimo respondet aliter ad argumentum principale, omissa tanta prolixitate replicarum,et evasionum ; et responsio consistit breviter in hoc, quod dictum Aristotelis intelligitur de accidentibus realibus, quorum esse dependet a substantia, et quoad inhaerere, et quoad effici: non autem de intentionibus, quae praecise fiunt ab intellectu.
Ad secundum principale negat antecedens. Ad primam ergo probationem,glossat optime Philosophum,quod nomine albi,vel musici, intelligit aggregatum ex subjecto, et accidente : nam sic potest accipi omne concretum accidentale in tertia sui acceptione, ut dictum est supra. Concretum autem formaliter sumptum potest vere definiri, et sic accipitur in proposito, non autem pro aggregato ; quia sic ipsius non est definitio, nec demonstratio.
Ad aliam probationem dicit uno modo, quod loquitur Aristoteles ibi de genere moris, non de genere Logico, vel Praedicamentali. Justitia enim est quoddam genus moris, vel potius virtus in communi,cujus una species est ipsa justitia. Et cum virtus in communi (ex 2. Ethicorum) sit habitus qui facit habentem bonum, et opus ejus reddit bonum,ideo nihil per se est in genere moris, nisi id, quo habens est bonum. Justum vero non est quo, sed quod, ut caetera concreta : ideo non est per se in genere moris. Sed quia (ut tetigi supra) videtur ibi loqui Philosophus de Genere praedicabili, ideo alio modo,et bene respondet Doctor, et breviter consistit in hoc. Aliquid esse in genere potest dupliciter intelligi, aut per se, et simpliciter ; aut reductive. Primo modo sunt tantum abstracta in genere, et maxime accidentium. Secundo modo sunt contracta in genere, scilicet accidentis. Cum hoc tamen stat quod in ipsis reperiatur superius, et inferius, et eonfractiva : et sic genus, et differentia suo modo, licet non alia ab abstractis et per consequens definitio, et demonstratio de ipsis, suo modo, ut de abstractis : sed de hoc magis infra.
Ad tertium principale recurrit ad ea quae dixit supra, quaest. 8. vel potius 6.
Ad quartum patet solutio in corpore quaestionis.
Ad quintum, differentiam ponit notabilem inter definitionem absoluti, et respectivi. Prima enim datur per priora, et notiora communiter. Sed secunda datur et per priora, et per ea quae sunt simul natura, propter habitudinem definiti essentialem ad hujusmodi ; et hoc est quod solet dici, distinguendo de definitione quidditativa, et quietaliva : sed de hoc magis statim, et alibi pertractabitur. Posset etiam aliter dici ad illud argumentum, negando speciem poni in hac definitione, licet ponatur in alia, quam ponit Porphyrius. Unde refert dicere, differens specie, et speciem absolute. Solutio tamen Doctoris sustineri debet.
Ad sextum breviter se expediendo, dicit Doctor quod ibi non est nugatio : quia ibi non ponuntur ly pluribus, et ly differentibus, tanquam particulae diversae,sed unum ponitur tanquam expositio alterius, ut sit sensus : de pluribus, id est, de differentibus specie. Sed an sufficienter evadat haec responsio difficultatem argumenti, et an sic sit necessario fugiendum, statim pertractabo.
De tertio, circa dicta in solutione quaestionis, et primo circa primum modum dicendi, quod videlicet haec ratio Generis sit descriptio,et non proprie definitio,videtur esse probabiliter dictum : tum quia (ut tactum est supra, quaest. 3. ex fundamentis hujus, et etiam Philosophi 7. Metaph. text. comm. 12. et 15.) definitio est solius substantiae, vel saltem rerum primae intentionis, imo (ut habet Ockam Quodlibeta quinto, quaest. 20.) definitio est rei singularis extra animam. Tum quia (secundum ipsum ibidem, quaest. 19.) definitio exprimens quid rei, quae est oratio longa composita ex genere proprio, et differentiis essentialibus, significantibus partes essentiales definiti, est tantum nominum absolutorum significantium composita ex materia, et forma, sicut homo, leo, etc.Definitio vero exprimens quid nominis quae est oratio explicite declarans quid per unam dictionem importatur, est nominum connotativorum, et relativorum, quae significant unum in recto, et aliud in obliquo : sicut album, calidum, pater, filius, et hujusmodi : ubi assignat quatuor differentias harum definitionum, ut patet ibi. Genus igitur cum non sit nec substantia, nec res aliqua extra animam, nec nomen absolutum, sed connotativum, vel relativum, sequitur quod non definitur proprie definitione dicente quid rei; haec igitur ratio aut erit descriptio, vel saltem definitio quid nominis tantum.
Ad hoc breviter respondeo, supponendo, ea quae dicta sunt supra, quaest. 3. quod haec ratio non est praecise quid nominis definitio, sed etiam quid rei ; et hoc accipiendo rem, ut tertia quaest. Quodlibeti, articulo 1. accipit iste, pro omni positivo, quod non est simpliciter nihil. Nam in omni genere est quid et res, illo modo. Licet ergo Antonomastice substantiae sit definitio, sicut et quid ; tamen aliorum etiam est, suo modo, ut Philosophus 7. Metaphysicae ubi supra protestatur, et nedum rerum extra animam, sed etiam in anima suo modo, quae tamen ut definiuntur, sumuntur per modum rerum primae intentionis : et haec est expressa sententia hujus, in 4. distinct. 1. quaest. 2. et in 2. distinct. 1. quaest. 5. Et ad dictum Ockam patet, quia suis falsis imaginationibus innititur, quia non ponit aliquid reale, nisi singularia.
Ad aliud dictum ejus, simpliciter negandum est quod definitio non sit nisi praecise absolutorum : ruinosis enim fundamentis adhaeret, ut patet intuenti, ideo teneatur sententia Doctoris firmissima,contra illum primum modum dicendi, et argumenta ejus efficacissima.
Sed circa tertiam rationem Doctoris, ubi dicit, quod haec ratio convertitur, etc. posset objici contra ipsum, quia videtur ibi velle quod accidens convertibile, cujusmodi est propria passio, non sit ejusdem generis cum eo, cujus est. Qui enim poneret hanc esse descriptionem, diceret ea, ex quibus fit, esse intentiones, quia passio intentionis non potest esse nisi intentio, ut patet.
Item, cum dicit quod omne quod praedicatur per se de aliquo, est superius ad ipsum, etc. videtur falsum, propter praedicationem passionis per se,et praedicationem ejusdem de seipso, quae ponitur communiter in primo modo.
Dico, quod vel loquitur Doctor famose, ut supra saepe notavi. Vel quod intelligit de his, quae sunt ejusdem generis per se, et non solum reductive. Et sic patet ad primum argumentum de passione.
Ad aliud dico, quod intelligit de praedicatione proprie sumpta logicali, et primi modi: et sic nec passio, nec idem de se praedicatur. Intelligit etiam de praedicatione alterius a subjecto,ut patet in littera, et ejusdem generis, scilicet per se, et nedum reductive. Quoties autem accipitur praedicari de, vel dici, patebit infra cap. de Accidente, et tactum est supra. Qualiter etiam proprium habet rationem communis, et praedicabilis, et qualiter non, et respectu quorum,infra cap. de Proprio,habet videri prolixius.
Ulterius, cum dicit Doctor in ultimo argumento contra opinionem, quod haec ratio praedicatur convertibiliter, et non ut proprium, quia tunc tota haec ratio posset definiri, posset objici: quia ex hoc videtur inferre quod proprium est definibile, quod tamen non est concedendum, secundum Scotistas : quia nihil est per se definibile, quod non est per se species alicujus generis : sed proprium non est hujusmodi ; ergo, etc. Dicendum vel quod famose loquitur, vel extendendo definitionem ad descriptionem,vel definitionem quid nominis: s.d sic forte loquendo non esset inconveniens quod infertur. Recurre ad ea quae dicuntur 1. et 2. Poster. de medio demonstrationis, an scilicet sit definitio subjecti, an certe passionis : et applica ad propositum. Quod ulterius dicit,scilicet quod non est ultima differentia, quia addendo Universale, esset nugatio, posset objici contra, quia multi per ly quod, in definitione generis, intelligunt Universale, tanquam genus. Reliquum quod sequitur ponunt pro differentia. Potest dici per interemptionem expositionis, imo potius intelligitur fundamentum per ly quod, ut alii altius exponunt. Vel sustinendo expositionem illorum dic consequenter.Potest enim dici probabiliter, quod per hoc totum quod praedicatur, circumloquitur ipsum praedicabile, ita quod sit sensus. Genus est praedicabile de pluribus, etc.
Secundo principaliter circa solutionem propriam Doctoris ad quaestionem, occurrunt quaedam instantiae. Primo quare Porphyrius utitur ratione Universalis pro Universali in definitionibus istorum quinque, cum non ita fiat in aliis definitionibus, ut patet communiter. Item, videtur declaratio Doctoris in hac solutione, et solutio ultimi argumenti repugnare. Nam videtur hic velle quod differentibus specie, et in quid ponuntur hic tanquam differentiae divisivae hujus, quod est praedicari de pluribus, ut patet expresse in littera, et constitutivae ipsius generis. In solutione vero ultimi argumenti principalis dicit, quod differentibus specie ponitur ut expositio hujus quod est praedicande pluribus. Item, videtur esse nugatio in definitione, quia praeponitur inferius superiori, ex eadem parte orationis, videlicet differentibus specie ipsi in quid, et hoc probatur, quia supra, quaestione de sufficientia Universalium, et hic in littera dicit quod in quid et quale sunt primi modi, vel differentiae praedicabilis, quorum quodlibet subdividitur in differentibus specie et numero. Item, sicut differens specie, per se praedicatur de hoc differente specie, et illo, ut infra dicetur, ita differens genere de hoc, et de illo; ergo male dicit Doctor in littera, quod de differentibus genere in quantum talia, nihil per se praedicatur.
Ad primum, patet solutio ex sufficientia Doctoris, supra, de quinque Universalibus, ut de eis loquitur Porphyrius, et ex his quae dicta sunt quaestione praecedente. In ratione enim praedicabilis et applicabilis fundamentis, considerat Logicus has intentiones, ideo loco Universalis ponit praedicabile de pluribus. Vel si placuerit exponere definitiones istas in praedicatione materiali, ut tactum est supra, ita quod sensus hujus definitionis, Genus est quod praedicatur, etc. sit iste : Genus est Universale fundatum in illo, vel applicabile illi, quod praedicatur de pluribus, etc. Sed haec expositio licet bona sit,non tamen ita ad mentem Doctoris. Vel aliter quod etiam in definitionibus realibus hoc idem convenit, ubi per genus primum, et alias descendendo dantur definitiones, ut si dicatur quod Homo est substantia animata sensibilis rationalis, ibi ponitur ratio animalis loco ipsius. Vel tertio quod hoc fecit Porphyrius ut evitaret nugationem. Nam si dicatur, Genus est Universale,oporteret addere praedicabile, vel dicibile, etc. Breviter enim proprie logice definiendo, sic deberet definiri: Genus est Universale A. sed quietative, et explicative definitur, ut Porphyrius, et bene, et sic de aliis. Ad aliud dico, quod nulla est repugnantia in dictis, si bene examinentur : sive enim ponatur differentibus specie expositive, sive non, procedit declaratio Doctoris.
Ad aliud negatur nugatio: et cum dicis quod inferius praeponitur, etc ; dico quod aliter considerantur inferius, et superius, in linea recta, et aliter in linea collaterali. Primo modo per modum includentis per se, et inclusi. Secundo modo per modum dividentis, et divisi, vel potius subdividentis, et subdi visi ; vel ordinate dividentium alicujus tertii. Primo modo esset nugatio, non autem secundo modo. Sed quia adhuc posset objici contra talem modum definiendi, potest aliter dici, quod licet ordine scripturae, et loquendi, seu Euphoniae, praeponatur unum alteri, sententialiter tamen, et constructive, debet intelligi e contra. Sed contra hoc est quod dicit Doctor, differentibus specie ibi addi expositive, quod non conveniret nisi immediate poneretur. Dico igitur quod ista non se habent subordinate essentialiter dividentes. Sed unum indifferenter potest poni, ut subdivisio alterius. Praedicabile enim immediate et correlative respicit subjicibile, et illud est differens specie, vel numero. Deinde convenit ei talis, vel talis modus praedicandi, quia talia sunt praedicata,etc. Et quod dicit Doctor in quid et quale esse primos modos praedicandi, concedo : sed ex hoc non sequitur quod prius conveniant praedicabili, quam respectus ad subjicibile : imo praeponuntur praedicabile, et subjicibile ipsis modis, et sic patet quod argumentum est ad oppositum : quia ibi praeponitur superius, vel principalius, saltem minus principali.Breviter ergo secundum comparationem praedicabilis duplicem, videlicet ad subjicibile, et ad modum praedicandi, datur ista duplex divisio, et adaequate una evacuat aliam. Una tamen simpliciter prior, licet usitate possint indifferenter dividere. Vel dic breviter, quod in ratione Universalis includuntur duo, scilicet praedicabili tas, et pluralitas, et differentiae divisivae.Primi sunt in quid, et in quale, et secundi differentibus specie, et numero : et sic non est subordinatio essentialis.
Ad aliud, potest negari quod differens genere praedicatur, etc. quia 5. Metaphysicae differentia dicuntur aliquid idem entia, et quia differens genere maxime attribueretur generalissimis, quae non sunt differentia,sed primo diversa,ideo licet dicatur congrue diversa genere, non tamen differentia, et hoc proprie logice loquendo, ut supra saepe notavi.
Et si dicatur, quod Genus et Species dicuntur correlative, ergo eodem modo, differens genere, et differens specie. Potest negari consequentia, quia differens specie, et numero, sunt differentiae subjicibilis, et non praedicabilis, nisi terminative. Genus vero, ut genus, est tantum praedicabile. Et si objiciatur de generibus subalternis, ut animali et planta, etc. quae possunt dici differentia genere denominative, ergo differens genere, ut est intentio, eis applicatur, et ita argumentum stabit ut prius. Posset dici,ut supra, quod generalissimum et subalternum sunt differentiae materiales generis. Vel ponderari possunt verba Doctoris, ubi dicit inquantum talia, et hoc maxime ut actus signatus potest verificari in fundamentis, et in hoc cessat omnis instantia. Plura alia hic omitto lectori,gratia brevitatis, et infra quaest. 14. amplius ista pertractabuntur. Dato enim quod differens genere praedicetur de hoc, et de illo, non tamen ut differentia genere sunt ut modus, licet bene ut quid : et sic intelligit Doctor, ut infra dicetur.
Posset ulterius ad principale argui, et similiter contra definitionem speciei, et aliorum applicari sic : omnis bona definitio convenit cuilibet per se contento sub definito : sed haec non est hujusmodi, ergo, etc. Patet consequentia cum majore. Minor probatur quia hoc genus cum sit individuum, non praedicatur de pluribus, etc.
Ad hoc potest dici, negando minorem. Ad probationem dico,quod in actu signato non inconvenit individuum praedicari de pluribus : secus est de actu exercito. Vel posset negari major, loquendo de definitionibus in actu signato assignatis,quia sic definita supponunt simpliciter : sed considera altius.
Tertio principaliter posset dubitari, circa primum argumentum principale, et solutionem ejus, licet consideratio ejus magis ad Metaphysicum, quam ad Logicum pertineat. Veritas enim illius dicti Philosophi examinatur 7. Metaphysicae, et in quarto Sententiarum, distinct. 12. ab isto, et ideo recurre ad ea quae ibi habet.
Quantum autem ad primam solutionem illius argumenti, non videtur recte dictum quod tantum accidentia copulata definiantur per substantiam, nisi teneretur illa opinio, quae vult omne accidens esse copulatum, ita quod licet uni insit per accidens vel contingenter, alteri tamen necessario, vel per se, de quo infra magis. Philosophus enim universaliter loquitur 7. Metaph, text. comm. 4. et sequentibus, ut patet, et haec est sententia hujus,infra,quaest. de Denominalivis, et in quarto ubi prius, et super septimum Metaphysicae. Pro illa tamen solutione videtur facere intentio Philosophi et Aristotelis 7. Metaph. text. comm. 41. Sed pro nunc breviter dico quod non solum accidens copulatum, sed universaliter omne accidens, maxime reale, habet definiri definitione quietativa per substantiam, vel aliquid ei aequivalens : et hoc mediate, vel immediate. Responsio igitur Doctoris famosa est, ut patet per ly dicitur. In illis enim accidentibus est manifestius verum dictum Philosophi. Secunda ergo responsio infra post omnes replicas est melior, quam statim pertractato. Duae primae replica?, cum solutionibus earum, satis clarae sunt, licet ibi possent tangi plura de potentia, et actu, et emanatione passionum a subjecto, de quibus alias. Sed circa alias replicas, et solutiones earum, possent instantiae nonnullae applicari. Illa responsio de unitate proportionis, saepe in his logicalibus habetur.
Sed contra aliam sequentem, et etiam illam, ubi dicit Doctor quod major unitas est in intentionibus, quam in fundamentis, licet haec ab illa accipiatur ; arguitur sic ex fundamentis hujus in quarto distinct. 10. et in secundo, distinct. 2. et in Quodlibeta, quaest. 10. Cum unitate prioris potest stare pluralitas posterioris, et non e contra : sed fundamenta intentionum sunt priora, ut patet, ergo ipsis plurificatis proportionaliter plurificantur intentiones, imo ipsis non plurificatis, adhuc possent plurificari intentiones juxta dictam propositionem.
Ad hoc respondeo sustinendo illas solutiones famosas,quas etiam octava distinctione primi quaest. 2. et 13. distinct. tertii, quaest. 1. tangit in simili, quod posterius plurificari potest intelligi dupliciter aut numeraliter, aut specifice. Primo modo concedo regulam Doctoris ubique. Secundo modo non tenet. Non oportet enim quod locus lapidis, et hominis sint alterius speciei, licet sint alii numeraliter : et sic verum est quod alia, et alia intentio, est in alio, et alio fundamento, licet non alterius rationis. In eodem etiam fundamento, saltem remoto, possunt esse plures intentiones, etiam alterius rationis. Vel aliter posset dici, quod dictum illud Doctoris tenet essentialiter ex natura rei ordinatis, ut de actu et potentia jam dixit in littera : sed prima responsio sufficit. Vide notanter eum in prima distinctione tertii, quaest. 2. solvendo argumenta opinionis.
Circa aliam responsionem Doctoris ad illam replicam de unitate fundamenti, ubi dicit, Aliter concedi potest quod habet subjectum univocum, etc. posset dubitari primo, an differat a prima de unitate proportionis, et si non, videtur superfluitas ; vel :Si sic, quomodo potest verificari ?
Dico breviter, quod potest sustineri probabiliter quod differat a prima, quia in prima ostendit praecise unitatem proportionis esse in fundamentis : in secunda vero unitatem univocationis. Hoc autem verificari potest sic(ut in tertio distinct.l3. quaest. 1. habet iste) quia recipientia formam ejusdem rationis, possunt dupliciter considerari. Uno modo ut talia, vel talia entia. Alio modo ut recipientia. Primo modo, bene possunt esse alterius rationis: sed non secundo. Exemplum, sicut albedo est ejusdem rationis in lapide, et ligno, ita ista ut comparantur ad albedinem, non sunt alterius rationis, imo accidit eis esse alterius rationis, ut recipiunt formam ejusdem rationis. Ita dico in proposito, quod animal, et color, licet sint alterius rationis, tamen ut sub intentione generis considerantur, possunt dici ejusdem rationis, et ita habere unitatem univocationis, aequivalenter saltem ; sicut ex alia parte forma accidentalis, ex distinctione subjectiva ut tali, nunquam est alterius rationis, ut quaestione praecedente dictum est quod distinctio materialis quae est accidentis per subjecta, est numeralis tantum.
Ulterius, circa solutionem primi principalis potest dubitari, quia videtur esse repugnantia in dictis Doctoris hic et 7. Metaphysicae, et in quarto distinct. 12. quaest. 1. Videtur namque velle hic quod causa hujus, quod est accidens definiri per substantiam, est quia substantia est causa efficiens ipsius, et nedum materia in qua, cujus oppositum dicit, ubi supra : quia aliter potius poneretur Deus in definitione cujuslibet creati, quam substantia, cum ad Deum sit dependentia essentialis simpliciter : accidentis autem ad substantiam in ratione efficientis, est dependentia essentialis secundum quid, et maxime absoluti.
Item, omnis forma habet definiri per illud cujus est ut susceptivi, ut habet Doctor in loco praeallegato, etiam anima intellectiva, ut patet secundo de Anima. Cum ergo intentiones habeant esse subjective in rebus, ut supra dictum est, et non in intellectu : et sicut in aliis rebus, ita et in substantiis, ut prius, quaest. 3. de Universali dixit, quare ergo in definitione secundarum intentionum non poneretur substantia, nulla videtur ratio.
Ad hoc, licet multa propositum transcendentia dici possent, tamen pro nunc dico, vel quod loquitur famose ; vel aliter quod in accidentibus realibus concomitantur se, et effici ex principiis subjecti, vel formalibus, vel materialibus ; et recipi in eodem, ut actus ejus secundum esse reale. Intentiones vero licet recipiantur quodammodo, non tamen secundum esse reale, sed tantum cognitum, ut supra dictum est. Dictum ergo Doctoris verum est hic, et non repugnat alibi dictis, accidentia realia definiuntur per substantiam, quia habent esse per ipsam, et in ratione sustenlificantis, susceptivi, et efficientis, licet hoc ultimum non sit ratio principalis : et sic etiam formae substantiales, et anima intellectiva, etc. definiuntur per materiam. Intentiones autem non habent magis esse per substantiam, quam per res aliorum generum. Et si quae fundantur in ipsa, hoc est inquantum habent esse in intellectu : et sic verum est quod tetum esse suum habent formaliter ab intellectu.Non tamen nego fundamenta debere poni in definitionibus accidentium intentionalium, eo modo quo habent esse per ipsa, vel in ipsis, ut patet in hac definitione, Genus est quod, etc. ubi per ly quod potest intelligi fundamentum Generis, ut quidam probabiliter exponunt hic.
Posset etiam dici, ut dicit Doctor in quarto, ubi prius quaest. 2. quod non omne accidens immediate definitur per substantiam, ut prius dixi, et infra, quaest. 3. Antepraedicamentorum, notabiliter declarat, ubi ponit differentiam inter accidentia realia, et intentionalia, in comparatione ad subjecta. Qui autem vellet pertractare verba Doctoris ubi prius, in quarto et in Metaphysica, forte posset negare quod accidentia non definiuntur per substantiam, eo quod efficiens eorum est : sed de hoc alibi magis. Per hoc patet ad formam argumentorum.
Posset etiam dici, quod loquitur hic de definitione Logica, ibi vero de definitione Metaphysica, ut ibi habet: et haec de argumento primo principali, et solutione ejus, dicta probaliter sint. Caetera argumenta cum suis solutionibus usque ad penultimum argumentum satis patent. Illud quod tangitur in secundo principali de dictis secundum accidens, et identitate quod quid est, cum eo cujus est, habet videri prolixius septimo Metaphysicae, et in tertio distinct. 22. et alibi saepe. Sed breviter dico, quod unumquodque est idem cum suo quod quid est, eo modo quo habet quod quid est. Aliud quod ibi tangitur de concretis, et abstractis, infra quaestione penultima, et ultima Antepraedicamentorum, videbitur altius.
Circa solutionem quinti principalis, dubitari posset, quia videtur velle absoluta omnia sufficienter posse definiri per essentialia, ex quo sequi videtur quod in definitione quantitatum, et qualitatum non est ponenda substantia, contra Philosophum, et praedeterminata.
Item, extrema relationis sunt priora relatione, ergo relatio potest definiri per priora, et notiora, sicut et absoluta, non obstante quod definiantur per extrema, definitione data per additamentum.
Ad ista dico, quod solutio Doctoris est singularis, et subtilis, et irrefragabilis. Unde advertendum, quod definitio alia quidditativa, alia quietativa, ut in septimo Metaphysicae, et duodecima distinctione quarti habet iste, quae licet aliquando coincidant, non tamen semper. In substantiis enim coincidunt, in accidentibus vero licet secundum inferat primum, non tamen e contra, quia praeter essentialia adduntur alia, ut subjectum, vel fundamentum, vel terminus.
Ulterius sciendum quod secus est de relatione, et secus de relativo, et in definiendo, et in cognoscendo. Relatio enim est quo, et relativum quod. Unde in definitione relationis debent poni terminus, et fundamentum, cum sit habitudo unius ad aliud : in definitione vero relativi debet poni correlativum, ut ad quod dicitur.
Extrema etiam relationis possunt dupliciter considerari. Uno modo absolute, ut talia, vel talia entia. Alio modo sub relationibus oppositis, vel disparatis. Primo modo sunt priora, et notiora, saltem quoad naturam : secundo modo non.
Ex his ad primum dico, quod accidentia, etiam absoluta, definiuntur per additamentum, nec oppositum habet Doctor. Unde dicit quod absolutum potest cognosci in se per essentialia et notiora. Ubi tangit duo, non enim omne prius definito, et notius, est ei essentiale intrinsecum, licet bene e contra communiter. Licet igitur in definitione quantitatis, vel qualitatis, ponatur substantia, definitur nihilominus per prius, et notius. Vel aliter posset dici, quod accipit Doctor absolutum pro substantia tantum, et omnia accidentia sub alio membro. Et si dicatur, ut jam notavi, quod accidentia absoluta definiuntur per substantiam, etc. dico quod nullum accidens est simpliciter absolutum, licet aliquod sit formaliter tale. Et ulterius dico, quod substantia potest dupliciter considerari. Uno modo absolute, ut substantia, alio modo ut subjectum. Primo modo est prior, secundo modo non. Non ponitur autem in definitione accidentium, nisi ut subjectum : et per consequens non ut prius. Haec responsio est probabilis, sed prima communior.
Ad aliud, concedo quod relatio definitur per priora, et notiora, vel saltem potest sic definiri ; relativum vero ultra illa includit in definitione quietativa ejus, suum correlativum, quod est Simul natura : et de tali loquitur Doctor in littera, comparando Genus ad Speciem, ut patet: haec solutio facit mihi fidem, licet posset dici, ut aliqui volunt, utrumque per priora, et notiora definiri ; quia terminus unius est fundamentum alterius. Ponuntur nihilominus ipsa correlativa aliquando in definitionibus, circumloquendo absoluta. Posset etiam dici, quod extrema relationum, ut sub relationibus considerantur, non sunt priora, nec notiora, ut prius, et ita tam de relativis, quam de relationibus, potest verificari solutio Doctoris. Sed infra magis cap. de Relatione, et alibi haec altius pertractari habent.
Ultimo circa argumentum ultimum principale et solutionem ejus dubitari posset. Videtur primo quod differentia non sit Species multitudinis : tum quia multitudo non est Genus, cum sit transcendens ; tum quia multitudo opponitur unitati, 5. Metaphysicae. Cum igitur unum sit aequivocum, et multitudo similiter erit, ut patet 1. Topicorum, et per consequens non est genus. Quod autem uwum sit aequivocum infra cap. de Differentia, et cap. de Specie, videtur dicere iste, et quinto, et decimo Metaphysicae, communiter de mente Aristotelis ponitur. Item, videtur quod illa solutio, quae impugnatur ex 6. Topicorum, et 7. Metaphysicae, sit bene assignata : aliter figura Grammaticalis quam Appositionem appellant, non salvaret in oratione congrua non esse nugationem, ubi praeponitur superius inferiori, ex eadem parte orationis, ut Animal homo currit.
Item, Philosophus 2. physic. text comm. 3. in definitione naturae videtur praeponere superius inferiori, cum dicit primo per se et non secundum accidens. Ubi e contrario debent construi. Similiter 1. Poster. in definitione passionis Universalis, cum dicit de omni per se et secundum quod ipsum.
Item, 7. Metaph. text. comm. 43. docet Philosophus ex intentione dupliciter definire. Uno modo per genus primum, et omnes differentias, usque ad ultimam. Alio modo per genus proximum, et differentiam specificam : sed patet quod primo modo definiendo praeponitur differentia superior inferiori, ex eadem parte orationis, ut hic, Homo est substantia corporea animata sensibilis rationalis. Aut igitur Philosophus inconvenienter docet artem definiendi, aut non erit nugatio praeponendo differentiam superiorem inferiori, et sic stabit solutio illa.
Item, si nugatio vitiaret definitionem, sequeretur,contraScotistas,quod ens non esset univocum. Probo consequentiam, quia dato opposito consequentis, cum ens includatur in conceptu Generis per se, et similiter in conceptu differentiae, idem, ut puta ens, bis ex eadem parte orationis diceretur. Patet ponendo rationes nominum pro nominibus.
Item, Doctor iste, super septimum Metaphysicae, et in quarto, distinct. 11. quaest. 3. tenet quod differentia superior non praedicatur per se de inferiori, cujus oppositum, oporteret ponere, si hoc argumentum concluderet. Videtur ergo fugere, nemine persequente, et trepidare timore, ubi non erat timor.
Item, contra solutionem hujus argumenti, ubi dicit Doctor,quod differentibus Specie ponitur ibi expositive, arguitur sic: Differentia per se divisiva superioris, est per se constitutiva inferioris, atque per se definitiva ejus : sed differentibus Specie est hujusmodi respectu Universalis, vel rationis ipsius, quae est praelicari de
pluribus, et Generis quod est Species Universalis ; ergo etc. Patet consequentia cum majori. Minor vero est Doctoris, in solutione hujus quaestionis, et supra, quaest. de numero Universalium, et infra cap. de Differentia, et quaestione decima quarta sequente.
Item, ut prius tetigi, videtur esse repugnantia hujus solutionis ad solutionem quaestionis,et ad ea quae tangit infra,quaest. 14. ubi ex intentione tenet hanc particulam esse convenienter assignatam in definitione Generis, quod superfluum videretur, nisi poneretur ut pars, et nedum expositio alterius partis definitionis.
Pro solutione istorum,notaprimo quod nu-gatio est unius, et ejusdem, in eadem parte orationis inutilis repetitio. Ubi notanter dicitur, in eadem parte, et inutilis, propter praedicationem ejusdem de se, et repetitionem ejusdem gratia ornatus, et majoris.
Secundo nola, quod refert dicere superius, et inferius, et magis et minus commune : nam inferius ut tale semper includit superius per se, non tamen est ita de minus communi, respectu magis communis, ut patet de homine, et albo.
Tertio advertendum, secundum quosdam, quod aliter in arte definitiva Logicae, vel Metaphysicae, habet evitari omnimodo nugatio ; aliter in sermone vulgari, vel communi, vel Grammaticali, sed hoc non multum approbo, licetsit probabiliter dictum.
Quarto intelligendum quod quia differentiae ultimae rerum sunt communiter nobis ignotae, ideo utimur pluribus circumlocutivis earum in definitionibus, licet, secundum alios, ponantur plures differentiae, propter pluralitatem formarum, vel potius formalitatum, seu realitatum ejusdem definibilis, in quibus tamen definitionibus semper differentiae priores se tenent ex parte potentialis, et generis, et ultima est tota substantia rei completive, licet non comprehensive. Sicut in habentibus plures formas, formae priores se tenent ex parte susceptivi, et materialis, et ultima forma est tantummodo completus actus specificus, et formalis, et una non includit formaliter alteram.De quo in Theorematibus hujus, etdist. 4. et 7. Metaph. copiosius sermo habetur.
Ulterius est considerandum quod Genus, et Species sumuntur aliquando proprie, aliquando metaphorice. Primo modo tantum reperiuntur in rebus limitatis, et univocis ; secundo modo in transcendentibus, et aliis indifferenter. Unde solet dici, Homo in genere, et homo in Specie, et mille hominum species, etc.
Ultimo notandum, quod unum categorematice sumptum, licet aequivoce dicatur de membris duarum divisionum, assignatarum 5. Metaph. cap. de uno ; ipsum tamen acceptum seorsum in utraque divisione, dicitur non aequivoce, sed potius univoce, vel analogice de membris illius divisionis : et sic indivisione Logica, quae est in unum numero,Specie, genere, et proportione, dicitur univoce, analogice tamen; quia de uno numero principalius, et tanquam simpliciter uno, de aliis autem minus principaliter, et tanquam secundum quid tali. Et similiter potest dici de multitudine, ut infra, c. de Specie, et differentia et super 5. Metaph. habet iste. Ex his ad argumenta respondetur.
Ad primum, patet quod ibi accipitur genus metaphysice, vel forte proprie accipiendo multitudinem rationis. Et cum dicis quod est transcendens, nego, nisi per applicationem accidentalem, sicut alia intentionalia.
Ad aliam de aequivocatione unius, patet ex ultimo notabili.
Ad aliud de figura Grammaticali dico uno modo ut prius in tertio notabili dictum est, quod non est simile. Vel aliter, ex secundo notabili, melius, quod licet figura Grammaticalis evadat nugationem, addendo minus commune magis communi, non tamen inferius superiori, et sic procedit argumentum.
Ad aliud de 2. Physicor. et 1. Poster. patet ex quarto notabili. Ibi enim praeponuntur magis communis minus communibus, et se tenent ex parte potentialis, seu generis, et ultimum quod ponitur, est differentia completiva,
Ad aliud de 7. Metaph. patet idem. Non enim negat Philosophus differentiam addi differentiae usque ad ultimam in definitionibus, imo sic docet definire : sed intendit quod tota substantia rei actualiter, et completive ab ultima differentia, et non ab aliqua praecedente. Sed omnis talis se tenet ex parte potentialis, aliter sequeretur nugatio, et hoc maxime ponendo differentiam inferiorem continere superiorem per se, ut quidam volunt, de quo statim, et quaestione sequenti magis.
Ad aliud nego consequentiam. Ad probationem dico, quod hoc argumentum solvit iste tertia distinctione primi, quaest. 3. cujus sententia consistit in hac propositione : Quando duorum inferiorum alterum aliud denominat, tertium commune particulariter in uno seipsum, in alio absque nugatione qualificat, et hoc maxime habet locum, loquendo de differentiis sumptis ab alietate rerum, per comparationem ad Genera : quia loquendo de differentiis acceptis ab ultimis realitatibus, non procedit argumentum, cum de illis non praedicetur ens quidditative. Dico ergo breviter, quod ens non bis dicitur ex eadem parte orationis, eo modo : sed semel quidditative, et semel denominative, et sic idem bis dici non inconvenit.
Ad aliud, quod tangit bonam difficultatem ad hominem, dico uno modo, quodloquitur hic secundum communem expositionem litterae, ut saepe prius notavi : loco vero proprio, aliter determinat: vel aliter dicendum, quod stant simul differentiam inferiorem non includere per se superiorem, et cum hoc nugationem esse in praeponendo differentiam superiorem inferiori in definitione, et hoc per modum actus et formae: quia aut esset eadem inferiori, aut non.Sisic,erit nugatio: si non,ergo ejusdem erunt plures actus, quod est falsum : et est argumentum Philosophi ibidem. Vult igitur Philosophus (ut prius notavi,et Doctor post ipsum) quod differentia superior praeposita, se tenet ex parte potentialis, et circumloquitur Genus proximum cum omnibus aliis, usque ad ultimam, a qua est completive, et formaliter substantia definiti. Et quod ibi tangitur de praedicatione superioris de inferiori, tangetur quaestione sequenti: sed pro nunc dico, quod inferior est divisiva superioris, et non recipit praedicationem ejus.
Et si objicias, quod divisum praedicatur de dividentibus ; dico quod verum est in recta linea, quae verius dicuntur in qua fit divisio, quam per quae, vel quibus. Posset etiam hic ponderari (ut prius dixi) differentia inter esse superius, et communius. Posset etiam tangi differentia inter differentias essentiales, et accidentales, ut tangit Philosophus ibidem. Forte enim verius diceretur quod fixio pedis est pedalitas,quam quod rationalitas est sensibilitas, de quo tamen magis alias dicetur : quia potius ad Metaphysicum, quam ad Logicum pertinet ulterior speculatio praedictorum.
Ad aliud dico, quod notanter dicit Doctor, quod non ponuntur tanquam partes diversae, eo modo, quo Genus et differentia in definitione : quia (ut patet ex dictis) ponuntur circumlocutoria proximi generis : et ideo unum est specificans, et exponens reliquum. Nihilominus ipsa inter se comparata sunt diversa, sicut magis commune, et minus commune, licet in comparatione ad ultimam differentiam se habeant ut unum, et ideo nec controversia, nec repugnantia aliqua indictis Doctoris, sed singularissima doctrina Logicalis, et Metaphysicalis. Per idem patet ad ultimum argumentum.
Posset etiam probabiliter dici, quod Doctor nolendo intrare illas difficultates Metaphysicales, exponendo Philosophi auctoritates inductas, brevibus se absolvit in illa brevi solutione. Sed prima responsio satis placet. Ponitur ergo Differentibus Specie, per modum expositionis, et circumlocutionis cum ly pluribus, et ex parte materialis, et in quid, ut differentia completiva actus,et forma.
Sed ex hac solutione oriuntur duo dubia. Primo quomodo in quid,cum sit aequivocum, ut infra cap. de Differentia habet iste, possit esse differentia completiva in definitione Generis. Secundo quare Universale non esset Genus proximum respectu istorum quinque, cum tamen ex dictis supra, videantur esse Species specialissimae respectu ipsius. Ad hoc infra, cap. de Differentia quaest. 5. dicetur. Sec pro nunc dico breviter, quod in quid hic ponitur pro uno significatorum tantum : et est univocum, sicut forte rationale ponitur in definitione hominis, ut infra, cap. de Differentia, quaest, ultima, habetur. Et similiter ad aliud potest probabiliter dici, quod Universale non est Genus proximum ad haec quinque, licet communiter ponatur esse, quia non sunt nomina imposita intermediis. Vel aliter,quod Differentibus Specie ponitur ut specificativum, et expositivum respectu pluribus, ut Differentiae ultimae Universalis, et additur in quid ut completiva generis, ita quod una respicit subjicibile, et alia modum praedicandi. Plura alia subtilia hic pertractanda relinquo lectori, et altiori indagini.
Animal cum sit Genus, de homine, equo, et bove praedicatur. Cap. eodem.