THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Octava conclusio est explicatio septimae, ostendens tantum unum conceptum esse positive communissimum, quod optime probat commentum. Nona, aliquos conceptus im nediate contineri sub primo, alioquin essent infiniti, contra primam. Hic ponit ens primo dividi in decem genera, de quo 1. d. 3. q. 3. num. 7. et dist. 8. q. 3. et 4. d. 10. q. 1. num. 11. et d. 13. q. 1. et 5. Met. q. 5. quod videtur innuere Aristotelem dicere, ens includi in differentia ; ab hoc recedit, cum dicat eum arguitive tantum locutum, ipse tenet non includi in ultima, 1. d. 3. q. 3. num. 6. 7. 15. et 2. d. 3. q. 6. num. 13. 14. Conclusione decima, passiones entis quae sunt conceptus qualitativi denominantes, denominare per se quemlibet conceptum quidditativum, quia denominant per se primo ipsum en 3 et consequenter per se, non primo, omne includens ens. Ultima conclusio bene docet passiones entis non includere ipsum, et probatur quatuor rationibus in commento, de quo vide Doct. 1. dist. 3. quaest. 3. num. 6. 7.

8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

Quia si duo, uterque in quolibet alio includeretur, aut igitur alter in altero ; et tunc alter non communissimus, ex sexta ; aut neuter in alio, et tunc unus determinabilis alter determinans ex secunda, et ita tantum alter quidditativus.

9. Sub primo quidditativo immediate continentur aliqui conceptus quidditativi.

Quia si omnes mediate, infiniti conceptus, contra primam ; si tantum unus immediate, primus non illo communior, contra sextam. Quot igitur sunt ? Tantum decem famose ponuntur, qui ideo immediati primo, quia in quolibet alio quidditativo conceptu aliquis istorum includitur, et nullus istorum in alio ; nec alius quidditativus in eorum aliquo, nisi prius haec generalissima genera, seu prima genera dicuntur. Contra: cur non primus conceptus genus primum, si in quid praedicatur, et per differentias determinatur ille ad istas decem ? Respondetur, quia est de intellectu differentiae, quod generi non convenit. Hoc arguendo dixit Aristoteles, 3. Metaph. text. com. 10. cum sit impossibile eumdem conceptum in genere et differentia includi ex tertia, nec unum in alio : : itaque si ens est de intellectu differentiae ipsum determinantis, aequivocum esset et alius conceptus ; nihil autem prohibet conceptus generis, et differentiae aequivoce eodem nomine importari.

10. Est aliquis conceptus qualitativus, denominans quemlibet quidditativum.

Denominans, inquam, ad differentiam qualitativi determinantis, -quia determinans per se includitur, denominans non. Hoc probatur, quia denominans primo denominat per se quodlibet inferius, aliqua primo denominant ens, ut unum, verum, bonum ; itaque quemlibet quidditativum per se denominabunt, licet hi dicantur denominativi communissimi.

11. Nullus conceptus denominativs communissimus primum quidditativum per se includit.

Nec igitur aliquem inferiorem, et ita in nullo genere 10. Praedicamentorum: igitur transcendentia qualitativa. Hoc probatur, quia nugatio, ens unum. Item, quia non convertuntur praedicationes per se: haec per se praedicantur de ente, non itaque e converso. In definitione etiam passionis, subjectum cadit ut additum, non itaque ut inclusum. Item, quodlibet istorum seipsum denominaret.

ANNOTATtONES.

Sequitur alia particula: Conceptuum resolutio, etc. quam 13. principalem notavimus, et in qua undecim propositiones assignavimus ; sed, ut prius dixi, aliter supputari poterit, alio modo litteram ordinando ; et videtur superflua, aut hic, aut supra, haec propositio, quare posset omitti hic, vel ibi ; sed si eam legere volueris, excusabis, ut notavi supra. Quam probat ut prius, licet non ita ad plenum. Et cum dicit in commento, ex definitione, in aliquibus originalibus, imo communiter non additur quotatio aliqua, in aliquibus vero ponitur, ut habes quarta et quinta, et aliqui addunt D, et E, sed sine quo talione. Littera est bona ; si autem adderetur quotatio, bene esset tertia, habendo respectum ad praecedentes immediate, vel quarta et tertia ad mediate et immediata habet enim referri ad illam definitionem perfecte concipi et distincte, seu per sel concipi. Tange instantias circa dicta in commento, ut prius notavi. Ubi adverte consequenter in littera, quod in aliquibus, ut habes, ponitur objectio in commento sic : Contra: inconveniens est, etc. et potest referri ad cognitionem infinitorum, et responsio sequens satis vadit ad propositum, sed licet non distincte, confuse saltem possunt infinita apprehendi uno actu, sed communiter in originalibus habetur loco contra, conclusio, et debet referri ad illud in principio commenti: alias nihil perfecte, etc. et placet magis sic littera, et tunc illa responsio ad finem posset poni additio, vel Extra ; aut si ponatur de litlera, est evasio seu cavillatio quaedam, et faciliter infringi potest, quia non fit sermo hic de cognitione confusa, sed perfecta et distincta, ut patet in littera. Utroque modo cum possit littera percipi, eligat

Lector quod voluerit, consequenter plura addendo.

Consequenter ponit secundam : Omnis conceptus, etc. et tota littera cura commento patet prius. Adverte in commento, cum dicit ex conceptione, quod videtur recurrere ad illam supra, Omneper se unum, etc. unde habes ponderare valde ordinem, et numerum varie in hoc processu, ut infra magis opus erit propter intricationes allegationum.

Deinde sequitur tertia: determinabile et determinans, etc. quae etiam cum commento prius habetur, et instantias hinc inde considera et exclude, ut supra notavi.

Consequenter ponit quartam : Cujuslibet resolubilis, etc. quae satis notanda est cura sua declaratione in commento. Tangit enim tres vel qualuor determinantis conditiones, videlicet quod cujuslibet resolubilis datur determinans ultimum, unicum, simplex et proprium, et omnes illae parlicule possunt notari ut textus, et remissiones, ut commentum. Ubi nota corollaria, quae infert consequenter pulchre ad propositum, et superius omnia fere habita sunt. Probat autem conclusionem ex praecedentibus notanter, ubi habes ordinem conclusionum fore convenienter assignatum. Limita, ut scis, caute, quod dicit de conceptu communi omnibus, de qua communitate debet intelligi.

Deinde sequitur quinta : Non statim re solvitur, etc. ubi posset poni principium particulae, vel capituli, sed satis bene quotatur, et est de ordine, et gradibus in quidditativis conceptibus assignandis, ut Plato et Porphyrius, post ipsum quam probat dupliciter in commento : quarum secunda est valde notabilis, et maxime procedunt probationes de conceptibus specificis resolubilibus. Prima vero probatio posset impugnari, vel pati instantiam, ut patet comparando hominem et asinum ad conceptum animalis, qui in casu ponatur irresolubilis ; vel comparando corpus et spiritum, ad conceptum substantiae ; vel saltem comparando substantiam et quantitatem, ad conceptum entis, supposita univocatione ejus. Sed bene ponderando optime probat Doctor, quia accipit conceptum quiddilativum cum praecisione, ut distinguitur contra conceptum includentem quiddilativum et qualitalivum; conceptus enim hominis non est praecise quidditativus ; quare si resolveretur in conceptum animalis, qui in casu esset irresolubilis, et per consequens praecise quidditativus, ?unc ille comparatus ad conceptum quemcumque alium sic quidditativum, esset ab eo primo diversus, quod falsum et inconveniens est, et sic de aliis exemplis dices. Non possunt duo conceptus convenire quidditative in tertio, nisi contrahatur ad ipsos per aliquos qualita tivos ex quibus constituuntur, et per consequens non erunt praecise quidditativi. An vero hoc verum sit de contractis modalibus, et conceptibus transcendentibus, vel an loquitur praecise de conceptibus Praedicamenlalibus, et realitatum, dic conser quenter bene ponderando. Adde hic plura subtilia curiose, et salva. Semper aquilae discursus transcendit certe caprarum imbecilles saltus, et non formidat porcarum garritus.

Sequitur sexta : Quidditativi conceptus, etc. in qua comparat quidditalivos conceptus, in quos ordinate fit resolutio ad qualitalivos et resolutos, et ad se invicem secundum majorem et minorem communitatem, et littera tota patet. Ubi adverte cum dicit in commento, quod qualitalious proprius convertitur, etc. quod talis convertibilitas non est per viam totalis entitati vae comprehensionis, sed potius ultimalae constitutionis et antonomastice, ut supra notavi. Quaere 11. dist. 4. et alibi, ut nosti. Pondera etiam cum dicit : Ex definitione communis, quia illa est definitio sexla supra universale, vel commune, etc. potenliale enim indifferens est inquantum tale, actus vero distinguit et separat, et ultimate constituit, e primo prioritate perfectionis. Quaere 7. Metaphysicae, ut scis,

et 22. dist. 3.et 14. 2. plura ad propositum.

Septima propositio : Quidditative resolvendo, etc. in qua ostendit statum esse ad conceptum entis quidditative, et notabiliter in commento ostendit brevibus univocationem entis, quod supra super Metaphysica pertractavi, et ambiguitates circa hoc, et ubi, et qualiter, ibi quaere. Tangit primo in commento illud famosum argumentum de conceptu certo, et dubio in aliquibus, imo communiter non habetur ratio sequens, quam habes : Item, unus conceptus, etc. et procedit, ut videtur, per viam contradictionis inferendae, quod non convenit nisi in univocis. Tertia procedit de primo cognito, sed declarabis caste, ut supra notavl super Metaphysica, et habet 3. dist. prim. et 8. ejusdem, et pondera differentiam inter confusum et confuse, et inter confusum confusione partium subjectivarum et essentialium, et multa alia ibi tange, et an loquatur famose, considera bene. Quarta ratio procedit ex unitate objecti intellectus et habitus Metaphysicae. Quinta ratio per viam comparationis, quae tantum habet fieri in univoco 7. Physicor. Vide optime 8. dist. prim. q. 2. Sexta et ultima ex numeratione in entitate, quod etiam arguit univocationem, quae omnia dilatabis et examinabis, ut alibi habes, et maxime ut quaest. 4. Antepraedicamentorum hujus copiose dixi, et adversarios exclude.

Deinde sequitur : Tantum est unus conceptus quidditativus, etc. quam octavam nolavimus, sed in aliquibus ponitur in commento praecedentis sic : Item, tantum est unus conceptus, etc. tanquam probatio praecedentis et satis bene ; sed potest poni conclusio, tanquam ad majorem expressionem et exclusionem cavillalionum contra praecedentem. Posset enim quis concedere, quod resolutio fieret ad ens, tanquam ad primum communissimum, exponendo ly primum negative, et cum hoc posset esse ad alia prima, utpote ad rem, vel aliquid, vel hujusmodi. Hoc ergo excludendo, ponit istam, in qua oportet ens esse unicum, primum, communissimum, via resolutionis, exponendum ly primum positive, quam probat paucis singularissime ex praecedentibus, et littera satis clara est.

Sequitur nona : Sub primo quidditativa, etc. in qua ostendit divisionem primam entis, non esse indifferenter in quotcumque inferiora, sed in determinata. Quam ostendit ingeniosissime in commento, quia nec in unum tantum, nec in infinita ; relinquitur ergo quod in aliquot determinata numero. Et quaerit in quot? et respondet famose, quod in illa decem Praedicamenta, et probat quod immediate, quae omnia supra patent 5. Metaph. quaest. 5.1 et sequenti. Excludit consequenter objectionem, quare videlicet ens non sit primum genus, adducendo motiva Aristotelis 3. Metaph. Ubi notanter dicit, Hoc arguitive vel arguendo dixit Aristoteles, supple et non assertive, ut 3. dist. prim. q. 3. optime pertractat. Et quod ibi tangit de aequivocatione entis, et inclusione essentiali ejus in intellectu Differentiae, declaravi supra, et super quaestiones in Porphyrium et Praedicamenta, et ubi supra in Metaphysica, et in primo invenies. Loquitur plerumque hic famose, ut a principio praesupposui ; omnia tamen sale condita, et brevitate, et subtilitate mirabili.

Adverte etiam, quod licet haec Theoremata posuerimus post Metaphysicam, ordine tamen doctrinae, et, ut reor, editionis praecedunt: quare ea quae dicit hic brevibus, ibi prolixe, et quae problematice aliquando et famose, ibi determinate, et similiter de Metaphysica in ordine ad Sententias est intelligendum. Non enim asinino cursu, nec violento motu, ut multi hujus aetatis fatuorum applausum usurpantes, in suis scriptis processit, quod lector ejus doctrinae attendere maxime debet. Qualiter vero ens descendat in decem Genera, et an per differentias determinetur, vide ubi supra, et multa Logice et Metaphysico ad haec vigilanter stude. An autem prius dividatur ens in aliquos conceptus transcendentes quidditalivos, quam in decem Genera, sunt variae imaginationes sequacium hujus : quaere Formalistas, et plura loca hujus doctrinae, ut scis.

Deinde ponit decimam : Est aliquis conceptus, etc. in qua ostendit communitatem passionum et modorum entis. Vide copiose ad haec Franciscum in prolog. Conflat. et alios sequaces hujus. Ens namque praedicatur de omnibus identice seu materialiter, sed alia plura de ente formaliter, et per consequens de inferioribus ad ens. Vel sic, praedicatur ens de omnibus denominative a priori, alia vero de ente denominative et a posteriori. Ubi adverte signanter differentiam, quam facit inter determinans et denominans, et accidens proprie denominans, ut Philosophus in Antepraedicamentis. Unde divisiones entis per passiones et modos, licet sint per denominantia, non tamen proprie per determinantia, quia determinans hic accipitur pro distincto, saltem secundum realitalem, quod cum determinabili facit compositionem Metaphysicalem saltem. Determinans enim constituit in actu primo, denominans vero in actu secundo, et praesupponit primum. Adde et cum dicit, quod determinans per se includitur, debet referri non ad determinabile, sed ad tertium constitutum, denominans autem nec sic, nec sic per se includitur, licet bene identice, et hoc loquendo de perseitate primi modi. Nota etiam ibidem differentiam, inter denominans primo et denominans per se, sicut communiter in Praedicamentis. Duos modos perseitatis habes 1. Posterior. De multiplici contractivo, et determinative, quaere in logicalibus hujus, ut alias notavi.

Consequenter ponit undecimam et ultimam hujus particulae : Nullus conceptus, etc. quam supra etiam pertractavit et 3. dist. prim. q. 3. et 4. Metaph. et posset littera textus durare usque ibi : Hoc probatur, etc. sed salis bene jacet. Posset etiam illa particula, nec igitur aliquem inferiorem, etc. assignari corollarium et ita multa alia alibi plerumque in praecedentibus et sequentibus corollaria possent notari, ut assignavimus, quae lector suis in locis addat et specifi^et. Vult igitur quod sicut dantur conceptus quidditativi transcendentes, vel saltem unus primus, ita dari debent qualitativi, et plures qualitalivi correspondere possunt unico quidditativo. Nec mirum, cum unitas prioris stet cum pluralitate posterioris, et unitas subjecti cum multiplicatione formarum accidentium modorum atque passionum, sicut enim materia prima in Physicis, ita potest poni ens in Metaphysicis. De numero et ordine transcendentium qualilalivorum, quaere ubi supra notavi, et qualiter demonstrari possunt, etc. Probat autem conclusionem quatuor rationibus brevibus, sed fortissimis. Quaere ubi supra in primo, et 4. Metaphys. Prima procedit per viam vitandae nugalionis. Secunda ex non mutuitale per se, in per se praedicationibus 1. Posterior. nedum ejusdem modi, sed simpliciter, et hoc in per se causa. Tertia ex repugnantia seu diversitate, per additum definitivi et formaliter inclusi. Quaere 1. Posterior. 6. Topicor. et 7. Metaph. Quarta, ex implicatione contradictionis seu ex repugnantia denominantis, et denominati respectu ejusdem. Nam omne denominans quidditative inclusum personaliter supponens, denominat et includens.

TRACTATUS DE CREDITIS.