DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT IV.

De differentia spiritus, et animae, et animati corporis.

Differentiae autem animae et spiritus et corporis animati manifestae sunt et multae. Differunt enim spiritus et anima genere : quoniam spiritus corpus est, ut diximus, anima autem est substantia incorporea, quae nec corpus est, nec forma sequens corporeitatem, neque forma sequens corporis mixtionem vel complexionem. Et quod quidem non sequatur corporeitatem, patet ex his quae in Coelo et Mundo,et VIII Physicorum dicta sunt: quoniam si sequeretur corporeitatem in corpore, oporteret quod esset divisibilis divisione corporis per accidens : et hoc non contingit animae intelligibili. Alia autem in libro de Anima probata sunt.

Adhuc autem cum omne quod per se movetur, componatur ex motore et mobili, anima erit movens immobile, spiritus autem movens quod movetur, et corpus ultimum quod movetur in talibus .

Amplius autem quoniam de se nec deficit, nec corrumpitur, neque restauratur : quoniam si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis :

spiritus autem de se destituitur, et corpus etiam restauratur.

Adhuc autem quoniam anima habet quasdam vires omnino a corpore separatas, quae nullius partis corporis sunt actus : spiritus autem secundum se totus infunditur corpori, et miscetur in nulla sui parte separatus existens.

Relinquitur antem ex dictis, quod nomen spiritus aequivoce dicitur de anima et spiritu corporeo : anima enim apud Platonicos dicitur spiritus, eo quod ipsa spirat effective ad vitam : unde suum spirare est movere et agere spiritum et informare ad. vitae operationem. Spiritus autem, de quo diximus, dicitur essentialiter spiritus, eo quod est substantia spiritualis subtilis et tenuis.

Si quis autem dicat animam proprie et essentialiter dici spiritum, hoc non erit verum secundum quod Philosophi utuntur hoc nomine, spiritus : sed hoc erit secundum scientiam divinam : divini enim in multis significationibus hoc nomine spiritus utuntur : aliquando quidem pro anima) superiori parte : aliquando pro imaginativa, eo quod dicunt quod spiritus est vis animae quaedam mente inferior, in qua imagines rerum imprimuntur : sed hoc modo non sumus hic locuti de spiritu, eo quod in hoc opere non nisi physica tractare suscepimus.

Spiritus autem a corpore animato differt in eo quod spiritus non est animatus, neque actu pars aliqua animati corporis, et tamen est de naturalibus animae et corpori conjunctus : est enim vehiculum quod animae vires vehit in organa corporis, et quod perficit vires in organis ad operationes. Corpus enim simplex, ut est in libro de Anima probatum, animari non potest. Similiter autem est de corpore, quod licet non sit simplex, accidit tamen in forma et operatione et motu plus ad simplex quam ad compositum, sicut facit spiritus qui in forma aeris apparet. Si enim diceretur quod spiritus esset animatus, et essent partes corporis membrorum ipsi spiritus ad quae diriguntur, vel eorum a quibus exeunt, magna pars animati corporis continue deperiret et continue generaretur.

Adhuc autem neque per rem similem, neque per dissimilem videmus generari ex cibo, nisi in parte sibi simili, quae actu est pars hominis : quia caro non nisi in carne, et os non nisi in osse generatur ex cibo, et similiter est de aliis. Si ergo

spiritus esset pars actu animati, oporteret quod nutriretur et generaretur in spiritu aliquo : et hoc non est verum : quia generatur in corde, et non ex spiritu, sed potius ex humida massa nutrimenti. Et etiam probatum est in secundo Peri geneseos, omne corpus animatum plus esse compositum ex inferioribus elementis, sed spiritus fere in totum sequitur naturam elementorum formalium superiorum. Haec igitur de differentiis eorum dicta sunt.

B. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA.