SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum differentibus Specie convenienter ponatur in definitione Generis
Vide cilatos quaest. 15.
Quod non videtur ; quia ponitur ad distinguendum Genus a Specie, quod non contingit, quia sequitur, differentibus Specie: ergo,differentibus numero, per Aristotelem 5. Metaph. cap. de uno contex 12. sed differentibus numero ponitur in definitione Speciei : Antecedens autem non distinguitur a consequente.
Item, ista particula ponitur ad distinguendum Genus a proprio, quod non contingit ; ergo frustra ponitur ; ergo, etc. Minor patet, quia aliqua genera intermedia habent propria, ut numerus, figura, triangulus, etc. aut ergo ista propria praedicantur de differentibus specie ; et sic sequitur propositum : quia haec particula tunc conveniret Proprio, aut non ; et tunc non erunt propria, quia proprium convertitur cum eo, cujus est proprium.
Item, si convenienter ponitur, tunc praedicari de pluribus differentibus Specie per se inest definito ; et si hoc, ergo differentia Specie, per se subjiciuntur Generi, sed hoc est falsum ; ergo et primum Antecedens. Prima consequentia patet ex ratione primi modi per se. Probatio secundae per simile in aliis relativis, duplum enim per se refertur ad dimidium ; ergo dimidium per se refertur ad duplum.
Idem ostenditur ratione ; quia nihil dicitur per se relativum, nisi ad suum per se correlativum. Si enim ad correlativum per accidens, cum illa contingant esse multa, idem per se diceretur ad multa,quod est inconveniens. Tum propter auctoritatem 5. Metaph. cont. 20. in Praedicam. c. de Relat. ubi Aristoteles illud habet pro inconvenienti in Capitulo de Relatione. Tum etiam ex ratione relativi ; quia ejus esse, est habere se ad aliud : ergo habitudo est de essentia relativi : ad diversa autem est alia, et alia habitudo ;ergo quod per se est ad duo, non est unum essentialiter. Tum etiam ex proprietate relativorum ;quia sunt simul natura, ex libro Praedicamentorum, cap. de Ad aliquid. Si enim A per se dicatur ad C et B, ergo C non existente, non erit A, et B potest esse quantum est ex se, ergo A erit, ergo simul erit, et non ei.Probatio falsitatis principalis consequentis ;quia quae per se subjiciuntur Generi, sunt tantum intentiones : subjici enim cum sit intentionale, sicut et praedicari, tantum competit intentionibus per se, sed illae intentiones tantum differunt per materiam, cui applicantur : igitur tantum numero, et non Specie ;quia Differentia specifica est differentia formalis : universaliter autem differentia accidentium per subjectum, est tantum materialis. Ad oppositum est Porphyrius. Ad quaestionem dicendum, quod convenienter ponitur ut differentia, quia per illam particulam, Universale descendit in ipsum definitum, tanquam Genus per differentiam. Est enim ratio Universalis praedicari de pluribus, quae per se dividitur in pluribus Specie, et numero, et illud ponitur, quia definitum est relativum per se.
Ad primum argumentum dicitur, quod Genus inquantum Genus, non praedicatur de pluribus numero differentibus, nisi per accidens, sicut idem secundum extraneam rationem, potest esse Genus, et Species.
Contra, inquantum aliquid praedicatur de pluribus Specie differentibus, praedicatur de numero differentibus : ergo non extranee. Antecedens patet, quia ad differre Specie,sequitur differre numero, et consequens praedicatur de antecedente cum reduplicatione.
Ideo dici potest, quod definitio Speciei, debet intelligi cum praecisione, scilicet differentibus tantum numero, et sic non sequitur ad differre Specie,differre numero.
Vel potest dici, quod Species praedicatur immediate de differentibus numero, Genus vero non : quia mediante Specie. Ad secundum dico, quod Proprium nullius est, inquantum est Genus, sed inquantum est Species : et ita convertitur cum eo, inquantum praedicatur de pluribus numero differentibus. Ratio assumpti est, quia Proprium solum, est alicujus, inquantum est aptum natum esse subjectum demonstrationis ; et hoc solum est, inquantum est Species ; quia solum inquantum est Species definitur, cum de subjecto oporteat praesupponere, quid est, et quia est. per Aristotelem primo Posteriorum, inquantum autem definitur,habet Genus et differenliam,et ita est Species.
Ad tertium dicitur, quod sic intelligitur illud, de differentibus Specie, id est de Speciebus differentibus, quae tamen non differunt Specie, ut ostendit ratio.
Aliter negatur consequentia secunda: quia ad aliud per se comparatur in Antecedente, et in Consequente.
Concessa tamen consequentia prima, potest concedi ultimum consequens,cum hoc, quod illa quae per se subjiciuntur Generi tantum differant numero, quia differentia Specie non differunt Specie, sed numero tantum ; accipiendo differentia Specie in subjecto,pro suppositis hujus, quod est differens Specie; quae sunt differentia Specie ; quia commune, in plurali praedicatur de suppositis multis simul ; et tunc differentia Specie accipitur, ut dicit quid, respectu suppositorum ; sed illa non sunt differentia Specie prout differentia Specie dicit modum : sicut Genus est, ut Genus dicit quid, non ut dicit modum, sed est Species ; sicut differentia, non est differentia, sed Species ; sicut multa genera, id est multa supposita Generis, non sunt multa genera, id est, multa, quibus applicatur Genus, et modus : nec est oppositio modi ad quid, nec e contra.