THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ullius operationis immanentis effectivum, vel capacem. Sed advertendum, eum loqui de probatione demonstrativa, sumpta in rigore juxta regulas Logicas, non autem de probatione alia citra illam demonstrationem, quo sensu ista tenent quotquot dicunt demonstrari non posse evidenter, Deum esse, aut esse unum, vel dari unum omnium principium effectivum : Bassol. 1. dist. 2. q. 1. ita ait de primo effectivo ; et q. 2. de infinito, et q. 3. de Deo uno. Rubino q. 2. negat demonstrari dari infinitum, et q. 3. Deum esse unum. Idem ait Ocham ibi q. 10. de Deo uno, et Quodl. 3. q. 1. et Quodl. 7. q. 17. et alias. Solvit etiam omnia fere argumenta Scoti pro unitateDei, et primi entis probanda, quae tamen sunt efficacissima omnium. Idem ait Warro ibi quaest. 1. Andreas a novo Castro q. 4. ait tantum ut probabilius probari Deum esse. Petrus de Aliaco 1. dist. 1. q. 3. art. 2. absolute negat id demonstrari, consentit Holcot 1. q. 4. in respons. ad argum. contra conclusionem quartam. Major d. 2. q. 2. concl. 2. ait ad id esse rationes probabiles, quas tamen omnes solvit, et idem fecit Adam d. 2. q. unica, art. 1. quos sequitur Gaspar Cassalius lib. i. de quadripart. justa, cap. 16. post. 2. concl. Ad idem est Gab. 1. d. 2. q. 10. concl. 2. dicens probari sufficienter licet non evidenter, dari primum conservans et primum efficiens. Hos celebres Doctores adducere volui, pro hac parte, quia Doctor noster hic in eam inclinare videtur ; evidens enim est non magis, aut forte minus, demonstrari posse, Deum esse vivum, intelligentem, et volentem, quam Deum esse, vel infinitum ens, aut primum efficiens esse, quae tamen asserunt hi demonstrari in rigore non posse : quam sententiam quidam recentiores, rationem demonstrationis in suo rigore forte non penetrantes, 1. part. quaest. 2. art. 2. temerariam, et erroneam esse censent, quamque ait Bannes ibi, unum Petrum de Aliaco ausum esse docere, ut videas quam diligenter revolverit i.te auctor Classicos Theologos. Conglomerant Molina, et alii pro se multa Sanctorum dicta in id, Rom. 1. Quod n otore est Dei manifestum est in illis, etc. inmsibilia enim Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed forte nullus eorum utitur voce demonstrationis, qua, etiam si quis eorum uteretur, de illa rigida juxta regulas Aristotelicas, minime intelligendus esset, sed de demonstratione sumpta pro discursu sufficiente ad aliquid persuadendum intellectui bene disposito, sine formidine de opposito, qualis demonstratio in moralibus occurrit. Rigida autem demonstratio habet quatuor conditiones, de quibus Doct. 3. d. 24. ex Arist. 1. Poster. text. 5.

Sed quidquid sit de hac sententia pro qua tot Doctores adduxi, ejusve censura, quae male fundata videtur, Scotus eam non asserit : sed vel loquitur secundum sententiam aliorum, ut notat hic Mauritius, vel, quod verius est, tantum ponit istas quatuor propositiones, nihil de eis resolvens, quod colligo ex propositione quinta ibi, Concessis qua tu.r conclusionibus proximis, licet non probatis Quibus verbis constat, secundum eum nou probari, quod demonstrari nequeat Deum esse vivum, etc. ergo illas quatuor conclusiones non tenet ut probatas, vel assertas , sed non resolutas reliquit. Quod confirmo, quia tract. de primo principio cap. 3. et 4. et

1. d. 2. q. 2. exactissime probat Deum esse, et esse intelligentem, ac volentem, primum efficiens, ultimumque finem. Vide eum in particulari probantem, Deum esse intelligentem, et volentem d. cap. 4. concl. 4. et 1. d. 2. quaest. 2. art. 3. num. 20. et 21. quibus Iocis haec demonstrare satagit rationibus omnium, quotquot hactenus adinventae sunt, efficacissimis ; unde si hic teneret oppositum, quod eum tenere probabile est, ut constabit ex Theor. 16. ibi provectior alteram sententiam elegit, et totis viribus roboravit. Propositio sexta est clara, quia operatio immanens non est actio, et sic non habet terminum, sed qualitas ; dicitur tamen actio, quia convenit cum ea in continuo fieri, et respicientia objecti, 1. dist. 3. quaest. 7. ad. 3. Quod vero sit qualitas, tenet Doctor 1. dist. 3. quaest. 6. num. 31. et quaest. 9. num. 10. et dist. 6. num. 3. etQuodl. 13. Propositio septima habetur 2. dist. 1. quaest. 1. art. 3. ubi bene probat Doctor, si per impossibile non esset productio ad intra, quod esse posset ad extra, et sic non per se requiritur productio ad intra, ut ponatur productio ad extra. Si enim tantum esset una persona, non minus esset productiva ad extra, quam modo est tota Trinitas, quidquid dicat Henricus, quem ibi refutat Doctor.

1. Non potest probari Deum esse vivum.

Tum, quia ordo hoc non concludit, Sol non vivit, bos vivit : tum, quia haec non est differentia aliqua entis, nec communis omnibus entibus, vel ejus oppositum, sed tantum sunt differentiae corporis corruptibilis. Tum, quia primum habet perfectionem nobiliorem vita, sicut et Sol habet, non tamen vivit.

2. Non potest probari Deum esse sapientem, vel intelligentem.

Tum ex proxima : tum probatur, ut illa, et per consequens, nec praescientem, nec praedestinantem, nec per artem, sive per ideas, sive quocumque modo intellectualiter, aliquid producentem.

3. Non potest probari Deum esse volentem.

Tum ex utraque praemissarum ;

tum probatur, ut illae, et per consequens nec amantem, nec justum, nec misericordem, et per consequens, nec judicem meritorum, vel demeritorum.

4. Non potest probari Deum habere aliquam operationem manentem in se.

Ex duabus proximis ; per consequens nec aliqua operatione beatum, sed beatitudo ejus aequivoca nostrae potest esse in suo esse, quod est sibi melius quam nostrum operari nobis. Ordo non probat contrarium, patet de Sole.

5. Concessis quatuor conclusionibus proximis licet non probatis, non potest probari Deum aliquod aliud a se intelligere, vel velle.

Quia ad perfectionem et prioritatem actus, sufficit perfectio et prioritas objecti, per consequens sequitur corollarium vigesimum primum, et corollarium vigesimumsecundum, et illud corollarium commune, Philosophi multa scripserunt, etc.

6. Non potest probari Deum actu intelligendi et volendi producere aliquid intra, quod sit per se terminus istorum.

Quia isti videntur ultimi actus, non requirentes terminos produtos, sed tantum objecta : agens autem hic est objectum ex praecedenti.

7. Productio extrinseca, etiam voliliva, ex parte sui non necessario praesupponit intrinsecam;si producat, non potest probari productum esse aequale in natura.

Sicut nec verbum meum est aequale naturae animae, nec universaliter terminus intellectionis, naturae intelligenti.