SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo. Quid differentibus (quia reliqua clara sunt) patebit infra, cap. de Differenda, et aliqualiter supra, quaest. 2. vel 3. hujus capitis, tactura est. Est enim differens concretive dictum a differentia, et hoc vel primointentionaliter, vel secundointentionaliter dicta, ut infra, quaest. 5. de Differentia. Differentia autem species multitudinis est, ut supra dictum est, et habetur 5. et 10. Metaphys. Differentia autem est inter differens, et diversum, ut 5. Metaphys. text. comment. 1. habet Philosophus. Et 10. Metaph. text. comment. 11. et sequentibus habet iste, et Philosophus. Diversa enim sunt, quae non sunt aliquid idem entia, nec numero, nec specie, nec genere, nec proportione. Differentia vero sunt, quaecumque in aliquo conveniunt, et in aliquo differunt: et talis toties sumitur, quoties idem, vel unum. Et Porphyrius dividit ipsum in commune, proprium, et magis proprium,ut infra, quaest. 1. de Differentia, patebit. Proprie enim loquendo illa dicuntur Differentia, quae specie, vel genere, distinguuntur. Hic autem specialiter est sermo de differente specie. Ordo conveniens est, quia prius determinavit de definitione, et definito absolute, et dedaratione exemplari in fundamentis, nunc autem de particulis positis in definitione : et licet partes priores sint toto ordine naturae, ordine tamen cognitionis potest esse e contra, quoad nos, ut patet primo Physicorum, et alibi saepe apud Philosophum, et istum. Sed utroque modo poterat fieri investigatio, ut patet in processu Philosophi plerumque, qui venando aliquam definitionem, prius paries, deinde totum assignat. Ad majorem igitur expressionem, et declarationem, praeter duas primas quaestiones de definitione, et definito, hic investigat de partibus definitionis. Et quia aliquis absolute concederet has partes non esse convenienter positas, ut definitivas, nisi prius ostenderetur ipsam esse veram definitionem ; ideo congrue primo ostendit definitionem ipsam esse veram definitionem, et cujus definiti, et consequenter particulas cunctas prosequitur. Ordo tamen hujus quaestionis ad sequentem,
posset convenienter esse retrogradus, quia illa videtur esse circa primam particulam, et haec circa secundam, sed de hoc magis ibi. Ordo enim quaestionum parum refert qualiter assignabitur, dummodo veritas, et intellectus ipsarum apprehendi possit: magis enim circa textualia, et originalia curatur ordo,licet ubique sit ponderandus. Divisio communis est.
De Secundo. Tribus rationibus arguit negativam, et sunt singulares rationes, et solutiones singularissimae. Prima ratio sic formari debet: Illa particula inconvenienter ponitur in definitione, quae non distinguit definitum ab eo, a quo, ut per ipsam distinguatur, assignatur : sed haec est hujusmodi ; ergo, etc. Patet discursus cum majori. Minor vero probatur, quia non distinguit Genus a Specie, sed ad hoc assignata est a Porphyrio, ut patet in divisione, quam ponit in littera, ad declarandum definitionem Generis, ergo. Major hujus parasyllogismi probatur, quia illa particula, quae sequitur bona consequentia ad particulam positam in definitione alterius, non distinguit illud cujus est, ab alio : sed sequitur, Differunt specie, ergo numero, ut 5. Metaph.ubi supra habet Philosophus: ergo etc. Ubi notanter dicit Doctor quod Antecedens non distinguit a Consequente, ut differens specie in proposito est antecedens, et differens numero consequens. Et intelligitur hic Antecedens proprie, pro eo quod est inferius, vel quasi tale. Antecedens enim semper in bona consequentia debet esse magis tale, vel saltem non minus Consequente.
Secundo, quasi uniformiter mutando tantum terminos, arguit comparando Genus ad Proprium,et formabis argumentum ut prius. Ponitur enim haec particula, nedum ad differentiam Generis, et Speciei, sed etiam Generis, et Proprii, ut patet in littera Porphyrii, ubi supra, et littera satis est manifesta, non solum enim specierum specialissimarum assignantur propria, et definitiones, sicut nec demonstrationes, ut patet in exemplis litterae: proprium autem praedicatur cum eo cujus est convertibiliter : ergo de differentibus specie plerumque : imo de differentibus genere, ponendo univocationem entis, ut patet.
Tertio, arguit deducendo quasi a primo ad ultimum : et simile habet infra, cap. de Accidente, q. 2. et sunt duae consequentiae per ordinem : et debet consequens prioris sumi pro antecedente posterioris. Prima consequentia est, haec particula convenienter ponitur, ergo per se convenit definito. Secunda, et si hoc, id est, haec particula per se convenit definito, ergo differentia specie per se subjiciuntur generi. Hoc consequens est falsum, et sequitur ex primo antecedente, ergo primum antecedens est falsum, quod est titulus quaesiti: nam falsum non sequitur, nisi ex falso.
Probat consequenter utramque consequentiam. Probatio primae est ex 1. Poster. cap. de Per se. Probatio secundae consequentiae est ex natura correlativorum, maxime ubi est mutua relatio. Et declarat exemplariter in proportionibus majoris, et minoris inaequalitatis, de quibus infra. Ulterius, ratione probat idem ex ratione per se correlativorum. Unde advertendum quod relativorum alia sunt per se, alia per accidens, ut 5. Metaph. tex. comm. 20. habet Philosophus. Exemplum primi, ut pater, filius. Exemplum se undi, ut homo dicitur similis, vel duplus, eo quod talia sibi accidunt. Relativorum etiam per se, alia sunt secundum speciem, id est, secundum propriam rationem ; alia secundum genus, id est, secundum rationem sui communis. Exemplum primi, ut duplum ad dimidium dicitur. Exemplum secundi, ut duplum ad submultiplex dicitur, eo quod multiplex quod est genus suum, per se primo dicitur ad submultiplex. Vel Metaphysica ad scibile, eo quod scientia, quae est suum genus, refertur ad scibile. Dicit ergo quod nihil dicitur per se relativum, nisi ad suum per se correlativum. Et debet suppleri sic ratio : sed praedicari per se refertur ad subjici, ergo et e contra, cum in per se correlativis mutuis sit mutua consequentia, vel referibilitas. Et ulterius,quando aliquid sequitur ad aliud, eodem utrique addito non diminuente, sequitur ad idem, ergo sequitur, Genus praedicatur de differentibus specie per se, ergo differentia specie per se subjiciuntur Generi, sicut sequitur similiter, Genus praedicatur de Specie, ergo Species subjicitur Generi.
Et incidentaliter ostendit quod aliquid non refertur per se, nisi ad suum per se correlativum, ut appareat qualiter per se, et non per accidens, subjici refertur ad praedicari : et e contra, quia aliter, inquit, idem posset referri ad plura per se, cum eidem possint correspondere plura correlativa per accidens, secundum quod eidem subjecto possunt plura accidere, quae per se referuntur.Hoc autem est inconveniens, inquit, propter tria. Primo, quia est contra Philosophum 5. Metaphys. text. comm. 20. Intellectus, inquit, non est ad intelligentem, et intelligibile.
Secundo, quia tunc unius essent plures essentiae, quod ostendit notanter ex ratione relationis, vel relativorum, quam approbat Philosophus, cap. de Ad aliquid, in Praedicamentis, dicens, quod Relativi esse, scilicet essentiale,et quidditativum, est ad aliud se habere. Si ergo esset per se ad plura, cum habitudo varietur, et distinguatur, et specificetur a termino, non esset una habitudo, nec per consequens una relatio, nec essentia relativi talis.
Tertio, idem ostendit ex proprietate illa famosa relativorum, cap. de Ad aliquid, quae est, esse simul natura, et inferi ex hoc, quod si idem refertur per se ad plura, quod tunc simul posset esse, et non esse, quod implicat contradictionem manifestam : et declarat in litteris, gratia brevitatis. Verbi gratia, ponatur quod A referatur per se ad B, et C diversa, et distincta correlativa ipsius A per se, tunc B existente erit A, et e contra : et similiter C existente, erit A, et e contra : sed non est necesse ex correlatione B, et C ad ipsum B, ipsa inter se esse correlativa, ergo unum eorum potest esse sine altero : quo posito simul eri A ad positionem unius illorum, et non erit ad definitionem alterius. Simile argumentum facit infra, cap. de Specie, quaest. 1. et cap. de Relatione, quaest. ultima, et 5. Metaph. cap. de Relatione, et qualiter procedit argumentum, patet ibi, et statim magis.
Deinde subjungit falsitatem illius secundae consequentiae principalis, videlicet quod differentia specie per se subjiciuntur generi, quia (ut supra, quaest. 14. dixit) intentio generis praedicatur tantum de hac, et illa, quae differunt solum numero quia penes fundamenta , quibus applicantur. Differentia vero materialis, ut talis, est numeralis ; differentia vero specifica, formalis.
Argumentum igitur in forma breviter consistit in hoc : Omnis pars definitionis convenienter posita, convenit per se definito : sed haec non est hujusmodi, ergo, etc. Major patet 1. Poster. Minor vero probatur, quia dato opposito, sequeretur quod differentia specie per se subjicerentur generi. Consequens est falsum, quia praedicatur tantum de hoc genere, et illo, quae differunt solum numero. Consequentia probatur ex natura correlativorum per se, et mutuo referibilium, cujusmodi sunt subjicit et praedicari. Et probatur exemplo, et ratione, ut patet in littera, et prosequere ut prius notavi.
Ad oppositum adducit Porphyrium, et similiter Philosophus, in Topicis, et 5. Metaph. definit. Ad quaestionem breviter respondet, et ponendo conclusionem affirmativam : et assignat duas causas, quare haec particula ponitur. Prima, ut differentia divisiva superioris,ut tactum est q. 15.et 12. Secunda, quia in illa particula exprimitur Species, quae est correlativum Generis, quod hic definitur : quare necessario habet poni in ejus definitione completa.
Ad primum principale primo respondet opinione aliorum, videlicet quod non per se, sed per accidens convenit generi praedicari de differentibus numero, quia non inquantum genus, sed inquantum species. Accidit autem generi quod sit species, sive loquamur in fundamentis, sive in secundis intentionibus, ut videtur. Sed contra hoc arguit, ostendens quod per se, inquantum Genus, convenit sibi, quia sequiturconsequentia necessaria ad differre specie, differre numero, ergo de quo praedicatur antecedens, et consequens: maxime ubi est consequentia necessaria, et formalis. Imo cum reduplicatione praedicatur tale consequens de tali antecedente : ut sequitur, Socrates est homo, ergo est animal. igitur Socrates inquantum homo est animal, Ita hic, praedicatur de differentibus specie, ergo de differentibus numero, ergo inquantum praedicatur de differentibus specie, praedicatur de differentibus numero : quare nec extranee, nec accidentaliter.
Respondet ergo Doctor dupliciter adargumentum,primo quod definitio Speciei quantum ad illam particulam differentibus numero, debet intelligi cum praecisione, ita quod de tantum numero differentibus praedicatur, et sic non sequitur ad differentibus specie, imo oppositum ejus sequitur, ut si aliquid praedicatur de differentibus specie, ergo non praedicatur de tantum numero differentibus.
Vel aliter, quod praedicari de differentibus numero convenit dupliciter. Uno modo immediate, alio modo mediate. Primo modo convenit Speciei. Secundo modo Generi: et sic neutro modo, quo convenit Speciei praedicari de differentibus numero, sequitur ad differentibus specie, ut patet.
Ad secundum respondet, negando Proprium praedicari de differentibus specie, sed tantum numero ; quod ostendit dicens, quod Proprium nullius est inquantum illud est genus, sed tantum inquantum species : quod declarat notabiliter, quia Proprium non convenit alicui, nisi cui convenit esse subjectum demonstrationis, cum in demonstratione potissima, passio, vel proprium demonstretur de eo cujus est, et omne proprium sic, est demonstrabile : modo demonstratio praesupponit de suo subjecto praecognitiones quid est et quia
est, 1. Poster. habere autem quid est soli Speciei convenit 7. Metaph. text. comm. 13. et 6. Topic. et.lib. Divisionum Boetii: ergo a primo ad ultimum, soli Speciei convenit habere proprium. Species autem praedicatur de solo numero differentibus, igitur et Proprium, cum convertantur. Ut arguatur sic resolute, De quo non praedicatur unum convertibilium, nec alterum : Species et Proprium sunt convertibilia, et Species non praedicatur de differentibus Specie, ergo nec Proprium. Discursus bonus cum majori, et secunda parte minoris. Prima autem probatur. Cuicumque convenit Proprium per se primo, potest esse subjectum demonstrationis, sed sola Species potest esse subjectum demonstrationis, ergo. Patet consequentia cum majore : nam omne habens Proprium proprie logice loquendo, potest habere medium, per quod demonstrari possit de ipso, cum propositio illa sit mediata, inquantum praedicatur proprium de suo subjecto, ex 1, Posterior. Ideo convenit in secundo modo subjecto, et habet causam suae inhaerentiae in subjecto. Minor vero probatur, quia de subjecto demonstrationis praesupponitur quid est, sed soli Speciei convenit habere quid est, ergo. Major est Philosophi 1. posterior. et minor est ejusdem 7. Metaph. ubi prius.
Ad tertium principale respondet tripliciter. Primo, exponendo illam particulam differentibus specie, numero id est, de Speciebus differentibus , utpote genus applicatum animali, praedicatur de hac specie applicata homini, et illa specie applicata significato, et sic de aliis : quae species differentes non differunt specie, sicut homo et asinus, sed tantum numero, quia sunt individua speciei: et tantum differunt per materias, quibus applicantur, ut dictum est. Et sic concedit quod illa, de quibus praedicatur genus, differunt solum numero, ut ostendit ratio, quantum ad probationem falsitatis secundae consequentiae principalis. illius tertii principalis.
Secundo respondet, negando secundam consequentiam principalem, propter variationem illius determinationis per se in antecedente, et consequente : quia in antecedente determinatur hoc quod est praedicari et in consequente hoc quod est subjici.
Tertio respondet, et melius, et subtilius, et complete, dicens quod data consequentia prima, potest concedi secunda, et consequens ultimum, et hoc cum tali modificatione, quod videlicet illa, quae subjiciuntur Generi tantum differunt numero. Quod declarat singularissime, quia differentia specie, inquit, non differunt specie, sed numero tantum, accipiendo differentia specie in subjecta, scilicet praedictae propositionis, pro suppositis hujus, quod est differre, vel differens specie.
Pro cujus declaratione sciendum, quod sicut Genus, vel Species sunt intentiones, quarum supposita, vel singularia sunt hoc genus, haec species, ita differentia est intentio, non solum accipiendo ipsam, ut est unum de quinque Universalibus, quia talis applicatur ei quod est principium differentiae in fundamentis, quae est Species multitudinis, 5. Metaph. sed etiam accipiendo Differentiam, ut est intentio applicabilis ipsi differentiae primointentionali. Verbi gratia, homo et asinus differunt in re, ex natura rei, differentia reali, a qua concretive dicitur differens vel differre. Principium autem quo formale illius differentiae est rationale, vel irrationale. Intellectus igitur attribuit intentionem illam secundam, quam appellat differentiam ipsi rationali, et sic est unum de quinque Universalibus, de qua infra diffuse, loco suo. Et non solum hoc, sed ille differentiae primointentionali attribuit aliam intentionem, a qua concretive dicitur differre, vel differens. Et quia talis differentia primointentionalis alia est numeralis, et alia specifica: alia generica, alia proportionis, secundum exigentiam principiorum formalium differendi in re, ex natura rei, ideo illa intentio sic partitur, videlicet in differentiam numeralem, specificam, etc. et similiter differens concretive dictum ab ea, et haec est intentio hujus expresse infra,
quaest. 5. de Differentia. Genus igitur secundointentionaliter acceptum, non solum praedicatur de specie praedicatione signata, sed etiam de differentibus specie, hoc est, de hoc differente specie, et illo, quae sunt supposita hujus communis differens specie, ubi supponit differens secundointentionale pro differente primo intentionali. Et ibi non est status quousque perveniatur ad fundamentum speciei.
Pluralis igitur numerus hujus quod est differens specie, est differentia specie, sicut homines hujus quod est homo, et animalia hujus quod est animal. Sicut ergo haec est vera, hic homo, et hic homo sunt homines ; et similiter haec, hoc animal, et hoc animal, sunt animalia ; ita haec, hoc differens specie, et hoc, sunt differentia specie. Et sic haec est vera, differentia specie sunt differentia specie. Cujus rationem addit dicens, quod commune in plurali praedicatur de suppositis multis simul, supple sicut in singulari de supposito uno simul, sed de pluribus seorsum, vel divisim, sive successive. Deinde adjungit quod tunc differentia specie, accipitur ut dicit quid respectu suppositorum. Ubi advertendum, quod (sicut supra, quaest. 8. et alibi tactum est) quaelibet istarum intentionum potest accipi vel ut quid, vel ut modus, et sicut species, vel genus, ita differens specie, vel differens numero, vel genere. Sicut ergo Socrates et Plato differunt numero ut modus, quia ille est modus intelligendi applicatus illi differentiae in re illorum singularium ejusdem speciei, ita hoc, differens specie, et hoc, differunt numero, vel sunt differentia numero ut modus, quia non solum aliis, sed sibiipsis intentiones secundae sunt modi intelligendi : et sicut homo, et asinus sunt species ut modus, et similiter differunt specie ut sic, ita Genus et species sunt species ut modus, et differunt specie ut modus, non ut quid, quia sunt intentiones disparatae.
Dicit ergo notanter quod differentia specie sumitur ut quid respectu suppositorum, et semper extensive accipiuntur supposita.
Modus ergo differentiae differentium specie secundointenlionaliter, non est differens specie, vel differre specie, sed numero tantum, quod declarat exemplificando de Genere, et Differentia. Nam Genus est genus ut quid, non ut modus ; sed est species ut modus, ut supra dictum est, quia cuicumque applicatur Genus ut modus, habet sub se plures, de quibus praedicatur etiam praedicatione exercita. Modo Genus habet tantum hoc et illud genus sub se, ut dictum est supra. Similiter Differentia, ut est unum de quinque Universalibus, non est differentia ut modus, quia cuicumque applicatur differentia ut moius, est divisivum Generis, et constitutivum Speciei, quod non convenit Differentiae, ut infra dicetur ; est tamen differentia Species ut modus, quia sub tali modo intelligitur in ordine ad suum genus, quod est Universale. Similiter multa genera, id est, multa supposita generis, ut hoc, et hoc genus, non sunt multa genera ut modus, sed ut quid. Similiter multa differentia specie non sunt differentia specie, ut modus ; quia cuicumque applicatur differens specie ut modus, in ordine ad aliud, est species distincta ab illo, conveniens in eodem genere communi cum eo. Modo differens specie, et differens specie, sunt tantum individua hujus communis, habentis modum speciei, quod est differens specie. Et licet fundentur in differentibus specie, saltem remote ut modus, sunt tamen inter se differentia solum numero, ut modus.
Et quia aliquis objiceret contra ista, dicendo oppositum praedicari de opposito, cum vel species de Genere, vel de differentia, vel differens numero de differente specie dicitur : dicit Doctor in fine quod nec est oppositio modi ad quid, nec e contra : ut etiam supra habitum est, et infra expresse, cap. de Differentia, quaest. penultima, in fine : quia quid, quid ; et modus, modo; non autem quid, modo, nec e contra opponuntur. Ad formam ergo argumenti breviter dicendum sic, concedo utramque consequentiam, et utrumque consequens: e ad probationem falsitatis ultimi consequentis concedo, quod illa quae per se subjiciuntur Generi, differunt numero, ut modus : sunt tamen differentia specie, ut quid. Sed qui vellet ibi recurrere ad fundamenta, posset dicere quod sermo iste habet verificari in primis intentionibus, vel in fundamentis, et intentiones supponunt pro fundamentis : Doctor tamen Subtilis vult omnia verificare in intentionibus per se, et primo, ideo sequere ipsum, et non errabis.
De Tertio. Dubitatur primo circa titulum quaesiti, et solutionem quaestionis simul, quia videtur repugnare dictis supra. Dixit enim quaest. 15. ad finem, quod differentibus specie ponitur in definitione Generis, ut expositio, et non ut particula distincta ab aliis : hic vero sustinet quod bene ponitur tanquam particula distincta, ut patet in declaratione Doctoris, quia ponitur ut differentia divisiva, et constitutiva. Et confirmatur,quia haec quaestio,et quaestio sequens, tangunt illas duas particulas, videlicet praedicari de pluribus, et differentibus specie, quod non contingeret, nisi ponerentur ut distinctae paries : aut ergo determinatio Doctoris supra nulla est, aut suppositum, et solutio hujus quaestionis nulla. Item, videtur quod male dicat, quod ideo ponitur illa particula differentibus specie, in hac definitione quia definitum est relativum, cum tamen ex determinatis differens specie sit alia intentio, quam species. Species autem, et non differens specie, est correlativum Generis.
Ad primum, tactum est supra, quaest. 15. ad finem satis abunde. Dico ergo breviter pro nunc, quod sive ponatur expositive, sive ut distincta particula, potest convenienter quaeri de convenientia ejus. Notavi autem supra, quod diversimode dividitur praedicabile per in quid, et quale, et per differentibus specie, et numero, et in comparatione ad diversa.
Ad aliud dico, quod in hoc toto differentibus specie includunturduo. Unum ut determinans, scilicet species ; aliud ut determinabile scilicet differens : et ista stat sententia Doctoris ubique vera. Sunt namque tam minimae entitatis isti respectus, et per consequens cognoscibilitatis remotae, ut vix nomina reperiantur eis, et maxime eorum differentiis, nisi connotativa, et circumlocutiva, ut alibi notavi. Et ideo habitudines et casus eorum ad extrinseca, et ad magis talia sunt nobis magis nota, ut 15. dist. 4. qu. 3. et ubi ibi notavi, habet iste. Per illam ergo particulam differentibus specie, et generis differentia, et ipsius correlativum implicite, expliciteque circumloculive, et aperte exprimuntur. Nec obstat quod in obliquo ponitur species, imo sic expedit, nec fuit ibi aggregatum per accidens. Nec obstat per oppositum differentibus numero, quia ibi idem potest dici vel quod implicite in uno, explicite in alio nominatur, ut in aliis contingit.
Secundo circa primum principale, et solutiones,potest dubitari. Videtur enim quod illa consequentia non valet, scilicet differunt specie, ergo numero : quia sive ponatur differens univoce dici de istis, sive de uno simpliciter, et de alio secundum quid, non videtur valere hujusmodi consequentia, imo oppositum sequitur, scilicet quod non valet simpliciter. Item sive accipiantur antecedens, et consequens secundointentionaliter, sive primointentionaliter, videtur quod antecedens distinguat a consequente. Patet in secundis intenlionibus. Patet etiam in fundamentis, quia sunt diversae propositiones, et conceptus, et aliquando nullam connexionem in re habent ut hic, Homo est asinus, ergo Deus est, et sic de aliis. Male igitur dicit quod antecedens non distinguit a consequente. Item videtur quod illa prima responsio, quam impugnat, sit bona cum differens specie et numero sint disparatae intentiones. Cum igitur genus definiatur per unum, non ergo convenit sibi alterum : vel si sic, saltem non per se, inquantum genus. Item, sicut Species extraneatur Generi, et universaliter inferius superiori, ita videtur quod illud, per quod constituitur species, vel definitur, tanquam per differentiam, extraneetur generi ; hujusmodi est hoc quod est differentibus numero, ut patet.
Item contra illam propositionem, videlicet quod consequens dicitur de antecedente cum reduplicatione, arguitur : haec consequentia est vera, Homo currit, ergo Deus est,quia necessarium sequitur ad quodlibet. Sed tale consequens non praedicatur de tali antecedente, ut patet, nec cum reduplicatione, nec sine reduplicatione. Item, contra alias duas responsiones posset objici. Primo, quia non videntur convenire Generi, et Speciei, secundointentionaliter acceptis, quia sic Genus praedicatur praecise de differentibus numero, et immediate sicut Species. Item, Species praedicatur de subalterna, et specialissima, quae differunt specie : quod probatur, quia plus differt specialissima a subalterna, quam una specialissima ab altera : sed una ab alia differt numero, ergo a subalterna specie, cum differentia major numerali ad minus sit specifica.
Ad ista respondetur, sustinendo cuncta dicta Doctoris. Ad primum dico, quod aliter est sentiendum de speciebus oppositis, vel disparatis alicujus generis, et contrariis formis ; et aliter de modis unitatis, vel multitudinis, seu pluralitatis, quae se habent transcendenter, et per additionem et praesuppositionem.Dico ergo,quod posset poni utrumque, scilicet vel quod univoce, vel quod ut secundum quid, etc. et hoc accipiendo secundum quid pro eo quod est minus principaliter, vel complete, sive perfecte tale : licet primum sit magis de intentione Doctoris, ut patet infra, quaest 5. de Differentia, Et cum infers, ergo unum non sequitur ad alterum ; ego per viam praesuppositionis, non formalis praedicationis. Exemplum sequitur, Quaternarius, ergo ternarius : non quod formaliter unus sit alius, sed quod materialia unius includunt materialia alterius, et per consequens via praesuppositionis, hoc esse infert illud esse. Similiter dicendum est in proposito, hoc autem non convenit communiter in formis absolutis contrariis, vel limitatis, ut dixi. Sed an universaliter differentia, vel distinctio major inferat minorem, sunt varii modi dicendi, de quo alias.
Ad aliud dico, quod Doctor accipit antecedens et consequens ibi proprie, et stricte fundamentaliter, pro his quae se habent ut includens et inclusum ; formaliter, vel fundamendaliter ; vel quod inferiori et superiori : et sic patet quod totus processus argumenti non est ad propositum.
Ad aliud, patet quod licet per differentibus specie definiatur Genus, illud tamen, ut dictum est, infert differentibus numero de necessitate. Et ad hoc valet illa regula Antepraedicamentalis, Quando alterum de altero, etc. Posset etiam aliter declarari ex dictis Doctoris hic eo quod differentia specie sunt differentia numero, ideo quod praedicatur de uno, et de alio.
Ad aliud, licet forte in fundamentis aliquando extraneetur inferius superiori, ratione alicujus attributi uni, vel alteri: in intentionibus tamen non oportet. Vel adhuc admisso toto argumento, nihil male sequitur : quia falsum praesupponit in fine rationis, scilicet quod hoc quod est differentibus numero, absolute definit speciem. Sed oportet addere vel praecise, vel immediate, ut patet in littera. Vel breviter, sicut ad definitum sequitur definitum, ita ad definiens, definiens : et hoc potest faciliter evadere difficultatem primi argumenti supra, quod videlicet secus est in speciebus, vel modis respectivorum, secus in absolutis. Unde pater, et filius, sunt duae species, et alterius generis subalterni et tamen unum sequitur ad aliud. Similiter de differentibus specie et numero est dicendum, et maxime secundointentionaliter accepis, et similiter de modis unitatis, vel identitatis potest dici, de quo infra magis.
Ad aliud, patet ex dictis quomodo sumuntur ibi antecedens. et consequens ; et debet dici de accipi proportionaliter conso cutioni. Ad aliud, videtur quod illae responsiones maxime habent, verificari in fundamentis, sed nihilominus possunt per se verificari in intentionibus. Et cum dicis, quod Genus secundointentionaliter praedicatur de differentibus numero, praecise, et immediate. Ad hoc notavi supra, quaest. 12. et 14. plura : potest enim probabiliter utraque via sustineri, scilicet vel quod Genus generalissimum, et subalternum, sint diversae species, quod maxime apparet ex hoc, quod definiuntur, et proprietates varias habent, et facit efficaciter ad hoc, sententia Doctoris, infra, in Antepraedicamentis, qui tenet praedicamentum, vel generalissimum (quod idem est) esse subjectum libri Praedicamentorum, quod non posset esse, nisi esset ad minus species, et definibile, et subjectum per se primum passionum, et demonstrationum ; quae minime conveniunt singulari ; vel quod tantum differentia accidentali, et materiali distinguuntur. Si prima via teneatur, patet falsitas assumpti. Si autem teneretur secunda via, adhuc distinguendum est de praedicatione, exercita videlicet, vel signata. Primo modo conceditur. Secundo modo negatur ; quia praedicatur de differentibus specie, et numero sic.
Contra, per te, differentia specie, de quibus praedicatur Genus, non differunt specie, sed numero tantum. Dico, quod accipi debet differentibus specie in definitione Generis, ut quid, non ut modus, saltem in intentionibus verificando. Contra differentibus numero in definitione Speciei potest accipi utroque modo, ergo similiter in definitione Generis. Item, tunc posset Genus definiri per differentibus genere, sicut per differentibus specie, et maxime Generalissimum. Praedicatur etiam Genus de hoc genere, et illo, quae sunt differentia genere, saltem ut quid.
Ad primum, nego consequentiam ; quia non potest esse minor differentia modalis numerali, secus est de specifica.
Ad aliud, patet supra, quaest. 15. in solutione, ubi dicit Doctor notabiliter, quod de differentibus genere, inquantum talia,
nihil per se praedicatur : quod tamen maxime verum est in fundamentis, et logice loquendo. Licet enim differens genere praedicetur de hoc, et illo, aliud tamen non sic convenienter praedicatur de eis. Et quod adducitur de Generalissimo, licet posset probabiliter sustineri, hic tamen definitur Genus, indifferenter se habens ad subalternum, et Generalissimum : ideo illud quod est commune utrique, debuit poni in definitione. Vel simpliciter potest sustineri, quod nullum genus, sive generalissimum, sive infimum, de differentibus genere, ut talia sunt, praedicatur.
Cum ulterius arguitur de hoc genere, et illo, dico quod refert dicere differentia genere, et genera differentia, ut statim dicam in simili. Concedo ergo, quod Genus praedicatur de hoc, et illo, et nego quod illa sunt differentia genere, nec ut quid, nec ut modus. Differentia genere proprie subalternis, sed diversa generalissimis fundamentis applicantur.
Ad aliud de Specie specialissima, et subalterna, potest dici eodem modo, sicut de genere dictum est: si teneretur quod distinguantur specie, potest dici quod loquitur Doctor hic antonomastice de specialissima, quae nullo modo est genus. Aliud etiam est loqui de praedicatione exercita, et aliud de signata. Ponit etiam definitionem communem utrique, et ideo differentibus numero. Species etiam omnis ut species, tantum de numero differentibus praedicatur, ut in 2. principali, et responsione ejus tangit Doctor, et statim perlractabo.
Si vero alia via sustineatur, dico quod accipiendo formaliter specialissimam et subalternam, nam magis distinguuntur, quam duae specialissimae inter se : sedfundamentaliter, vel materialiter procedit argumentum. Illae enim denominationes conveniunt eis a fundamentis. Quod si volueris videre profunde quomodo una distinctio, vel differentia, sit major alia, vel intensive, vel extensive ; et si intensive, aut ratione extremorum, aut ratione ipsius differentiae in se ; vide hunc in Quodlibeta quaest. 2. ad finem singularisshne.
Tertio dubitatur, circa secundum principale, et solutionem ejus. Videtur enim illud argumentum tangere bonam difficultatem, quia numerus in communi, praeter passiones specierum, potest habere aliquas passiones, ut patet in Arithmetica, licet communiter passiones ejus assignentur disjunctae : sed hoc ideo est, quia non est nomen impositum ipsi unicae, ut videtur iste 1. et 4. Metaph. sentire. Item, clarum est de figura, et clarius de triangulo, cujus supposita, vel species sunt plures, et ipsius primo assignantur passiones ; tales igitur passiones, cum convertantur cum suis subjectis, praedicantur de differentibus specie ; aliter non essent passiones, ut patet. Responsio igitur Doctoris videtur mirabilis ad illud argumentum, cum dicit quod proprium soli speciei convenit, et quod tantum de numero differentibus praedicatur. Contra. Species subalterna habet proprium, ut patet de animali, et praedicatur de differentibus specie, ergo et ejus proprium. Item generalissima habent propria, ut patet ex processu Philosophi, in Praedicamentis, ubi assignat proprietates substantiae, et aliorum. Et ut notanter habet iste supra, quaest. 8. et infra, quaest. 2. Antepraedicamentorum. Quando aliqua passio convenit pluribus subjectis non primis, necesse est quod per rationem alicujus communis conveniat eis.
Item, ens habet passiones, ut Philosophus 4. Metaphysic. expresse ostendit, et iste post eum. Item, non videtur valere illa deductio Doctoris, qua probat solius speciei esse proprium, quia non modo speciei, sed aliorum communium sunt demonstrationes. Nec habere quid est, et quia soli speciei convenit, imo cuicumque positivo, sive transcendenti, sive limitato. Plura alia possent hic adduci : posset enim ponderari illa definitio Porphyrii, et Philosophi de Proprio quae non intelligitur solum de proprio speciei, ut patet. Item, cum differentia praedicetur de pluribus differentibus specie ut patet infra, et proprium sequatur id cujus est, maxime ratione formae et differentiae essentialis, conveniet igitur tot, quot differentia talis ; ergo non solum numero differentibus ; responsio igitur nulla.
Sustinendo Doctorem dico, quod responsio ejus potest declarari. Uno modo in , secundis intentionibus, et sic clarum est quod praedicatur de solum numero differentibus, . sicut species, maxime tenendo illam secundam viam supra.- Alio modo in fundamentis, quia argumentum tangit hoc magis. Potest etiam dici, ut inquit Doctor notanter, quod unumquodque habens proprium, ut sic, induit modum speciei, et ita de solum numero differentibus est praedicabile, et si sub se contineat vel genera, vel species, hoc est sibi extraneum, ut est subjectum proprii: et sic patet ad omnes instantias. Prius enim ( inquit iste in 4. distinct.8. quaest.2.) unumquodque dicitur de suo individuo, quam dividatur in alia inferiora alterius denominationis, si qua talia habet: et in illo priori induit modum speciei, et praedicatur de solum numero differentibus,sive sit subalternum, sive generalissimum. Et de ipso ente transcendenti tenet Franciscus de Mayronis in 1. Conflatu, in Prologo, quaest. 11. quod habet modum Speciei potius, quam Generis.
Dico ergo tenendo hanc viam, quod nullum praedictorum habet proprium, nisi inquantum induit modum speciei. Et cum dicis, Proprium praedicatur convertibiliter, concedo : sed illud cujus est, praedicatur de differentibus specie : nego, ut sic sumptum : sed si praedicatur, hoc est sub modo Generis, et tunc extraneatur ei ratio speciei, et per consequens proprii. Contra, quod convenit per se superiori, convenit et inferiori, concedo : sed Isosceles est inferior ad triangulum, ergo sibi convenit habere tres. Dico quod individuum superioris habentis sub se plura inferiora, salvatur, et includitur in quolibet inferiori per se : quare quod convenit per se superiori, convenit cuilibet inferiori, non ratione sui, vel superadditi, sed ratione individui talis inclusi. Si ergo Isosceles habet tres, hoc est inquantum est hic triangulus, et non inquantum Isosceles, et haec est intentio, et fuga valde singularis Doctoris. Et quod additur de demonstratione, et quid est, etc. dicendum est eodem modo.
Aliud quod sequitur de definitione proprie, faciliter solvitur, quia intelligitur de proprio speciei.
Ad aliud de definitione Differentiae, patebit infra loco suo. Posset enim dici, quod non quamcumque formam, sed tantum speeificam sequitur proprium, et ita negatur similitudo.
Ex his potest patere qualiter Porphyrius hic definit Speciem communem subalternae et specialissimae : quia Species omnis, ut species, tantum de numero differentibus praedicatur, et sic species subalterna sicut specialissima. Sed licet hic modus dicendi sit mihi probabilis, et subtilis, quia tamen multis, non alte valentibus speculari, videretur mirabilis, potest aliter dici, quod loquitur Doctor hic proprie logice, et de subjecto demonstrationis, et quid est, et Specie specialissima, quae maxime, et verissime est Species, cujus principia sequuntur passiones, et forte non ita principia communium, nisi ut habent esse in specialissimis, et tunc patet quid dicendum est ad objectiones.
Posset etiam dici, quod proprium, ut est unum de quinque Universalibus, non applicatur passionibus transcendentibus, sed alio modo, ut de Universali dictum est supra. Loquitur ergo proprie logice, et appropriate de proprie specialissime in hoc loco. Tene viam quam volueris, et dic consequenter. Posset etiam dici aliter ad argumentum, quod Porphyrius non solum distinguit Proprium a Genere per hoc, quod est praedicari de differentibus specie et numero,sed per in quid, et in quale. Distinguitur autem utroque modo a Proprio appropriate, et antonomastice supposito,
quod solius specialissimae speciei est, ut patet.
Quarto dubitatur, circa tertium principale, et solutionem ejus. Videtur primo quod illa prima consequentia non valeat, haec scilicet particula convenienter ponitur in definitione, ergo per se convenit definito, quia subjectum ponitur in definitione accidentis, et tamen non per se, sed per accidens, praedicatur de ipso. Similiter unum relativum in definitione alterius, et videtur quod sic est in proposito, ut patet in solutione quaestionis, ad finem.
Item, illa secunda consequentia si valeret, ut probatur ex ratione relativorum, sequeretur quod in omnibus relativis esset mutua consequentia, et habitudo, quod falsum est, ut patet in relativis tertii modi.
Item, illa propositio nihil dicitur per se relativum, etc. videtur falsa, quia scientia refertur ad scibile, et creatura ad Deum per se, et tamen non e contra per se, ut videtur.
Item, illud quod incidentaliter probat, videlicet idem non referri per se ad plura, videtur falsum secundum ipsum infra,cap. de Specie : et in Praedicamentis, cap. de Relatione : et 5. Metaph. et in Quodlibeta, quaest. 13. et alibi, nec rationes cogunt, ut patet ibi.
Item, cum dicit quod intentiones tantum differunt materialiter, et per consequens numeraliter, videtur falsum, cum in intentionibus sit ordo, et genera, et species, suo modo, et quid, ut infra, in Praedicamentis, et alibi habet.
Item, Differentia specifica aliquando est per materiam, ut homo a lapide per animal differt specie, vel etiam ab Angelo, ponendo rationale ejusdem rationis in eis, ergo falsa est illa propositio quod Differentia specifica est semper formalis.
Item, videtur illa propositio, videlicet quod Differentia accidentium per subjectum sit numeralis tantum, esse satis dubia in multis.
Item,videtur quod prima responsio ad illud argumentum, et tertia coincidant, ergo una, vel alia, est superflua.
Item, supra, quaest. 8. concessit Genus esse majus Universale, quam speciem, licet non magis; ergo praedicatur de pluribus, quam species : sed hoc consequens est falsum, data veritate illius tertiae responsionis in littera, quia utrumque praedicatur de tantum numero differentibus, accipiendo differens numero ut modiis, cum per te Differentia specie de, quibus dicitur Genus, non differant specie, sed numero tantum ut modus.
Confirmatur, sicut fundamentum ad fundamentum, ita intentio ad intentionem: sed fundamentum Generis praedicatur de pluribus, quam numero differentibus, et fundamentum speciei, non ergo similiter in intentionibus suo modo erit.
Item, videtur quod differentia specie, de quibus praedicatur Genus, sint aliquando differentia specie ut modus : verbi gratia, accipio differens specie in lapide, et differens specie in homine, alia duo in homine, et asino. Prima duo magis differunt, quam alia, quia non solum specie specialissima, sed etiam subalterna, ut patet, ergo differunt plus quam numero.
Item, videtur quod haec sit vera, Genus est Genus, ut Genus a parte praedicati dicit modum, propter instantiam prius Iactam de generalissimo et subalterno.
Item, quare potius Genus et Species non solum modaliter conveniunt fundamentis primointentionalibus, sed etiam sibi ipsis, quam Differentia, vel Proprium : quare ergo dicit quod Differentia non est Differentia ut modus, cum tamen concedat speciem esse speciem ut modus: ad ista breviter respondetur.
Ad primum dico, quod loquitur de parte quidditative, et non per additamentum definiente, ut patet ex solutione quaestionis. Et cum dicitur quod ponitur ut correlativum, verum est quantum ad hanc determinationem specie, non tamen quantum ad hoc quod est differens, quia sic est Differentia. Vel dato quod poneretur ut terminus, adhuc per se convenit, licet non in recto per se praedicetur. . Ad aliud patet quod loquitur in relativis mutuis, et de primo modo, ut patet in exemplo, vel de secundo modo.
Ad aliud dico, quod ly per se ibi determinat inhaerentiam, non inhaerens.
Ad aliud dico, quod loquitur Doctor de per se, et primo referri, et sic procedunt argumenta, non autem de per se non primo, ut in locis praeallegatis habet. Vel aliter, quod arguit sufficienter hic ad hominem, et ex communiter concessis.
Ad aliud, tactum est supra hic,et quaest. 12. et 14. quid dicendum sit. Loquitur enim de illa distinctione nobis notiori, sicut etiam relationes reales distinguuntur. Si autem volueris tenere etiam viam, dic quod simpliciter est verum illud dictum.
Ad aliud, dictum est quaest. praecedente aliqualiter, qualiter partes definitionis sunt ut formae. Sed breviter dico, quod licet homo per animal distinguatur a lapide, ultimate tamen, et complete, .et formaliter, per rationale. Quod additur de Angelo, patebit infra, quaest. ultima de Differentia.
Ad aliud dico, quod omnes instantiae contra illam propositionem faciliter possunt evadi, de quibus non curo modo.
Ad aliud dico, quod prima responsio in hoc, ut probabitur, potest distingui a tertia, quia in prima species est determinabile, et differens determinatio. In tertia vero e contra : et hoc non est inconveniens, cum etiam in entibus realibus ita contingat, ut infra, cap. de Specie, quaest. 2. habet iste. Genus enim nedum de speciebus differentibus, quae non differunt specie, sed numero, praedicatur, praedicatione signata : sed etiam de differentibus specie, ut est speciticativum, vel conlractivum hujus, quod est praedicari de pluribus. Ubi non solum includitur species, ut correlativum, sed differens ut specificativum, vel contractivum, ita quod intellectus est iste, Genus praedicatur de speciebus differentibus, et differentibus specie, et utrique applicatur differens numero ut modus, ubi non solum explicantur supposita Generis, sed pluralitas, et modus pluralitatis eorum, et non solum Generi in commune, sed huic Generi singulari applicato animali hoc convenit, et hoc est intelligendum tantum in actu signato : verificatur autem in fundamentis in actu exercito.
Qui autem vellet dicere, quod tertia responsio est exemplificativa, et declarativa primae, posset evadere argumentum, sed prima responsio magis sapit.
Ad aliud, patet prius. Dico enim quod in fundamentis est majus Universale Genus quam Species. Similiter in intentionibus, quia praedicatur de differentibus specie, et numero : Species autem de differentibus numero tantum.: et ita habet plura supposita, non tamen in actu exercito, imo pauciora.
Ad confirmationem, posset negari similitudo, quia major unitas in intentionibus, ut patet supra. Sed data similitudine, patet solutio ex dictis.
Ad aliud, patet ex dictis, quia quantumcumque fundamenta sint diversa, non inconvenit intentiones esse ejusdem rationis, quia Differentia materialis inquantum talis, etc.
Ad aliud, patet prius, secundum duos modos dicendi, quos notavi.
Ad aliud, quod tangit pulchrum motivum, dico (ut supra quaest. 12. tetigi) quod omnia Universalia reducuntur ad duo prima, scilicet Genus et Speciem, non ita ad alia reduci possunt: et ideo non ita Differentia potest modaliter praedicari de se, sicut Species. Modus igitur Differentiae est divisivum, et constitutivum, et ex consequenti praedicabile in quale de constituto : sed hoc tantum convenit fundamentis hujus intentionis, et non ipsi intentioni, imo vocatur Differentia denominatione extrinseca, et tantum a proprietate fundamenti et similiter dicendum est de proprio. Modus vero speciei constitui ex Genere et
Differentia, et contineri sub Genere, et habere sub se plura individua, quae omnia non solum fundamentis intentionis, sed etiam ipsimet intentioni, in suo Genere, conveniunt : et similiter potest dici de Genere. Ex his, et aliis dictis supra, collige plura singularia documenta in his intentionibus.
Genus autem non de una Specie sola praedicatur, sed de pluribus, etc. Cap. eodem.