Et est DIGRESSIO declarans anatomiam
venarum. Dicamus igitur nunc anatomiam venarum non pulsantium, secundum quod ab hepate derivantur, non curantes utrium a corde sit primum principium earum, aut ab hepate. De hoc enim in posterioribus libris hujus scientiae disseremus. Venae enim sunt viae sanguinis in omnibus sanguinem habentibus : et haec est utilitas venarum, in omnibus his quae venas habent. Duae autem venae sunt quae in primis ab hepate egrediuntur. Una quidem oritur a parte concava hepatis, quae vocatur porta : et hujus utilitas est quod trahit nutrimentum in hepar. Secunda autem oritur superius in parte convexa quae parisima vocatur : et hujus utilitas est ab hepate in membra nutrimentum derivari : et hoc consuevit vocari ab Auctoribus vena ventrem habens.
Incipiamus igitur ab anatomia illius quae porta vocatur. Dico igitur, quod portae ille finis quae in hepate submergitur ventriculis, prima divisione in quinque dividitur partes, ex quibus una vena ad fel tendit. Isti autem rami sunt sicut ar- horis radices, quae vadunt ad fundum ex quo sugunt. Extremitas autem quae concavum hepatis insequitur, statim cum ab hepate egreditur,in octo dividitur partes, quarum duae sunt parvae, sex sunt majores. Una vero ex duabus minoribus cum parte intestini continuatur quod duo denum vocatur, et nutrimentum trahit ab eo ad hepar. Alii tamen etiam rami dorsi prius sunt ab eadem vena in parte quadam sive corpore quod est tharas vocatum. Pars autem secunda dividit se ad inferiora stomachi apud portanarium quod inferius est os stomachi, ideo ut ab ipso loco nutrimentum trahat ad hepar.
Una autem de sex majoribus, tendit ad 1atam partem stomachi, et nutrit ipsius superficiem manifestam ex sanguine derivato ab hepate. Occultum autem stomachi tangit primum nutrimentum quod est in ipso, et ex eo per tactum nutritur sicut nutriuntur radices plantarum in terra.
Pars autem secunda pervenit ad partem splenis et nutrit splenem : a qua tamen antequam ad splenem nutriendum perveniat, separantur rami qui corpus quod ench aras vocatur ex clariori ejus parte quae ad splenem pertingit, nutriunt, et deinde pervenit ad splenem, et ex ipsa divisus continuatur sibi ramus magnus, qui in latus exterius stomachi statim ad ipsum nutriendum dividitur. Cum autem quod ex ipsa penetrat, venit ad splenis medium, ascendit ex ea pars alia : et adhuc pars tertia quae egreditur. Ex illa autem parte quae ascendit, quidam ramus spargitur in medietatem stomachi superiorem ad nutriendum ipsam, et altera pars similiter in splenem ad ipsum nutriendum. Altera autem pars egreditur usque ad stomachi gibbositatem sive convexitatem, quae in duas dividitur partes, quarum una in manifesto sinistrae partis stomachi spargitur. Altera autem ad os stomachi submergitur, ut projiciat ibi humorem ponticum et acedsum cholerae nigrae, per quem stomachi excitatur
appetitus. Hic autem cum superfluitate stomachi egreditur : quia non ponitur ibi nisi ut os stomachi titillet titillatione desiderium famis excitante. Et haec est quam ante nominavimus. Pars autem quae descendit etiam in duas dividitur partes : et rami unius earum dividuntur in inferiori medietate splenis ad nutriendum ipsam. Altera autem ad reticulum hepatis vadit, et in ipso spargitur ad ipsum nutriendum.
Pars autem tertia ex sex primis, ad latus vadit sinitrum, et in omnibus canalibus venarum quae consistunt in cir cuitu recti intestini, spargitur ad sugendum illud quod ex reliquiis nutrimenti est in stercore.
Pars autem quarta ex sex primis, ad modum capillorum separatur, ex quarum numero sunt quae in manifesto sparguntur dextrae partis convexitatis stomachi, quae est opposita pars ei quae in sinistro ad eum a splene venit. Adhuc autem ex eisdem sunt illae venulae quae vadunt a dextra reticuli parte, et ibi sparguntur, quae est opposita parti quae ad ipsum ex parte sinistra venit ex ramis venae spleneticae.
Quinti autem rami ex sex partibus primis sparguntur in canalibus, qui sunt in circuitu intestini colon dicti, ut sumant exeo nutrimentum.
Sexta autem vena est similis isti. Sed ipsius plurimum in circuitu spargitur : et quod remanet, spargitur in circuitu tunicarum minutarum, et caini monoculo continuatur et trahit ab eo nutrimentum. Omnes autem hae nutrimentum a stomacho et intestinis trahentes, vocantur venae mesaraicae.
Ea autem vena quae ventrem habens vocatur, primo quidem radicem habet in ipsa substantia hepatis, et in superficie ejus convexa spargitur in multas partes capillares, ut pereas trahat nocumentum ab ipsa quae porta vocatur. Partes enim ventrem habentes a gibbo hepatis ad ipsius ventrem concavum sunt venientes, et rami partim sunt venientes a concavi- tate hepatis ad ejus venientes ventrem : et postea ejus stipes elevatur apud hepatis convexitatem, et in duas dividitur partes : unam videlicet ascendentem, alteram descendentem. Sed ascendens ex ea penetrat diaphragma, et duas in diaphragmate dimittit venas quae in ipso sparguntur, et dant ei nutrimentum. Deinde capsulae sive ventriculo cordis componitur, cui multos transmittit ramos, qui ad modum capillorum dividuntur et eam nutriunt, et postea in duas dividitur partes, quarum una quae est magna, pervenit ad cor, et ipsum penetrat apud dextram ejus aurem. : et haec quidem vena major est inter omnes venas cordis : et non est haec vena aliis venis cordis major, nisi propterea quod aliae venae sunt arteriae ad aerem attrahendum, et haec est ad nutrimentum : nutrimentum enim aere grossius est, et ideo oportuit ut via per quam penetrat, esset amplior : et vas in quo stat, esset majus. Et huic quidem cum cor ingreditur, tres creantur panniculi, quorum divisiones sunt ab exterioribus ad interiora, propterea ut cum contrahitur, tranat ab eis nutrimentum, et postea non revertatur cum dilatabitur. Et hi quidem panniculi omnibus panniculis aliis sunt duriores.
Haec autem vena in opposito cordis existens apud suam extensionem, tres emittit venas, quarum una ab ea ad pulmonem vadit apud arteriarum originem nascens, juxta sinistram, et in ventriculo dextro ad pulmonem reflectitur : et ipsa quidem jam creata fuit, duas sicut arteria habens tunicas : et ideo eam arterialem venam vocant Auctores. Hoc autem ideo est ne sit subtilior sanguis qui ab ea resudat sicut congruit pulmonis substantiae : quia parum est ex quo sanguis hic a corde exivit, et non existit in eo talis digestio, qualis est digestio ejus qui ad arteriam effunditur venalem. Adhuc autem ideo est hoc, ut in eo sanguis multum dirigatur. Secunda vero ex tribus partibus in circuitu cordis revolvitur, et postea in interioribus ipsius ingre-
ditur ad ipsum nutriendum : et hoc contingit cum fere jam venit submersa in aure dextra cordis ingrediens in ipsum. Pars autem tertia in hominibus ad partem declinat sinistram : deinde vadit ad quintam spondilium, et in ea fulcitur, et in octo costis inferioribus spargitur, et in his quae conjunguntur eis musculis, et aliis corporibus.
Ex ea vero quae ex ventrem habente post tres dictas penetrat partes,sparguntur partes capillares postquam pertransit partem cordis ascendendo in supremo panniculi pectus per medium dividentis, et in supremo capsulae et in carne laxa quae merum vocatur, et postea apud furculas propinquitatem duo ab ea separantur rami, qui ambo ad partem furculae incedunt transversi: et quo plus vadunt, eo plus ab invicem elongantur, et fit uterque istorum ramorum divisus in duos ramos in utroque latere descendentes super extremum thoracis a dextra et a sinistra, donec ad epiglottidcm perveniunt, et in suis itineribus ramos dimittunt, qui in musculis sparguntur, qui sunt inter chordas, quorum orificia venarum obviant orificiis sparsarum venarum in eis : et quod ex eis colligitur, egreditur inde ad musculum pectoris extrinsecum, cum ad epiglottale os haec collectio pervenit, egreditur ex eis collectio exterius ad musculos circulatos spatulam moventes, et spargitur in eis. Alia autem collectio sub musculis rectis descendit, ex qua in eis sparguntur rami, quorum extremitates cum partibus ascendentibus continuantur venae, quae divisa eis in loco illo obviat, sicut colligi potest ex sequentibus.
Secundi autem uniuscujusque istorum, par videlicet unum duorum imparium singularium, quinque dimittit ramos, quorum unus in pectore spargitur, et quatuor superiores nutrit costas, et alter ramus nutrit spatularum locum, et tertius ramus tendit ad musculos submersos in collo, et nutrit illos : et quartus ramus penetrat in foramina sex spondilium superiorum quae sunt in collo, et deinde transit ad caput. Et quiutus ramus qui omnibus praedictis major est, ad ascellam in utroque latere tradit : et illo ulterius in quatuor dividitur ramos, quorum primus in musculis qui sunt super thoracem spargitur, qui sunt de numero eorum qui spatulae juncturam movent : et secundus spargitur in carne laxa, et in panniculis qui sunt in ascella : et tertius venit ad supremum pectoris interius ad mirach. Quartus autem omnibus aliis major est, et ulterius in tres dividitur partes : una quarum spargitur in musculo qui est in concavitate spatulae : et secunda pars in musculo magis qui est in ascella : et tertius est major ipsis omnibus, super adjutorium tendens ad manum per cubitum : et haec est quae vena ascellata vocatur.
Illud autem quod ex primis remanet ramis, quorum unum ex imparibus in multos fuerat ramos divisum, ad partem colli ascendit : et antequam multum ascendat, in duas dividitur partes. Una quidem est vena manifesta, et altera vena occulta. Vena autem manifesta illico cum a furcula ascendit, in duas dividitur partes, quarum una statim ut separatur, ad anteriora tendit, et ad latus : et altera vadit primo ad interiora et descendit ; et postea ascendit, et revolvitur supra furculam : deinde elevatur et facta manifesta ascendit super collum, donec ad primam partem pervenit, et miscetur cum ea, et fit ex eis vena manifesta quae est visa. Verumtamen antequam cum ea misceatur, separantur ab ipsa duae partes, quarum una tendit ad latitudinem, deinde ambae sibi obviant in loco ubi sibi obviant ambae furculae colli in loco profundo. Et secunda manifesta in collo transversalr : et duo ejus imparia postea sibi obviant. Ex istis autem duobus imparibus ramis separantur multi rami qui dicuntur araneales venae, eo quod sensui non subjacent.
Ex summa autem ramorum istius secundi paris collectae tres venae jam separatae fuerunt sensu perceptae, quantitatem notabilem habentes. Omnes enim aliae
non percipiuntur per sensum. Una quidem harum trium super spatulam extenditur, et vocatur specularis, ex qua est illa quaeicephalica nominatur, et duae vadunt ad duo ipsius venae spatularis latera, ipsam usque ad caput spatulae simul comitantes : quarum una ibidem torquetur ut serpens, et spargitur ibidem : sed secunda pertransit eam usque ad caput adjutorii, et ibidem spargitur. Spatularis vero ambas has pertransit usque ad ultimum quod est in manu. Una autem manifesta quam guidem dicit Avicenna, quae est postquam duo ejus imparia commiscentur, in duas dividitur partes, quarum una occultatur quam guidem occultam, dicunt,ex qua separantur rami parvi, qui in superiori mandibula sparguntur : et alii rami veniunt ex ea, quae sunt multo majores istis et sparguntur in mandibula inferiori. Partes autem duorum ramorum quatuor sparguntur in circuitu linguae, et in manifesto musculorum qui sunt ibi positi : et pars altera manifestatur, et in locis capitis et auris spargitur.
Vena autem submersa comitatur meri, et ascendit cum eo directe, et in suo itinere dimittit ramos qui cum ramis miscentur, qui a vena manifesta veniunt : et omnes illi in meri et in epiglottide et in partibus musculorum profundorum sparguntur, et penetrant ad extremum ejus usque ad finem laudae capitis, et exterius sparguntur illi rami qui sparguntur in membris quae sunt inter spondilem primam colli et secundam : et unde vadit vena capillaris ad iuncturam quae est inter caput et collum, a qua separantur rami qui ad panniculum veniunt qui cooperit craneum, et veniunt ad locum in quo sibi obviant emigranea, et submerguntur ibidem in craneo.
Id autem quod post harum venarum submersionem remanet, ad cranei ventrem interius pertingit in fine suturae laudae, et ibi spargitur ramus in duobus cerebri panniculis, ad nutriendum eos, et ad ligandum panniculum durum cum eo quod circa ipsum est, et supra ipsum : et postea egreditur ad exteriora, et nutrit panniculum qui cooperit craneum : deinde apamiiculo subtili descendi ad. cerebrum, et in ipso dispergitur sicut arteriae disperguntur, quas omnes stringit panniculi grossi replicatio, et eas defert ad locum amplum qui platea vocatur, in quem sanguis diffunditur et congregatur : deinde separatur ab ea inter duas replicationes, et vocatur torcular. Istis enim ramis cum ventriculo medio propinqui fiunt, necessarium est ut ingrossescant, et magnae venae fiant, et sugant ex torculari et ex suis viis quae ab eo separantur. Deinde a ventriculo medio ad duos anteriores ventriculos tendunt, et obviant arteriis ad locum illum ascendentibus, et texitur ex eis panniculum qui vocatur secundinum.
Adhuc etiam modum dicamus de venis manuum. Primum autem quidem ex spatulari dividitur vena quae cephalica vocatur, in rectitudinem adjutorii veniens in cute, et in manifestas musculorum partes spargitur, et postea juxta cubiti iuncturam in tres dividitur partes, quarum una quae vocatur funis brachii, supra manifestum superioris focilis extenditur : deinde ad silvestre inclinatur ad focilis inferioris curvitatem et convexam declinans, et spargitur in eo quod in inferioribus silvestribus est partibus rascetae. Secunda autem ad cubiti flexum et in manifesto focilis ramo ascellaris venae commiscetur : et fit ex eis vena nigra, quae est matrix viva, quae purpurata a Razi vocatur. Tertia autem submergitur, et in profundo etiam cum ramo ascellaris commmiscetur. Ex ascellari vero in primis cum ex ascellis oritur, procedunt rami qui in adjutorium submerguntur, et in musculis qui sunt ibi sparguntur, et ibi finiuntur, excepto uno solo ramo qui venit ad asseyd, et quando ascellaris ad cubiti pervenit flexum, in duas dividitur partes, quarum una submergitur, et ramo cephalicae continuatur illi cum quo parumper incedit : et separatur ab eo, et declinat una earum ad do- mesticum, donec perveniat ad auricularem et annularem et medium digiti medii : et haec salva cella a Razi vocatur : et altera pars elevatur et dividitur in partibus manus extrinsecis os tangentibus. Secunda autem pars ascellaris apud asseyd in quatuor dividitur ramos, quorum unus in inferioribus asseyd dividitur, et ad rascetarn tendit. Et secundus dividitur super istius primi divisiones, et similiter illi. Tertius autem similiter dividitur in medio asseyd. Quartus vero est major eorum, et ipse est ille qui manifestatur et elevatur, a quo procedit ramus qui ad unum cephalicae procedit ramum : et fit ex eis vena magna, cujus residuum est quae vocatur basi.ica : quae etiam occultatur et submergitur secunda vice. Vena autem magna a domestico incipit, et elevatur supra superius focile : deinde ad. silvestre pervenit, et in duas dividitur partes ad lambda AdminBookmark Graecae litterae similitudinem, quarum superior ad extremum tendit focilis superioris, et veniens ad rascetarn spargitur in dorso pollicis, et in partibus quae sunt inter pollicem et indicem : et in indice pars ejus inferior vadit ad extremum focilis inferioris ibi : et in tres dividitur partes, quarum una ad locum tendit qui est inter medium et indicem, et continuatur ramo illi qui pervenit ad indicem a superiori : et fit ex eis vena una. Pars autem secunda quae vocatur stilen a quibusdam, procedit et inter medium et annularem dividitur et protenditur. Tertius autem ad annularem et minimum. Et isti postea junguntur et in digitis disperguntur.
His autem habitis de partibus venae ventrem habentis ascendentibus,quae omnes dividuntur a parte ejus minori, restat dicere de majori ejus parte descendente.
Primum igitur quod dividitur a parte descendente ipsius, statim cum ab hepate oritur, ante quam dorso appodietur, sunt venae quaedam capill ares, quae vadunt ad fascias dextri renis,et spargun-
tur In eis, et in eo quod est contra eos de corporibus interioribus ad nutriendum ea. Postea procedunt ab ea duae magnae venae, quae mulgentes vocantur, et ad renes vadunt ad sanguinis aquositatem colandam. Ren enim non trahit nisi suum nutrimentum quod est sanguinis aquositas. A sinistro autem emulgentium duae procedunt venae, quae ad sinistros masculorum et foeminarum testiculos vadunt, secundum eumdem modum qui dictus est de arteriis : non enim aliter se habet quoad hoc in arteriis illis, et venis istis. Post haec autem dividuntur duae venae quae ad duos protcndunt testiculos : et illa quidem quae ad sinistrum tendit, a sinistra harum duarum accipit ramum, et fortasse in aliquibus hominibus tota ejus origo erit ab ea. Illa vero quae ad dextrum tendit, raro accipit aliquid a dextra emulgentium quinimo non immiscetur ei, neque alteratur in aliquo a seipsa : sed a rene pervenit ad testiculum, et tendit in foramen in quo sperma dirigitur, et albiflcatur, cum prius esset rubeum propter multitudinem tortuositatum venarum suarum et revolutionum suarum, et quod ab eis etiam provenit a corde, et hujus quidem venae plurimum in virga et collo matricis finitur, sicut et in capitulo de arteriis determinatum est.
Postquam vero duae emulgentes et earum rami nascuntur, ventrem habens e vicino super dorsum appodiatur, et incipit ascendere : a qua coram qualibet spondili separatur unus ramus, et in eas ingreditur, et spargitur in musculis qui coram eis positi sunt. Separantur etiam venae quae ad duo tendunt ilia, et vadunt ad musculos ventris, et postea venae quae per foramina spondilium ingrediuntur ad nucham : quae vena cum ad extremum pervenit spondilium, in duas dividitur partes, quarum una ad dextram, et altera tendit ad sinistram : et altera vadit ad unam coxam, et reliqua ad aliam.
Ab utraque tamen ipsarum antequam ad coxam perveniant, decem separantur tunicae, quarum una ad duos tendit renes. Secundae vero tunicae partes subtiles sunt et capillares, et tendunt ad inferiores partes syphac. Tertia autem spargitur in musculis qui sunt super os coxae. Quarta autem spargitur in musculis ani. Quinta vero vadit ad collum matricum mulierum, et in ipso spargitur et in eo quod continuatur. Eadem tendit etiam ad vesicam, sed cum illa quae ad vesicam tendit, in duas dividitur partes, quarum una in vesica spargitur, et altera tendit ad collum ipsius : et hujus quidem pars in viris est valde magna propter virgam, sed in mulieribus est parva. Sexta vero ad musculos super os femoris positos vadit. Septima tendit ad musculos qui in rectitudine istorum sunt positi supra ventrem. Et hae quidem venae cum extremitatibus illarum venarum continuantur, quas per pectus diximus ad mirach ventris descendere. Et ex earum quidem partibus egrediuntur in mulieribus venae quae ad matricem tendunt, et duobus quidem lateribus venarum quae ad matricem tendunt, dividuntur venae quae ad. mamillas ascendunt, per quas mamillae matrici associantur. Octava vero vadit ad oxeum testiculorum virorum, et ad matricem foeminarum, quae sunt receptacula virorum et foeminarum vocata. Nona autem pervenit ad musculos partis quae in coxa est occulta, et spargitur in eis. Decima vero a parte emulgentis manifestata ad duo tendit ilia, et continuatur cum extremitatibus venarum descendentium, et praecipue eis quae a parte mamillarum descendunt : et fit ex eis pars magna quae vadit ad narium musculos.
Quod autem ex istis remanet, ad coxam tendit, ad quem etiam locum perveniunt rami, quorum unus in musculis dividitur qui sunt super antecedentem coxae partem, et alius in musculis sunt qui in coxa inferius et in ipsius domestico in profundo : et alii etiam multi rami in coxae profundo sparguntur.
Quod autem post hoc totum remanet, postquam juncturam poplitis parum co-
operit, in tres dividitur par tes, quarum. silvestris super cannam extenditur sive arundinem minorem usque ad calcanei iuncturam, quae sciatica a Razi vocatur : et ipsarum media flexione poplitis extenditur descendens, et in lateribus occulti cruris facit descendere ramos, et in duas dividitur partes, quarum una occultatur in eo quod est in anteriori parte cruris. Altera autem vadit inter duas arundines extensa ad anteriora pedis, et commiscetur ramo silvestris quem prius nominavimus. Tertia vero quae est domestica, ad locum cruris venosum declinat, et extenditur ad calcaneum, et ad extremitatem convexam majoris arundinis, et descendit ad pedis domesticum, et in ipsa est qua sophena vocatur. Istae autem tres fiunt quatuor, quarum duae silvesVes ad pedem veniunt a parte arundinis minoris et duarum domesticarum : una supra pedem incedit et in supremo ejus ex parte minimi spargitur digiti. Secunda vero est illa quae domestico ramo silvestris venae miscetur, quam supra nominavimus : et sparguntur ambo rami isti in partibus inferioribus.