SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
An Genus necessario requirat multas Species
Aristot. 4. Top. cap. 3. et 3. Metaph. text. 10. D. Thom. 1. Post. lect. 12. et in 1. d. 19. q. 4. art. 2. Alexander lib. Naturalium qq. cap.11. Albertus tract. 4. Praedicab. cap. 6. Joan. Ang. et Bras, super hanc quaest. Sotus q. de Specie ad 2. Tolet. q. de Specie ad 3. Lovanien. q. 18. Univers, parte 4. Fonseca 5. Metaph. c. 28. q. 15. Sanchez lib. 3 q. 11 . Merinero c. de Genere,disp. unica, dub. 2. Ruvius cap. de Specie q. 3 Rodriguez de Genere q. 6. art. 1. Hurtado disp. 5. de Specie sect. 4. Compl. disp. 6. de Specie quaest. 2. Aversa q, 10 Log. sect. 4.
Quod sic videtur ; quia illud ponitur in ejus definitione, ergo est de essentia ejus.
Item cap. de Specie. dicitur, Genere uno, Speciebus autem pluribus, quod probatur, semper enim in plures Species fit divisio Generis, quod potest probari ; quia Genus de sua ratione dividitur per Differentias oppositas, utraque autem adveniens Generi Speciem constituit.
Ex hoc concludit Boetius in Lib. Divisionum, quod sub uno Genere minus duabus speciebus esse non possunt.
Item 4. Topicorum cap. 1. si Species praedicatur de aequalibus cum Genere, interimitur quod ponitur pro.Genere.
Item in alia consideratione dicit : Quoniam omnis Generis plures sunt
Species, et infra cap. 4. et 12. Si destructa Specie destruitur et Genus,male assignatur Genus ; et infra, Oportet enim de paucioribus Speciem, quam Genus praedicari. Ad hoc etiam sunt multae aliae auctoritates, 7. Metaph. et in libris Logicalibus, Boetii,et Porphyrii cap. 12.
Ad oppositum, Sicut se habet Species ad Individuum, sic Genus ad Speciem ; sed Species non requirit multa individua, ergo nec Genus multas Species. Minor patet de sole, phaenice, et consimilibus Speciebus.
Dicitur, quod non est simile, quia de ratione Generis est dividi per differentias oppositas, quae cum Genere constituunt ad minus duas Species : non sic autem Species descendit in individua.
Contra, aeque essentiale est cuiquam, quod in ejus definitione aequaliter ponitur ; sed differentibus numero aequaliter ponitur in definitione Speciei, sicut differentibus Specie in definitione Generis.
Ad quaestionem dicitur, quod Genus sive sumatur pro intentione, sive pro illo cui applicatur intentio, non requirit multas Species actu, vel potentia. Quod ostenditur de intentione Generis, quia illa refertur ad intentionem Speciei , una ergo existente Specie,erit et Genus : quia relativa sunt simul natura.
Similiter ostenditur de fundamento intentionis, quia illud est quid materiale in Specie ; impossibile est autem aliquid esse sine suo materiali, ergo impossibile est Speciem esse, nisi Genus sit illo modo ; tamen sicut Universale requirit multa aptitudinaliter : quia definitur per aptum natum praedicari de pluribus : sic ad rationem Generis, requiritur quod dicatur aptitudinaliter de pluribus Specie differentibus.
Per hoc ad argumenta in oppositum.
Omnes auctoritates intelligendae sunt de aptitudine,nondeactu,velpotentia.Differt autem aptitudo a potentia. Nam aptitudo est inclinatio alicujus secundum se in aliquid, vel magis non repugnantia. Potentia autem est ordo ad actum. Potest igitur potentia esse sine aptitudine, ut possibile est grave esse sursum, non tamen est aptum ibi esse, quia repugnat ei secundum se. Et aptitudo est sine potentia, ut caecus est aptus natus ad videndum ; nihil enim dicitur privatum, nisi cum est aptum natum habere habitum, secundum Aristotelem in Postpraedicamentis cap. de Oppositis cont. 27. et 5. Metaph. cap. de Privatione. Non est autem possibile caecum videre, quia a privatione ad habitum non est naturalis regressus. Sic nulli Universali, quantum est ex sua forma,repugnat dici de multis; haec tamen aptitudo impediri potest, ut quia non sunt multa, de quibus dicatur.
Contra, hic modus dicendi non videtur esse ad oppositum, quia procedit de intentionibus, ac si supponeretur in quaestione intentionem Speciei unam esse, quae refertur ad Genus essentialiter, et dubitaretur an intentio Generis sit, quod non quaeritur ; quia Genus per se primo refertur ad Speciem, non hanc, vel illam : unde accidit sibi sic referri ad multa. Nec quaeritur, an natura Generis sit, si natura Speciei est ; sed si non sint multa, quibus applicetur intentio Speciei, sed tantum unum, scilicet B, an illi naturae, scilicet A, applicetur, intentio Generis, cui applicaretur, si multis naturis, ut B, C, D, applicaretur intentio Speciei respectu illius naturae, scilicet A. Et sic intellecta quaestione, neutrum membrum positionis est ad propositum.
Item, non videtur vera, quia impossibile est aliquid esse aptum natum dici de pluribus, nisi illa plura ab intellectu oer diversas Species apprehendi possint ; sed si sic possunt concipi, ergo plures Species generis sunt in actu ; quia iste est actus naturae, inquantum dicitur Species, quod actu concipiatur ab intellectu per Speciem intelligibilem ; quia secundum hoc sibi attribuitur intentio Speciei.
Item, si aliquid est aptum natum dici de pluribus differentibus Specie, ergo plura differentia Specie, sunt apta recipere praedicationem illius : igitur si illa aptitudo sufficit ad Genus : consimilis aptitudo participandi, sufficit ex parte Speciei : igitur si aliquid sit Genus actu propter talem aptitudinem, illa multa quae participant ipsum aptitudinaliter, erunt actu Species : ergo omne Genus multas habet actu Species. Assumptum patet, quia aequale esse sufficit utrique correlativo, cum sint simul natura.
Potest igitur dici ad quaestionem,quod ad rationem Generis requiritur, quod multas habeat actu Species, non quae existant actu, vel potentia, sed quod tantum actu concipiantur per Speciem intelligibilem ab individuis acceptam quandoque existentibus, et quod actu habeant aptitudinem participandi Genus,quia talis actualitas est illorum inquantum dicuntur Species Generis.
Ad argumentum in oppositum, dicitur quod similiter Species requirit multa individua aptitudinaliter.
Sustinendo primam positionem, dici potest ad primum argumentum contra illam, quod si huic naturae tantum applicaturintentio Speciei,quod illi naturae, quae est in hac natura, adhuc applicatur intentio Generis, ut prius ; quia adhuc cum concipitur, minus habet de intellectu, quam illud, quod est Species, et descendit in illud per Differentiam ; et ita est responsio ad propositum.
Ad secundum dicitur, quod non sufficit ad esse Speciei alicujus, posse concipi ab intellectu ; sed quod in ejus intellectu sit Genus, respectu cujus dici debet Species, quod non est verum de illis multis, ad quae est aptitudo Generis, ut praedicatur de illis ; tamen si sic Genus sit aptum dici de illis, quod aliquando dicebatur, et illa concipiuntur ab intellectu, per eamdem speciem, per quam tunc, et cum essent, nunc sunt multae Species actu ; qui actus requiritur ad Speciem in actu, quia tunc in eorum intellectu cadit Genus, sicut et quando erant.
Ad tertium negatur prima consequentia : quia forma solis nata est esse in alia materia, quam in qua est, quantum est de se, nec tamen est aliqua materia alia, nata recipere talem formam ; quia si talis argumentatio teneret in aptitudine, semper esset aptitudo in utroque extremorum, et ita potentia ; quia aptitudo in uno extremo, non impeditur a potentia, nisi propter defectum aptitudinis in alio extremo.
Nota, quod simpliciter teneri potest; quod Genus non est aptum natum dici de multis, nisi quae concipiuntur ab intellectu: in quorum intellectu est Genus, et hujusmodi sunt Species actu, sive existant, sive possint existere, vel non: et sic sequitur, quod Genus semper multas habet Species actu.