SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo. Quid Genus satis patet ex dictis, et quoties sumitur. Necessario est adverbium modale, et sumitur toties, quoties necessarium. Necessarium autem ut patet 5. Metaph. text. comment. 6. accipitur quatuor modis. Primo modo, sine quo non contingit aliquid e se tantum a causali, ut respirare, et cibus respectu animalis.
Secundo modo, sine quo non contingit aut esse, aut fieri aliquid bonum, vel expellere malum ; ut bibere pharmacum ut non laboret quis ; vel navigare in Aeginam, ut pecuniam recipiat. Tertio modo, vim faciens, sive contra appetitum naturalem, sive rationalem : et tale est triste et increpabile patienti. Quarto modo, quod non contingit aliter se habere. Et iste modus est absolutus. Alii vero ad aliquod bonum consequendum, vel malum evitandum, vel ad agens extrinsecum violentum. In proposito accipitur hoc quarto modo maxime.
Quid multum vel multitudo patet 5. Metaph. text. comment. 12. et quoties accipitur. Toties enim quoties unum, excepto quinto modo unitatis, scilicet unitate indivisibilitatis. Sunt enim unum et multa passiones entis disjunctae. Hic vero maxime accipitur ut pertinet ad praedicamentum Quantitatis potius, quam ut est passio entis, licet utroque modo possit accipi. Requiri hic accipitur pro exigi. Quid species, et quoties sumitur, infra, loco suo, patebit.
Ordo ad praecedentem posset esse retrogradus, ut quaest. praeeunte notavi, eo quod praecedit in definitione Generis ly pluribus ly differentibus specie. Sed quia (ut supra est saepe tactum) unum est ut expositio alterius, capiuntur pro eodem, et ideo hae duae quaestiones de eadem particula sunt motae,licet vocaliter sint variae. Sed sive sint diversae particulae, sive non, ordo parum nocet, dummodo intelligatur intentio Doctoris : sunt enim subtiles hae duae quaestiones, et satis obscurae, quantam ad aliqua dicta in eis.
Divisio vero communis, excepto quod secunda pars subdividitur, ut statim notabo.
De secundo, arguit partem affirmativam auctoritatibus pluribus. Primo Porphyrii ponentis illam particulam in definitione Generis, et potest sic formari ratio : Illud necessario requirit Genus, quod est de essentia ejus, sed multitudo specierum est hujusmodi. Ergo. Patet consequentia cum majore. Minorem vero probo : Illud est de essentia Generis, quod est pars quidditativa definitionis ejus : sed pluralitas, vel multitudo specierum est hujusmodi, ergo. Patet consequentia cum majore. Minor vero nota est ex praecedentibus. Alia auctoritas est Porphyrii, cap. de Specie, et clara est, quam fortificat ratione, et auctoritate Boetii. Tertia auctoritas est Philosophi, 4. Topicorum, cap. 1. cui addit alias ejusdem ibidem, cap. 12. et remittit se ad plura loca Philosophi 5. Metaph. et 7. et ad Boetium, et Porphyrium.
Ad oppositum arguit per locum a simili, et patet littera : sed potius in fundamentis, quam in intentionibus procedit. Adjungit immediate responsionem ad argumentum illud, negando similitudinem. Raro enim tenet argumentum de sicut, quia non, nisi sit sicutissimum. Et replicat immediate contra solutionem, et tota littera facilis est. Deinde respondet ad quaestionem, ubi quatuor facit. Primo ponit unum modum dicendi communem, et clarum, et probabilem. Secundo impugnat illum, eo quod non alte, et subtiliter investigat veritatem, et intellectum quaesiti, nec videtur esse ad propositum quaesiti. Tertio ponit alium modum dicendi subtiliorem, tenendo oppositum primi modi. Quarto et ultimo, quia primus modus communis est, et probalilis, sustinet ipsum addendo ad ea quae omisit addenda, et solvi. argumenta,quae facit contraeum.Secundum ibi : contra hic modus, etc. Tertium ibi : potest igitur dici. Quartum ibi : Sustinendo primam positionem, etc.
Dicit ergo primo, quod Genus nec secundointentionaliter, nec primointentionaliter acceptum, requirit multas species actu, vel potentia. Quod ostendit inductive de utroque. Primo quod non secundointentionaliter, quia sic acceptum dicitur correlative ad speciem. Posito autem uno correlativorum, ponitur necessario reliquum, nec requiritur plurificatio unius, potius quam alterius : imo si contingat unum correlativorum plurificari, hoc sibi accidit inquantum refertur. Verbi gratia,
pater refertur ad filium, ideo posito uno ponitur reliquum. Licet autem ejusdem patris sint plures filii, hoc tamen accidit, ut referuntur.Nam non ad hunc, vel illum, sed ad filium refertur. Similiter dicendum est in proposito : sed quod non sit simililiter hinc inde omnino, posset ostendi, do quo infra. Secundo hoc idem ostendit de fundamentis utriusque, quia posito materiato, et composito, vel constituto, ponitur materia, vel pars,vel constituens : modo Genus est materiale, vel pars constitutiva potentialis speciei, ut patet saepe supra, et infra magis quaest. 20. Ergo de necessitate ponitur, posita etiam unica Specie et salvatur in illa, sicut de Specie respectu Individui dictum est.
Si tamen, inquit, loquamur de aptitudine, sic requiritur ad rationem Generis pluralitas specierum : et hoc probatur sic, quia quod per se convenit superiori, convenit per se cuilibet ejus inferiori : sed praedicari de pluribus, saltem aptitudinaliter, et esse unum in multis, et de multis ponitur in definitione Universalis, ut patet supra, quaest. 6. et alibi saepe, ergo per se convenit Generi, quod est species Universalis. Verba enim et Participia posita in definitionibus, ad minus debent verificari secundum aptitudinem, ut communiter dicitur, sed satis inepte. Consistit igitur haec solutio in hac distinctione : genus requirere multas species potest intelligi dupliciter. Uno modo in actu, vel in potentia : alio modo in aptitudine. Primo modo loquendo, sit haec prima conclusio : Genus sive secundointentionaliter, sive primo - intentionaliter acceptum, non requirit multas species, quae probatur ut prius inducendo. Secundo modo loquendo, sit haec secunda conclusio : Genus utroque modo sumptum requirit multas species, et probatur ut prius. Patet ergo quod haec positio habet duo membra secundum hanc distinctionem, de quibus facit Doctor mentionem in sequentibus.
Addit consequenter ex his, quid dicendum ad argumenta ante oppositum, et etiam ad argumentum post oppositum, ut infra statim. Et quia aliquis posset objicere contra dicta, eo quod potentia, et aptitudo sunt idem : nam si aliquid est aptum natum ad aliquid, est etiam, ut videtur, in potentia ad idem et e contra, ideo notanter valde ponit differentiam inter ista, notificando ea, dicens quod aptitudo est inclinatio alicujus in aliquid secunhum se, vel potius non repugnantia, ut patet in homine ad ridendum, et in superficie ad albedinem. Potentia autem dicit ordinem ad actum. De primo, scilicet aptitudine, patet optime in tertio, distinct. 1. et in Quodlibeto, quaest. 19. et alibi, et specialiter distinct. 12. 4. quaest. 1. et distinct. 18. Primi et 7.Metaph. quaest. 19 et alibi, et specialiter distinct. 12. 4. quaest 1. et distinct 18. Primi et 7. Metaph. quaest. 12 et ut ibi notavi. De potentia vero in 2. distinct. 1. quaest. 3. et sequentibus et distinct. 4. et 12 . et in 2. et 4, ibi saepe, et maxime copiose 9. Metaph, per totum in quaestione hujus.
Quod autem ista non sint idem, nec semper simul, ostendit per separabilitatem eorum ab invicem, quia alicubi reperitur potentia sine aptitudine, et e contra. Exemplum primi, in gravi respectu ubi sursum. Exemplum secundi, ut in caeco respectu visus. In primo est potentia sine aptitudine : inclinatur enim ad esse deorsum. In secundo aptitudo sine potentia. Quod sit aptitudo ostendit per Philosophum, in Postpraedicamentis, et 5. Metaphysic. text. comment. 27. Quod non sit potentia ostendit per Philosophum, in Postpraedicamentis. Et applicat haec ad propositum de Genere, et universaliter de quolibet Universali. Deinde arguit contra hanc positionem, tribus rationibus. Primo ostendendo quod non est ad propositum quaesili. Secundo et tertio ostendendo falsitatem ejus. Prima ergo ratio potest sic formari: Illa positio non est ad propositum quae nec solvit, nec intelligit quaesitum; haec est hujusmodi, ergo. Patet consequentia cum majore. Minorem vero declarat
Doctor in littera : et primo quoad primam partem primi membri positionis, scilicet de intentionibus Generis,et Speciei,dicens: Procedit, inquit, haec positio, ac si dubitaretur si una intentio Speciei est: ubi est constructio intransitiva, quae essentialiter refertur ad Genus, quod dicit propter relativa per accidens, et per se non primo, et dubitaretur an intentio Generis sit. Quod non videtur, hoc est, non videtur hoc esse dubium, nec quaesitum convenienter ut dubium. Cujus rationem adjungit immediate, quia Genus refertur ad Speciem, scilicet in communi, non hanc, vel illam, scilicet nisi ex consequenti, et quasi per accidens, extensive loquendo, sicut supra, quaest. 8. dixit de patre et filio. Accidit, inquit, sibi sic referri ad plura.
Deinde quoad secundam partem primi membri positionis, dicit etiam quod non est ad propositum, quia nec quaeritur an natura Generis sit, si natura Speciei est, scilicet quia nemo de hoc dubitat. Declarat ergo quid quaerit quaestio dicens ; Sed scilicet quaeritur, si non sint multa, scilicet fundamenta primcrintentionalia, quibus applicetur intentio Speciei, sed tantum unum, scilicet B. gratia brevitatis utitur litteris. An illinalurae, scilicet quae includitur in B. (quae verius diceretur quidditas, vel conceptus, vel realitas, quam natura, loquitur tamen Doctor extensive, quia minus provectis) utpote ipsi A applicetur intentio Generis, cui, scilicet A, applicantur, scilicet intentio Generis, simultis naturis, ut, B, C, D, applicantur intentio speciei, in casu, et hoc respectu illius naturae, scilicet A. Et sic, inquit intellecta quaestione, neutrum membrum positionis est ad propositum. Illa membra positionis, sunt membra illius distinctionis superius assignatae, de potentia, vel actu, et aptitudine, ut patet in illis duabus conclusionibus. Possent etiam haec membra referri ad intentiones, et fundamenta,
Et quia haec littera reputatur obscura, iterum replico ipsam in aliis terminis, sic. Accipiatur, verbi gratia, color et albedo et ponatur quod non sit alius color in universo, nisi tantum albedo, color igitur includitur in albedine, ut pars quidditativa ejus. Quaeritur ergo, an in tali casu sicut intentio Speciei potest applicari albedini, et proprietate reperta ex parte rei, per opus intellectus negotiantis ; ita intentio Generis posset applicari ipsi colori, non habenti alias naturas specificas sub se, sicut si haberent plures, in quibus includeretur quidditalive, et participative, utpote albedinem, nigredinem, rubedinem, et sic de aliis : hic ergo, inquit Doctor, est intellectus quaestionis, et non quaerit de intentionibus seorsum, nec fundamentis seorsum, nec de potentia, vel actu, et aptitudine, ut patet. Et valde subtiliter investigavit Doctor logice hunc intellectum, quia, ut patet, sic est quaestio logicalis, quia de secundis intentionibus applicatis primis,et non tantum de secundis, nec tantum de primis. Haec igitur littera posset dividi in tres paries. Primo ostendit quid non quaeritur. Secundo quid quaeritur. Et tertio infert conclusive contra primam positionem, quod principaliter intendit,scilicet ipsam non esse ad propositum, nec intelligere quaestionem. Secunda ibi, Sed si non. Tertia ibi, Et sic intellecta.
Prima pars adhuc in duas, secundum quod duos falsos intellectus excludit. Primo de intentionibus. Secundo de fundamentis : secunda ibi: Nec quaeritur. Hoc volui radicaliter intantum explicare, ut haec littera clare appareat junioribus : est enim taediosa, et totum quod sequitur in hanc quaestionem, ideo singula verba tangam. Secundo arguitur contra positionem, ostendendo ipsam non esse veram, et hoc quoad secundum membrum de aptitudine, et etiam contra primum membrum ex consequenti. Vult enim Doctor, ex veritate illius secundi membri data, inferre oppositum primi. Impossibile, inquit, est aliquid esse aptum de pluribus dici, nisi illa apprehendi possint ab intellectu, per diversas species, et per consequens habeant esse cognitum actuale, vel habituale saltem. Et notanter dicit species, quia non intuitive, sed abstractive cognoscuntur. Notanter etiam dicit diversas species, quia talia plura sunt disparata, vel opposita, et repraesentativum unius non est alterius.
Ubi etiam est advertendun, quod sicut aliqui est relatum, sic quaerit terminum simul, si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine : et licet terminus relati aptitudinaliter non necessario sit actu, quoad exis entiam in re, si tamen unum est actu cognitum, et alterum : et sic debet intelligi illa proprietas relativorum universaliter, quod scilicet sunt simul natura, id est naturali intelligentia, et ideo videtur propositio assumpta verissima.
Addit consequenter minorem, quod si sic possunt concipi, ergo contra primum membrum erunt plures actu, et ita secundum membrum infert oppositum primi. Probat consequentiam optime,ex his quae tacta sunt supra quaest. 9,10,11 ,et alibi, quod intentiones applicantur fundamentis,ut habent esse cognitum, et non ut habent esse materiale, vel quidditativum, etc. Ille ergo est. actus specierum, logice loquendo, scilicet esse actu apprehensibiles ab intellectu per species,et hoc dixit Doctor supra,quaest.9,10,11. in illa regula de significato termini communis, et ejus triplici acceptione, declarando tertium membrum distinctionis. Tertio modo, ut per formam intelligibilem ab intellectu apprehenditur, quod est esse cognitum, et sic insunt ei intentiones.
Tertio arguit etiam contra secundum membrum positionis, inferendo oppositum primi.Et simile assumptum, vel argumentum quaestione praecedente, ratione tertia, ante oppositum, habet : et infra, super primum lib. Perihermenias, quaest. 6. Si, inquit, aliquid est apium dici de pluribus, etc. ergo plura talia sunt apta recipere praedicationem illius, igitur si illa aptitudo sufficit ex parte Generis, consimilis aptitudo sufficiet ex parte Speciei, quia aequale esse sufficit corrolativis, ut videtur : quare si genus est actu genus, ex tali aptitudine, et species actu erunt species, ex consimili aptitudine : ergo sequitur oppositum primi membri ex secundo, ut prius. Concesso enim quod Genus habet plures aptitudine, sequitur quod et actu species plures habebit. Declarat assumptum seu consequentiam primam, ut prius notavi, ex aequali modo essendi relativorum.
Consequenter ponit alium modum dicendi ad quaestionem, tenendo oppositum primi membri primae positionis, scilicet quod requirit Genus, et ratio ejus, multas species actu, et hoc intelligendo non de actu existentiae realis in re ex natura rei, sed de actu concipiendi, ita quod sint actu in esse cognito, per speciem intelligibilem, ab individuis acceptam quandoque existentibus. Quod ideo dicit, quia species intelligibilis causatur ab intellectu agente, et phantasmate, ut 3. distinct. 1. quaest. 6. habet iste, et alibi saepe. Phantasma autem est species sensibilis, singularis,ostendens objectum sub conditionibus materialibus, et cum hic et nunc : quae conditiones conveniunt singularibus, ut patet. Corruptis autem singularibus, et phantasmatibus,manet species intelligibilis indelebilis in intellectu, ut 45. distinct. 4. habet iste, et 3. distinct. 1. et super libros de Anima. Et addit aliud, quod requiritur ad species Generis, videlicet quod actu habeant aptitudinem participandi Genus, sicut infra, cap. de Proprio, dicit quod risibilitas inest actu homini, vel ridere aptitudinaliter actu inest ; et adjungit quod talis est actualitas specierum, inquantum dicuntur species Generis, scilicet in esse cognito, et in habendo aptitudinem participandi Genus.
Ex qua solutione respondet ad argumentum post oppositum, quia videtur esse contra hunc modum dicendi, dicens, quod eodem modo dicendum est de Specie respectu individuorum, et quoad actum, et aptitudinem. Argumenta vero ante oppositum sunt pro hac positione, ut patet, ideo currunt. Et quia haec propositio non multum differt a prima positione, si bene intelligatur, et illa prima communis est, et probabilis, ut dixi prius, ideo sustinendo ipsam, et concordando quodammodo hanc cum ipsa, respondet ad argumenta jam facta contra illam valde subtiliter : et satis obscure.
Dicit ergo : Sustinendo primam positionem, etc. Ubi respondet ad argumentum primum, quoad illam partem, in qua ponit intellectum verum quaestionis, dicens quod in tali casu haec natura esset species, et illa alia in ipsa inclusa esset Genus, ut prius, id est, sicut fuisset si habuisset sub se plures naturas specificas : et assignat rationem brevem, et subtilem, quia adhuc, inquit, cum concipitur, minus habet de intellectu.
Ubi advertendum, quod sicut supra, quaest. 4. et infra, quaest. 7. Antepraedicamentorum, habet Doctor, Genus est tenuis similitudo singularium, ut inquit Boetius, id est,parvae entitatis, et actualitatis actualiter, quia materiale et potentiale : et sicut unumquodque se habet ad esse, et actum, a quo maxime est esse, ita ad intelligibilitatem : quare inquit Doctor quod cum concipitur minus habet de intellectu, scilicet objective, non formaliter, nec subjective,et hoc intelligitur de fundamento Generis,hoc est dictu,Genus habet se, in una etiam specie, ut potentiale, et contrahibile, et actuale, et per consequens minus habens de entitate, et actuali, atque essentiali intelligibilitate, quam species cujus est. Et sic sustinendo primam positionem, quod nec actu scilicet quoad exigentiam, nec potentia ad sic esse, requirit Genus plures species, sed tantum aptitudine, id est, non repugnantia ad esse actu.Patet solutio ad titulum quaestionis expositum, ut tu exponis ipsum. Et ita est, inquit Doctor, responsio ad propositum.
Ad secundum dicit, quod non sufficit ad esse Speciei, id est ad hoc quod sit species alicujus Generis, posse concipi ab intellectu : sed requiritur ultra hoc, quod in ejus intellectu includatur Genus, respectu cujus debet dici species : quod, inquit, non est verum, scilicet illud secundum additum de illis multis, ad quae est aptitudo Generis, ut praedicatur de illis, scilicet tantum aptitudinaliter. Tamen si sic sit Genus aptum dici, etc. Ubi Doctor tangit conditiones requisitas ad hoc ut aliquid sit species Generis actu. Primo quod Genus tale aliquando dicebatur actu de tali,et nunc sit aptum dici de eodem. Secundo quod concipiatur ab intellectu, et hoc per speciem intelligibilem, ut supra, et hoc eamdem, per quam cum esset concipiebatur, ut infra, quaest.3. et 6. primi libri Perihermenias, habet. Tertio potest addi quod in ejus intellectu sit Genus, ut prius,si,inquit, sic sit Genus aptum dici, tunc erunt plures species actu, et nedum aptitudine, vel potentia.
Ad tertium negat consequentiam primam, et dat instantiam de solis forma, et tenet quod talis argumentatio non tenet cum aptitudine, quia tunc ubi esset aptitudo, semper esset potentia, quod tamen esse falsum supra ostendit. Quod autem hoc sequatur, ostendit per unam propositionem notabilem, quae clara est. In fine vero totius quaestionis ponit unum notabile (et posset assignari ut quinta pars hujus solutionis) in quo videtur concludere cum secunda propositione, et contra primam : licet aliqualiter ad argumenta respondeat sustinendo primam. Dicit ergo quod simpliciter teneri posset, quod Genus non est aptum natum dici de multis, nisi duabus conditionibus observatis, scilicet quod talia concipiantur ab intellectu, et quod in eorum intellectu includatur Genus, et per consequens talia erunt species actu, ut loquitur Logicus de speciebus, et hoc sive existant, sive possint existere, sive non : quare concludit quod Genus semper habet multas species actu.
De tertio. Et si copiose tetigi litteram Doctoris in 2. articulo, tamen propter omnem scrupulum abigendum circa dicta, introducam aliquas difficultates. Primo circa dicta in illa prima positione . Videtur enim quod accipiendo Genus secundointentionaliter requirat multas species actu quia quaestionibus praecedentibus declaratum est quod praedicari de pluribus est ratio Universalis,ergo per se includitur in intellectu cujuslibet speciei ipsius, et per consequens Generis. Similiter differentibus specie (ut dictum est quaestione praeeunte) est convenienter, tanquam particula quidditativa, posita in definitione Generis, ergo de necessitate species plures requiruntur et differentia specie. Similiter posset argui de Genere et Specie in fundamentis tum ex illis auctoritatibus ante oppositum, tum quia si intentio Generis requirit plures intentiones specierum, et fundamentum fundamenta, cum illae intentiones habeant esse in diversis fundamentis specificis subjective.
Item, supra dictum est, quod definitio Universalis, et Generis est quidditativa, et essentialis,ergo non datur per aptitudinem. Patet consequentia, quia nulla aptitudo est de essentia illius cujus est, ut patet plerumque in doctrina istius, et maxime 2. quaest. Quodlibeti, et 6. quaest. primae distinct. 2. Male ergo dicit quod definitur per apium natum praedicari, etc.
Item, videtur quod aptitudo, et potentia, inconvenienter distinguantur, ut Doctor distinguit: nam aptitudo dicit ordinem ad actum, et potentia inclinationem ad illud, respectu cujus est. Potentia etiam absoluta non est ordo, cum ordo sit respectus.
Item, videtur quod grave positum sursum,per potentiam divinam,sit aptum esse sursum, aliter esset violenter sic sursum, quod non contingit,cum omnia sint in potentia obedientiali respectu Dei,et per consequens habent inclinationem secundum imperium ejus.
Item, talpa dicitur caeca,et tamen non est nata habere visum, ergo illa propositio est falsa, Nihil dicitur privatum, etc.
Item, per potentiam divinam potest caecus etiam natus videre,ergo illa propositio est falsa, A privatione ad habitum, etc.
Item, a tenebra ad lumen est possibilis transitus, et sic de aliis multis.
Ad ista respondeo, primo praemittendo,
judicio meo, quod ille primus modus dicendi sufficienter impugnatur a Doctore, et ideo secundus modus magis mihi sapit, et verior est, logice loquendo : tamen sustinendo primum, ad primum istorum dico, quod intelligitur illud aptitudinaliter, ut dicitDoctor,etcommunisexpositio omnium: est enim Universale, et praedicabile idem ; et praedicabile est id quod aptum natum est praedicari. Et similiter dicendum est de differentibus specie, quod requiruntur aptitudinaliter.
Vel si contendas quod intelligantur ista actu, et non solum aptitudine, posset dici quod verum est de facto loquendo : sed tamen in aliquo casu, ut quaestio ista supponit, posset aliter esse. Similiter potest dici ad illud quod tangitur de fundamentis.
Ad aliud, posset dici uno modo, quod entis aptitudinalis definitio,per aptitudinem congrue potest assignari. Hujusmodi est praedicabile, vel Universale. Aliter posset dici, posito quod Universale completum, et actu, (de quo est hic sermo) sit ens actu, et quod praedicabile sit tanquam passio ejus, ut supra, quaest. 6. dictum est: tunc vel circumlocutive datur hic definitio per aptitudinem, vel est descriptio per subjecti passionem.
Et per hoc solvitur illud quod sequitur de aptitudine. Et si adhuc contendas quod est relativum actuale, ergo requirit terminum actu. Dico quod verum est loquendo de actu cognito, ut dicit secunda positio, non autem in actuali existentia,ut loquitur ista.
Ad aliud dico, quod formaliter potentia non est inclinatio, vel non repugnantia, licet aliquando se concomitentur, nec aptitudo formaliter est ordo, licet concomitentur se : nullibi enim secundum veritatem est aptitudo, ubi non est potentia in ordine ad aliquod agens in universo : aliter aptitudo esset otiosa, contra Commentatorem 2. Metaph. in principio. Quod tangitur de potentia absoluta, dico quod hic loquitur de potentia respectiva, ut patet.
Ad aliud dico breviter,quod in tali casu, grave esset sursum violenter, ut violentia opponitur aptitudini naturali, non tamen ut opponitur aptitudini obedientiali, licet aliquibus videatur quod nec naturaliter, nec violenter, sed tantum neutraliter sit sursum : et hoc habet expresse iste quaest. 1. Tertii, et quaest. 19. Quodlibeti, quod videlicet cum actu supernaturali stat aptitudo naturalis ad oppositum.
Ad aliud dico, quod loquitur Doctor hic proprie de privatione, quae est carentia in apto nato habere habitum, et quando, et in quocumque loco fuerit, et secundum quod et ad quod, ut 5. Metaphys. text.comment. 27. et 9. Metaphysic. text. comment. 3. habetur. Modo talpa non est hujusmodi. Vel aliter quod talpa est nata haberc visum secundum genus propinquum, scilicet inquantum animal.
Ad aliud de tenebra, etc. patebit infra, in Postpraedicamentis in una quaestione, veritas illius propositionis, de qua privatione intelligitur, et de qua non. Vide ibi triplicem distinctionem de privatione. Et cum dicitur quod per potentiam divinam potest caecus, etc. dixi jam quod nullibi est aptitudo, ubi non est potentia absolute loquendo ; modo Philosophus loquitur ibi naturaliter, ut expertus est, et in ordine ad agens naturale, sicut alibi in similibus loquitur.
Secundo dubitatur, circa aliqua dicta in illis tribus rationibus contra primam propositionem, et solutionibus earum, sustinendo primam positionem. Et quia prima ratio est satis expressa, et declarata prius, circa secundam rationem instabo. Videtur enim quod illud primum assumptum sit falsum,quia natura,vel quidditas animalis, seclusa omni operatione intellectus, ut habet illam unitatem minorem unitate specifica, est communicabilis, et praedicabilis de pluribus, quantum est ex parte sui, dato quod intellectus nihil operetur circa ipsam nec circa species ejus, imo dato quod nulla potentia cognoscat ipsam, nec species ejus.
Item, nihil est actu species ante actum collativum : sed in illo priori per speciem intelligibilem potest apprehendi, ergo illa propositio est falsa, quod Actus naturae, inquantum dicitur species, est quod actu concipiatur, etc.
Item, videtur quod illa tertia ratio praesupponat falsum, scilicet Genus esse actu Genus, propter solam aptitudinem ad praedicandum, imo requiritur quod habeat ad minus unam speciem actu, et ita non erit simile de illis speciebus, quae tantum aptae sunt recipere praedicationem ejus, et sic argumentum non procedit.
Item,videtur quod illa propositio aequale esse sufficit utrique correlativo,non sit vera, ut patet in relativis tertii modi,et pluribus aliis, in quibus aliter habet esse, et alio modo unum correlativum, et aliter aliud. Item, videtur responsio data ad secundum istorum trium includere aliqua du bia. Primo cum dicit quod non sufficit ad esse speciei, etc. arguitur enim sic : Inquantum aliquid praedicatur in ratione generis, de aliquibus in ratione specierum, per hoc denotatur quod in intellectu eorum sit, et includatur tale Genus, ergo male dicit Doctor, quod non est verum de illis multis, etc.
Item, quare dicit quod aliquando dicebatur, de praeterito, et per eamdem speciem.
Item,videtur quod inconvenienter negat illam primam consequentiam tertiae rationis,quia simili argumento usus est quaestione praecedente. Et primo Perihermenias, quaest. 6. Nec instantia de forma solis est ad propositum, tum quia diceretur quod forma solis non est materialis, tum quia dato quod sic negaretur, quod alia materia non sit apta recipere illam, cum materia prima sit unica omnium, et in potentia ad omnes, et maxime secundum doctrinam hujus, in plerisque locis, et praecipue in secundo, distinct. 14.
Item, non videtur sequi quod si sit aptitudo in utroque extremo, quod sit potentia, nec propositio illa ad hoc probandum est necessaria ; sicut enim grave positum sursum, est apium esse in centro, ita in centro est aptitudo ad recipiendum ipsum, et posset nihilominus poni sic rursum, quod nunquam posset esse in centro, potentia saltem agentis naturalis, de qua videtur loqui ipse.
Ad ista respondeo. Ad primum dico,quod sicut Universale aliud est in potentia, aliud in actu, et si in potentia, hoc est vel propinqua, vel remota ; ita praedicabile. Dico igitur quod loquitur hic logice, et de Universali in actu, vel praedicabili, vel saltem in potentia propinqua. Nihil enim sic est aptum, nisi cognitum, et cognitis extremis, vel terminis suae aptitudinis, et tunc sequitur actus praedicandi. Prius enim cognoscuntur extrema cognitione absoluta, quam comparativa, ut dictum est saepe supra. Concedo ergo quod assumitur in argumento de quidditate generis in illo priori, loquendo de aptitudine remota, non propinqua.
Ad aliud, tactum est supra, quaest. 4. et sequenti.Sed breviter pro nunc dico, quod hic accipitur Speciem actu, pro fundamento propinquo speciei, vel non quocumque modo apprehensam, sed apprehensam, et comparatam.
Ad aliud, patet ex dictis quomodo procedit argumentum Doctoris.
Ad illud, quod tangitur de relativis, non dicit Doctor, quod semper habent uniformiter esse, sed quod sufficit aequale esse. Loquitur etiam de relativis mutuis, ut patet.
Ad aliud, patet ex secundo articulo. Non enim intelligitur illud de praedicari actu, sed aptitudine, licet in rei veritate solutiones illae non sint multum curandae. Addit enim Doctor ultra hoc, quod est praedicari vel aptitudine, vel actu : alias conditiones, ut sint actu species, et infra ostendit quod argumentum peccat secundum Consequens.
Ad aliud dico, quod ideo dicit aliquando dicebatur, quia praesupponit omnes species possibiles in universo aliquando fuisse, et ideo si ponatur aliquam, vel aliquas alicujus generis non esse actu in re, aliquando tamen fuerunt, et per consequens species intelligibiles, aliquando ab individuis earum acceptae, remanent. Quare et specie inesse cognito actu, vel habitu. Si tamen poneretur aliquam speciem alicujus generis de novo secundum se totam posse produci, tunc solutio non procederet. Dicit etiam per eamdem speciem,quia si per aliam, videretur esse alterius objecti, ut patet, et tangitur infra, super libros Perihermenias. Sed tamen non est simpliciter impossibile quod sit alietas speciei, et identitas objecti.
Ad aliud, patet quod bene negat, de forma, consequentiam illam valere, ut ostendi per instantiam. Et cum dicis quod sic arguit quaestione praecedente, dico quod non, quia ibi de facto, hic vero de aptitudine.
Cum instatur contra instantiam de sole: Ad primum negatur assumptum secundum veritatem, quia forma solis est materialis, sicut aliorum corporum caelestium.
Ad aliud, potest dici uno modo, quod loquitur de materia secunda, vel dato quod de prima, forte locutus est secundum communem opinionem, quae ponit alietatem materiae superioris, et inferioris.
Ad aliud, probabiliter sustinetur illud dictum de potentia, et aptitudine, et propositio sequens, et ad instantiam de gravi diceretur, quod ibi est potentia, quia nullum violentum perpetuum naturaliter. Si enim visus esset natus esse in caeco, sicut e contra : quare non potentia, sed quidquid sit de ulteriori investigatione hujus, et dictorum ; probabiliter tamen, et famose loquendo, Doctor solvit argumenta illa optima, ut daret viam tenendi primam propositionem. Secunda tamen propositio mihi magis sapit. Sed in rei veritate supplendo, ut facit Doctor, parum, vel nihil differunt.
Caetera clara sunt, nisi quis moveretur, eo quod dicit Doctor in secunda propositione , quod Species intelligibilis accipitur ab individuo, et quod aptitudo habeatur actu, ubi videretur esse oppositio in adjecto. Sed haec faciliter solvuntur. Primum, quia quod est causa causae, est causa causati: sed individuum est causa phantasmatis, et hoc causa speciei, ergo vel saltem individuum est quod, licet non quo, vel in individuo includitur, et illud quod, est ratio agendi, et conditio agentis : et ideo non dicit Doctor quod individuum causat, sed quod ab individuis accipiuntur, quod est recte dictum.
Ad aliud dico, quod aptitudo potest comparari vel ad inesse fundamento, vel ad terminum. Primo modo, non aptitudine, sed actu inest. Secundo modo, proprie est aptitudo, et aptitudine terminum habet, et non necessario actu, ut infra, cap. de Proprio habet. Ubi forte prolixius haec tractabo, et haec omnia probabiliter dicta sint.
In eo quod quid dividit Genus a Differentia, et communiter accidentibus. Cap. eod.