Scholium.
Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de Anima, disput. 1. sect. 13. citans multos pro hac sententia et solvens argumenta in contrarium : an possit probari resurrectio naturaliter, vel punitio aut praemiatio, vide Doct. ibi. Sequitur ex hac, propositio decima nona et vigesima. Adverte hic sumi impassibilem, pro posse non mori, vel pati nocivum, quia hoc tantum conveniret in statu innocentiae, ut probat Doct. 2. d. 19. non vero pro non posse mori,
quia hujusmodi impassibilitas est tantum in patria, de qua Doct. 4. d. 49. q. 13. De vigesima prima, vide Doct. 2. d. 28. De vigesima secunda, dist. 30. et 32. num. 8. Duae aliae sequentes sequuntur ex decima octava.
18. Non potest probari animam rationalem esse immortalem.
Per consequens non potest probari resurrectio, nec vita aeterna bonorum, nec paena malorum.
19. Non potest probari hominem esse ordinatum ad aliquam beatitudinem in hac vita, non allingibilem.
Ex praemissa.
20. Non potest probari hominem sine peccato esse impassibilem.
Ex praemissa.
21. Non potest probari ex his quae apparent circa hominem, hominem peccasse.
Ex praemissa.
22. Non potest probari nos nasci cum peccato originali.
Tum ex praemissa, tum propter difficultatem vitandi peccatum actuale. Possent omnes apparentiae salvari per illud, negando pecatum originale.
23. Non potest probari nullum peccatum esse remissibile, sine paena alia a peccato.
Ille in quem peccatur principaliter, ex misericordia potest omnino remittere.
24. Non potest probari peccatum tantum posse remitti per punitionem alterius a peccante, et nobilioris ipso peccante.
Tum ex praemissa; tum, quia vel peccatum erit irremissibile, vel peccans obligabitur ad impossibile. Tum, quia gratia prius naturaliter satisfactione, etiam in Christo, et ita sufficeret in quocumque homine, ut videtur.