1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Quinque sequentes propositiones spectant ad tertium Sententiarum, de prima et secunda, vide Doctorem cum Magistro 3. dist. 16. et 20. et D. Thom. 3. p. q. 1. art. i. et q. 14. ar. 2. de excellentia animae Christi, vide 3. dist. 13. ubi de ejus gratia et gloria, et dist. 14. ubi de ejus scientia.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
Ex utraque praecedentium.
26. Non potest probari, Deum oportere incarnari.
Ex praemissa, cum hoc, quod non videtur aliqua causa incarnationis, nisi redemptio.
27. Non potest probari, Deum carnem sumpsisse de Virgine.
Tum ex praemissa ;tum, quia.sive non oporteret contrahere originale ex 21. sive oporteret, adhuc mundatus, postea potuit satisfacere, sicut dicitur quod B. Virgo contraxit, tamen postea mundata fuit.
28. Non potest probari excellentia animae Christi, quae ponitur.
Nec in scientia omnium, nec in gratia tanta, quantam Deus posset iare, et capitis, et ab instanti conceptionis, et per quam semper esset impeccabilis, et quod simul comprehensor et viator. Tum, ex relatione unionis non sequitur. Tum, ex redemptione, quae videtur finis.
29. Non potest probari, Deum inseparabiliter sibi naturam unisse humanam.
Tum ex praemissis. Tum, quia expleto illo propter quod uniebatur, propter quid ultra uniretur?