1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores citati Theorem. 14. Schol. 1. quas tamen pro majori parte provectior factus, in Theologia demonstrare conatus est ; sed nec mihi constat, eum voluisse suas ibi probationes esse necessarias et in rigore demonstrativas. Vel die quod hic et Theorem. 14. nihil resolvit, sed tantum asserit sub dubio ista non demonstrari. Colligo ex commento decimaequartae conclusionis Theorematis deciminoni, ubi dicit forte non demonstrari statum in causis, seu dari primam causam, et hic dicit propositione prima id ipsum, sine forte, sed eodem sensu, ut videtur dari ordinem essentialem in efficientibus, et primum et unicum efficiens. Quae hic probari negat tribus primis propositionibus, fuse probare satagit 1. dist. 2. q. 2. art. 1. et 2. Metaph. q. 4. et de primo principio, cap. 1. etcap.3. concl.2. et 15. Quod ait conclus. 6. coactionem Dei cum causis seoundis non probari, probat tamen ipse 2. dist. 37. q. 2. g. Sed haec via, num. 6. contra Durandum ibi q. 1. et Aureolum ibidem, negantes Deum immediate concurrere ad materiale peccati, quos communis Doctorum reprehendit. Vide Doctores ibi citatos, ante quaest, de immensitate Dei quam tangit conclus. 7. Vide eum 1. distinct. 37. ubi docet eam non ostendi ex operatione, quod etiam habet 2. distinct. 9. quaest. 2. ex conclus. 4. Videtur etiam hic sentire cum Doctoribus citatis Schol. 1. Theorem. 14. an demonstretur Deum esse. De conclus. 8. vide eum 1. dist. 8. q. 5. ubi tractat opinionem Philosophi et Avicennae, quomodo posuerunt alia a primo esse necessario, et tamen ab ipso effective, quoad aliqua immediata. De quo etiam 2. dist. 2. quaest. 1.
1. Non potest probari ordinem essentialem esse in efficientibus.
Tum, quia tunc nulla duo inter se non ordinata, ut est in numeris, et figuris ; tum, quia nec talis ordo est effectuum ; tum, quia ratio Philosophi 2. Metaphys. ad hoc non demonstrat. Quaere ibi.
2. Non potest probari primum secundum speciem in efficientibus esse, vel fuisse.
Tum, ex prima conclusione, quia illa primitas probaretur ex ordine essentiali, tum, quare plus hic quam in accidentaliter ordinatis ?
3. Non potest probari primum aliquod idem secundum numerum in efficientibus esse, vel fuisse.
Tum ex secunda ; tum ex secunda supra, si aliquod primum potuit aliquod univocum sibi producere.
4. Non potest probari aliquod idem secundum speciem, vel quasi idem secundam numerum, primum efficiens nunc esse.
Prima pars ex secunda, et secunda ex tertia, utrique scilicet P. et Q. imponatur nomen Deus, non potest probari quod Deus sit nunc. 5. Non potest probari Deum esse necessarium ad conservationem naturae creatae in esse.
Per consequens nec in operari. Tum ex quarta ; tum ex secunda supra, ordo non requirit, sic superiorem requiri propter inferiorem.
6. Non potest probari Deum coagerc omni causae secundae aliqua actione propria sibi.
Quae necessitas duarum actionum, cum secundum agens sit aeque actu cum producto? Similiter quomodo nobilioris agentis non est nobilior actio, et ita actum nobilius?
7. Non potest probari Deum esse ubique secundum essentiam.
Tum, quia non necessario conservat ex quinta ; nec necessario coagit ex sexta, ut ibi sit, ubi agit. Tum, quia ordo hoc non requirit, cum enim non sit Sol, adhuc est terra. Sol enim non est in terra: igitur non potest probari quod Deus sit immensus. Et sequitur quod hoc non probatur illabi: illabi enim non est simul esse subjective, tunc enim Deus nulli illaberetur, sed quodlibet accidens subjecto : nec simul esse localiter corpus gloriosum simul, et non gloriosum, nec esse praesens per essentiam: tunc igitur creatura sibi illaberetur, et Deo, et alii creaturae, et e converso : sed illabens A, est principalius ipsi A quam A sibi, et praesens secundum essentiam, et secundum causalitatem primam, quia plus causat, etc.
8. Non potest probari Deum posse aliquid immediate producere, nisi tantum unum effectum primum.
Tum ex sexta aliqualiter. Tum, quia ordo hoc non requirit, sed solum quod primum efficiens producat primum effectum, non quemlibet, cum Sol non possit producere hominem immediate.