SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum ista sit vera, plures homines sunt unus homo
Boetius de Unitate et Uno cap. 2. Joannes Angl. Brasavolus, et Rodriguez super hanc quasi.
Quod sit vera videtur ; quia sequitur, participatione Speciei plures homines sunt unus homo, ergo, plures, etc. Antecedens est verum, per Porphyrium ; ergo et Consequens. Probatio consequentiae. Quia nihil diminuitur ab alio, nisi ponatur ex parte ejusdem extremi : sed participatione speciei ponitur in Antecedente a parte subjecti, et unus non: ergo unus non diminuitur in Antecedente.
Item, quando aliquid se habet ad aliqua simpliciter, et secundum quid, si addatur sibi aliquid determinans secundum quid, stat tantum pro illo,sed unus se habet ad unum numero, simpliciter, et ad unum specie, secundum quid : ergo cum sibi addatur in proposito nomen speciei, scilicet homo, tantum stabit hic pro unitate Speciei, et sic est vera propositio : ergo simpliciter est vera.
Item secundum Aristotelem 5. Metaphysicae universaliter secundum quod aliqua habent in aliquo indivisionem,sic sunt unum ; plures homines in homine habent indivisionem ; quia forma hominis univoce inest eis, ergo sunt unus homo.
Item,uterque istorum est unus homo, ergo plures homines sunt unus homo. Antecedens est verum, quia uterque istorum est singularis. Probatio consequentiae, quia oppositum consequentis, scilicet tantum unus homo, est unus homo, non stat cum Antecedente, scilicet uterque istorum est unus homo, quia ibi attribuitur,unus homo, subjecto, ad minus pro duobus.
Ad oppositum, si plures homines sunt unus homo : ergo per conversionem sequitur, unus homo est plures homines, consequens est falsum ; quia sua contradictoria est vera, scilicet nullus homo est plures homines.
Item, in subjecto, et praedicato accipitur idem sub oppositis modis, qui non sunt separabiles a significato, secundum quod significatur per istas dictiones, ideo propositio falsa.
Ad quaestionem dicendum quod unus potest accipi categorematice, et sic significat differentiam entis, et sic de eo loquitur Aristoteles 5. et 4. Metaphys. text. 8. et idem context. 12. et tunc dividitur ab Aristotele ibidem 5. Metaphysicae in multos modos, ultimo autem in c. de Uno ponuntur quatuor modi, ad quos omnes praecedentes reducuntur, scilicet unum numero, unum specie, unum genere, et unum proportione. Si unum categorematicum se habet aequivoce ad haec quatuor, tunc sumpto uno sic, adhuc distinguenda est propositio penes aequivocationem unius categorematici, et pro tribus sensibus est vera ; sed pro quarto est falsa, scilicet pro uno numero.
Si autem, sicut forte verius est,unum se habet ad haec quatuor, ut ad simpliciter, et secundum quid, quod videtur ex dictis Aristotelis 5. Metaphysicae context. 2. ubi dicitur, quod Ad unum numero, sequitur unum Specie, et ulterius Genere, et proportione,et non e converso, quasi sit minor ratio unitatis in uno Specie, quam numero; et Genere, quam Specie: tunc dicendum est, quod propositio est falsa, ut unum est categorematicum ; quia cum hic nihil sibi addatur contrahens ad unitatem secundum quid, stat tantum pro uno numero, quod est unum simpliciter.
Aliter sumitur unum, ut est syncategorematicum ; et sic dicit modum intelligendi terminum, pro supposito determinato, indeterminate tamen, et homo sic sumptus pro supposito, non inest subjecto. Ideo sic propositio est falsa, nihil enim est in subjecto, virtute cujus posset unus homo confundi, et accipi pro diversis ; quia copulatio non confundit: quia tunc haec esset vera in sensu composito, duo et duo sunt duo, quod falsum est, in illo enim sensu est haec vera, Duo, et duo sunt quatuor, ex quibus sequitur, quod quatuor sunt duo, quod est impossibile ; ergo altera praemissarum in sensu composito, in quo inferunt illam conclusionem.
Ad primum argumentum, nego consequentiam. Ad probationem dico, quod illa determinatio intelligenda est de praedicato sic : plures homines sunt unus homo participatione Speciei, id est, in participando Speciem.
Ad secundum dico, quod determinabile non contrahit determinationem, sed e converso, maxime non ad secundum quid; unde hic, Homo mortuus, non stat mortuus ,: secundum quid , licet aliquando contrahat ipsum ad supposita, nam hic, homo albus, stat album tantum pro albo in homine.
Ad tertium dico, quod non valet consequentia, sunt indivisa in homine, sive in forma hominis: ergo sunt unus homo, vel homo indivisus ; quia in Antecedente significatur homo, ut habens rationem determinationis respectu unius,sed in consequente, ut determinabile.
Ad quartum dico,negando consequentiam.
Ad probationem dico, quod illud quod ponitur loco consequentis, si sit unum, ut hic, Iste,et iste sunt unus homo : est vera in sensu divisionis, licet compositionis : non enim habet pro opposito, tantum unus homo, sed hanc, non plures, quae bene stat cum Antecedente ; quia hic negatur praedicatum a pluribus sumptis per modum plurium, quod ibi affirmatur de pluribus sumptis per modum unius ; quia ibi divisim, huic, et illi (est enim uterque signum divisivum) hic conjunctum in ambobus.
Vel potest concedi, quod stant simul, tantum unus homo est unus homo, et uterque est unus homo ; quia enim uterque distribuit pro suppositis divisim, non excluditur aliquod suppositum hic, tantum unus homo, sub illa ratione, quia pro eis distribuit uterque.