1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
De conclusione nona, quomodo Philosophi negarunt Deum aliquid creare posse in tempore, vide Doct. 2. dist. 2. q. 2. et 1. d. 8. q. 5. ubi et 1. d. 39. 43. 44. et 45. de primo princ, c. 4. n. 6. probat oppositum primi corollarii hujus conclusionis, Deum scilicet libere agere omnia ad extra. De secundo corollario, an aliud a Deo possit esse ab aeterno, tractat 2. d. 2. q. 3. inclinans magis in affirmativam partem, cum D. Thoma contra Henricum. De conclusione decima, quomodo potest probari omnipotentia ; vide 1. dist. 42. et Quodl. 7. ubi fatetur non posse demonstrari, si sumatur pro potentia producendi quodcumque immediate, sine ullo aliarum causarum concursu. Undecima, duodecima et decimatertia, sequuntur ad praecedentes. Quomodo Deus sit immutabilis et incorruptibilis, vide Doct. 1. dist. 8. q. 1. et 3.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
Tum ex octava, tum sicut sexta probatur: unde non potest probari quin agat de necessitate naturae ; nec libere, nec voluntarie, nec aliter potest quam agit. Secundo, per consequens non potest probari quin causata sint coaeva sibi, tam ante, quam post, licet non sit necesse ipsum esse coaevum eis ex quarta, et tertia. Tertio, nec per consequens quod possit aliquid causare : tum ex hac nona, tum, quia ordo hoc non concludit, ita Sol supponit materiam sicut homo.
10. Non potest probari quod Deus possit facere quidquid potest fieri ex parte sui, licet propter defectum agentis non includat contradictionem.
Ex nona. Tum, quia non posset probari causas alias non superfluere, unde non potest probari, quod Deus sit omnipotens proprie.
11. Non potest probari quod Deus ut significat Q, non incepit.
Ex tertia secundum probationem secundam, tamenpotest probari quod ut significatP, quia nec a se, patet, nec ab alio prius primo potuit produci.
12. Non potest probari quod Deus sive pro P, sive pro Q, est incorruptibilis.
De Q patet, de P probatur ex corollario, cum tamen hac adjuncta, videmus ultimos effectus omnes corrumpi, tum quia ordo hoc non concludit. Contra : A a quo corrumpetur? Respondeo : corruptio non requirit causam effectivam ,-mors duplex simpliciter, periodo completa cadet in nihil ; nullam coordinationem videmus incorruptibilem, quia omnia senescunt et variantur, quorum tempus est mensura.
13. Non potest probari quod Deus est immutabilis, nec immobilis.
Ex duodecima et per consequens nec quod successione careat, nec quod sit aeternus, proprie loquendo. Contra : a quo movetur, vel illuminatur, vel mutatur? Respondeo, a se. Vide quantum valeant argumenta 7.et 8. Physic. contra hoc : voluntas movet se, et animal se.