De dispositione stomachi et intestinorum quae sunt in ventre.
OEsophagus qui, ut supra diximus, est os stomachi compositus post cannam in posteriori gulae, et applicatur cum ea in loco praecessionis circulorum cannae : cujus quidem figura est sicut si canna in una parte secetur contra diametrum, et quod abscissum est, pergameno secundum planam concludatur superficiem, et postea huic altera canna applicetur integra : sic enim sibi applicantur meri et trachea : et de his satis in praecedentibus diximus.
Initium autem meri sive aesophagi ex parte oris est sub radice linguae, ita quod pellis interior palati producitur ex interiori pelle aesophagi : et inter cannam quidem et meri est pellicula subtilis, non quidem ambiens ea, sed conjungens et colligans ea, ne ab invicem recedant : et isti sunt panniculi qui ex meri procedunt ad epiglottidem quam claudunt et aperiunt, sicut praehabitum est. OEsopliagus autem vadit ad diaphragma quod paries vocatur, eo quod sicut paries partem nutritivam dividit a spiritualibus. Vocatur etiam paries id quod dividit pectus per longitudinem, et ad utraque istorum vadit meri, sed juxta parietem pecto- ris descendit, et per diaphragma vadit ad stomachum cui continuatur. Et ideo dicit Aristoteles, quod vadit ad ventrem : stomachus enim ad quem vadit, est pars ventris.
Creatura autem aesophagi est ex carne hoc est, duabus tunicis quae possunt extendi et dilatari, et contrahi villis qui sunt in eis longitudinatibus et transversalibus, ut perficiatur glutitio et vomitus, quando est necesse, sicut bene in ante habitis determinatum est. Compositio autem stomachi et continuatio ejus cum meri et cum inferioribus intestinis non potest bene intelligi, nisi nos hic determinemus anatomiam stomachi et omnium intestinorum ventris. Et nos quidem jam determinavimus anatomiam meri et descensum et inculvationes ejus usque ad stomachum, et utilitates ejus in praecedentibus, ubi etiam diximus locum diaphragmatis, licet non adhuc dixerimus modum substantiae ipsius et utilitatem.
Dicamus igitur, quod substantia sto machi est similis substantiae nervorum, et ideo dilatari et extendi et constringi potest et arctari. Rotundae autem est figurae superius, ubi meri sive oesophagus cum ea continuatur : et illo idem locus est ubi velamen quod est diaphragma, superius attingit : inferius autem ampliatur, eo quod cibus residet inferius, et ille vult habere locum amplum, et ibi etiam est carnosus ut carnositate sua aliquod auxilium praestet calori digestivo. Rotunditas figurae jam ex praemissis scitur magis esse idonea ad minus laesionis sustinendum ab his quae extrinsecus et intrinsecus incurrunt in eum : et est ideo quia haec figura capacior est : et quod evacuandum est ab eo, non invenit angulum in quo constringatur. Versus autem dorsum dilatatur, ut melius dorso et commodius aptetur et insideat.
Est autem ex duabus tunicis, quarum interior longitudinales habet villos ad motum attractionis pertienntes. Exterior autem habet villos latitudinales congruos impressioni et expulsioni. Longitudinali-
bus autem villis in tunica intrinseca permiscentur viiii transversal.es sive transversaliter descendentes, qui adjuvant ad retentionem attractom per hoc quod sunt obices reditus cibi, et extenduntur cum longitudinalibus. Modus autem motus et operationis horum viliorum superius est expositus. Hunc autem tertium modum viliorum non habet meri, eo quod non est ad retinendum quod est in ipso. Viiii autem transversaliter descendentes, non sunt in exteriori tunica stomachi, eo quod illa est principaliter ad expellendum nocivum, et non ad retinendum. Tunica etiam exterior plus habet similitudinem cum nervosa substantia, quam.intrinseca : et interior est carnosior quam extrinseca, quia exterior obviat membris duris exterius incidentibus in ipsum, et interior suscipit mollia quae caliditate habet digerere.
Amplius autem os ejus superius plus est nervosum aliis partibus, et advenit ei ex cerebro nervus qui dat ei sensum, ut sentiat suam inanitioncm tempore famis, et excitet desiderium cibi. Calor enim pungit ipsum quando est inane : et hoc non competeret aliis partibus ipsius, quia si essent praeter sensum, non desiderarent cibum antequam nihil esset in stoacho, et tunc nimia esset evauatio, et corpus aresceret. Iste ergo nervus sensibilis descendit ab alto de fonte sensibilitatis propter causam dictam, et una involutione revolvitur super meri in propinquitate omnis stomachi : deinde continuatur etiam cum stomacho superius in loco rotunditatis superioris stomachi : superponitur enim una vena magna procedens in longitudinem ipsius et emittens in ipsum ramos plurimos, qui ligantur cum ipso, et dividuntur in ramos subtiles constitutos in ordine uno : et similiter adhaeret ei arteria, de qua superius diximus : et procedunt ex arteria rami sicut ex vena : et immittitur utraque vena et arteria super reflexione syphac, et contexitur girbum ex summo eorum, de quo superius diximus.
Amplius autem stomachus digerit tam caliditate sibi innata, quam etiam caliditatibus acquisitis a corporibus quae ei vicinantur. Hepar enim supponitur dextrae parti illius desuper, illic enim rotundatur : et ideo apte supponitur ei syma hepatis, et comprehendit cum additamentis suis sicut digitis quibusdam. Splen autem supponitur eidem versus sinistram elongatus aliquantulum a diaphragmate. Si enim ambo tam splen quam hepar supponerntur ei, nimis gravaretur. Cum autem hepar sit magnum valde, oportuit ut caput stomachi declinaret aliquantulum ad sinistram, dando locum ampliorem hepati : et ex hoc sequitur, quod coangustet et impleat sinistram partem superius. Cum autem hepatis magnitudo non impleat inferius ventris, sed superius, consequens est ut fundus stomachi recurvetur iterum ad dextram implendo spatium ad quod non descendit hepar : et ex hoc dilatatur locus spleni a sinistra parte sub stomacho. Additum autem est in eo ab anteriori et super omnia intestina et girbum et mirach et syphac propter causam quam supra determinavimus, ubi diximus de substantia et utilitate et modo velaminum praedictorum : haec enim omnia juvant ad calefaciendum stomachum, et retinendum calorem in ipso.
Adhuc autem in inferiori parte stomachi est foramen cui continuum est intestinum, quod ideo vocatur duo denum, quia duodecim digitorum latitudinem habet sua longitudo, latitudine in digitis ipsius accepta cujus est intestinum. Foramen autem illud sdtomachi vocatur portauarius propter similitudinem portanarii quae invenitur in ipso : est enim strictius quam superius foramen, quod vocatur os stomachi, et est transitus ejus quod digestum est et corruptum, et iterum ejus quod contrarium est per ipsum. Iste enim meatus clauditur fortiter usquequo completur digestio, aut usquequo corruptus sit cibus per aliquam causam indigestionis :
deinde aperitur usquequo compleatur expulsio.
Amplius autem stomachus tali modo existens, ut dictum est, nutritur ad conservationem suae substantiae individuae tribus modis : quorum primus est, quod fovetur et vegetatur subtiliori cibo adhuc in eo existente. Secundus autem est per sanguinem qui ad ipsum venit per venas quae diriguntur ad ipsum ab hepate, sicut dictum est in anatomia venarum. Tertius autem est per id quod ad ipsum redundat effusum ex hepate tempore vehementis famis : hic enim est sanguis rubeus purus qui tunc nutrit ipsum. Haec igitur de stomacho dicta sunt a nobis.
Sub stomacho autem ordinata sunt sex intestina, quorum plura sunt valde longa et multis revolutionibus involuta. Hujus autem causa est, quod cibus quidem transiens per stomachum et intestina, attrahitur ab orificiis venarum a syma concava hepatis ad stomachum et intestina directarum, quae mesaraicae venae vocantur : et non attrahunt orificia earum nisi quod tangunt : et quod latet de puro cibi in profundo intestini, et non tangitur ab orificio venae, aut impossibile est attrahi totum : et Ideo sagax ordinator naturae ordinavit multa, quatenus quod in primo orificio venarum non tangit, tangat in alio : ordinavit longa, ut quod in una parte non attrahitur, in altera trahatur : ordinavit etiam involuta, ut quod in una parte de cibo est in profundo circa centrum intestini, in altera involutione per angulum ad quem impingit, convertatur ad Ipsius peripheriam, et sugatur amesaraica. Ex his autem sequitur, quod cibus manet diu in transitibus istis : et ex hoc duo consequitur homo : unum quidem quod non semper est sollicitus pro cibo, sicut animalia quae curta et recta habent intestina, a quibus cito separatur cibus etiam indigestus. Alterum autem est quod non continue et foede ejicit stercus per partes, sicut alia quaedam animalia : sed stat et congregatur in inferioribus in- testinis usquequo hora competenti et loco congruo simul ejiciatur.
Sex autem intestina sunt ista. Primum eorum vocatur duo denum. Secundum autem jejunum : et tertium longum quod vocatur subtile et involutum. Quartum autem est id quod vocatur orbum, et alio nomine monoculum. Quintum autem est quod vocatur AdminBookmark Graeco nomine. Sex-
tum autem est quod vocatur rectum, et hoc est ex tali quod est et ani sive ficteris intestinum, quod quidam longaon vocant. Omnia autem haec intestina unumquodque in situ suo ligata sunt cum dorso cum ligamentis et velaminibus eorum stringentibus ea, quod non moveantur a sitibus suis, sicut superius diximus de tribus velaminibus eorum. Et superiora omnium eorum sunt subtilis substantiae, ut possit ad ea penetrare calor et virtus hepatis conferentis eis virtutem digestivam : hoc tamen plus est in superioribus quam in inferioribus.
Adhuc autem non sic est de substantiis eorum sicut de substantia meri et stomachi : quoniam omne quod transit per intestina, subtiliatum est et mollincatum : et non timent, quod pungantur duritie alicujus transeuntis per ea, et ideo convenientius fuit quod essent de substantia subtili et tenui : et hoc iterum tenet in eis quae sunt superiora. Inferiora enim incipientia a monoculo, sunt grossa spissa pinguia intrinsecus, ut possint resistere faeci quae In illis est acuta et frequenter indurata et squibalica : non enim induratur in eis nisi propter multitudinem exsuctionis et consumptionis humiditatis in longo transitu : et corrumpitur in eis, eo quod in eis separata a puro aut in toto aut pro maxima parte, et non remansit nisi impurum corruptum. In superficie autem superiorum non est pinguedo cum non sunt sine glutinoso et viscoso humore Intrinsecus : et hoc sufficit eis loco pinguedinis.
Primum autem intestinum quod inferius continuatur ad portanarium stomachi, est duodenum : et hoc quasi in om- mibus opponitur meri : nam sicut meri non est nisi ad attrahendam ad stomachum superius, ita istud e contra non est nisi ad expellendum a stomacho inferius : est autem strictius quam meri. Duae enim sunt causae quare conveniens fuit ut meri dilataretur : quarum una est, quia res durae et grossae penetrant per ipsum, quibus laederetur si non esset dilatatum. E contra autem quod penetrat per duodenum, est leve molle mollificatum digestione stomachi et permixtione humiditatis quae infusa est in stomacho. Alia autem causa est, quia transeuntia per meri, patiuntur ab una tantum virtute naturali : et haec est attractiva, quamvis haec adjuvetur actibus voluntatis quae aperiunt viam et masticant cibum et dilatant viam per hiatum. E contra autem id quod penetrat in duodeno, patitur in duabus virtutibus naturalibus, quarum una est expulsiva quae est in portanario et villis stomachi, et altera est attractiva quae est in primo duodeno : et duabus istis virtutibus magis cogitur ire per strictum, quam id quod vadit per meri : hanc enim transitionem etiam adjuvat faex sua lubricitate, propter quam facilis fit transitus ipsius per meatum temperatae amplitudinis. Adhuc autem meri est sicut pars quaedam stomachi aequalis ei in compositione ex duabus tunicis. Istud autem est sicut tres aliena adhaerens stomacho per diversitatem tunicarum ex quibus componitur : et hoc est ideo quia indiget attractione forti et fortiori quam aliquod aliud intestinum, quia meri fortissime attrahit : et ideo etiam latitudinalis vilius unitur in ipso.
Sed in isto intestino quod est rectum, multum apparent viiii longi, eo quod indiget istud intestinum maxima attractione a stomacho ut exprimatur et expellatur de stomacho quod est in ipso digestum : paucos enim villos latitudinales habens, inobediens est attractioni: et ideo etiam fuit amplum factum magnae concavitatis respectu suae substantiae. Creatae sunt autem in hoc intestino tunicae duae
ut non cito imbibatur corrumpentibus : ad corruptionem enim est praeparatum velociter ex his quae egrediuntur per ipsum. Rectum autem ideo est, ut cito descendat ab ipso id quod est in ipso, ne obturetur portanarius stomachi. Adhuc autem rectitudo sua dimittit spatium a dextra et a sinistra corporibus quae sita sunt sub sdtomacho, sicut quaedam portio hepatis locatur ab ejus dextro, et splen locatur ab ejus sinistro : et reliqua etiam intestina per revolutiones suas declinant ad spatium illud.
Superius autem diximus, quare vocatur duo denum. Amplitudo autem ejus tanta est quanta est amplitudo portanarii. Pars autem intestini sterilis quod sequitur duo denum, vocatur jejunium : et in hoc intestino incipit involutio. Primo autem vocatur jejunum, quoniam ut in pluribus semper invenitur vacuum in omni animali mortuo vel interfecto. Hujus autem duplex est causa. Una quidem, quoniam in nullo tantum est de mesaraica rum venarum orificiis sicut in ipso, et post ipsum in duodeno : et ideo non attrahitur totum quod de chylo cibati est in ipso ad hepar propter propinquitatem quam ad hepar habet : et hoc est intestinum quod propter exsiccationem mesaraicarum constringitur valde et diminuitur in aegritudine. Alia autem causa est, quia porus quidam fellis derivatur ad hoc intestinum : et ideo impurum quod remanet post exsuctionem mesaraicarum, acuitur ad expulsionem et expellitur cito ad inferius intestinum : et sic propter duas evacuationes, puri quidem ad hepar per mesaraicas, impuri autem ad inferius per porum fellis, ut in pluribus remanet intestinum vacuum. Purum enim fel non mixtum tota amaritudine sua conversum ad ipsum, pungit ad expellendum : et ideo dicitur jejunum.
Post jejunum autem intestinum continuatur intestinum longum involutum, habens unam revolutionem post aliam : cujus causam superius assignavimus : et hoc postremum intestinorum superiorum quae gracilia sive subtilia vocantur, in quibus completur digestio plusquam in interioribus quae grossa vocantur. Principalis enim operatio intestinorum inferiorum est stercoris praeparatio ad exeundum, et secundaria est ad digerendum : et ideo quaedam mesaraicae diriguntur ad quaedam eorum, licet non tot sint ad superiora, eo quod principalis operatio superiorum est digestio, et secundaria est expulsio.
Quod autem involuto ab interiori continuatur, vocatur monoculum : et causa nominis est, quia non habet nisi unum orificium, et ideo est sicut cistis quaedam in qua cum quis voluerit, accipit quod reposuit. Quoniam per idem foramen intrat in ipsum cibus una hora, et exit in alia.
Utilitas autem hujus intestini est maxime ad duo, quorum unum est principale et naturale, et alterum est secundarium et ad bene esse hominis ordinatum. Principale quidem est, quoniam cibus est duplex in stomacho, et unus quidem cito obedit digestioni, et illae statim digeritur, et subjungit alium qui quidem digestibilis est, sed impeditur alio citius digestibili, et forte aliqua stomachi humiditate superflua. Cum ergo primo digesto expulsio fit a stomacho, expellitur et unum et aliud : et illud quidem quod indigestum remansit, non accipit moram in qua stet in aliquo trium intestinorum dictorum, ut compleatur in ipso digestio : et ideo factum est monoculum quod habet comparationem ad inferiora duo intestina eamdem quam habet stomachus ad tria praedicta quae sunt duodenum, jejunurn, et involutum : propter quod licet nulla mesaraicarum protendatur ad ipsum, tamen ad colon perveniunt et sugunt id quod jam in monoculo digestum est : et ideo etiam situm est versus dorsum declinans ad dextram ad hepatis vicinitatem, ut ab ipso virtutem digestionis accipiat. Secunda causa non principalis est, ut congregetur in eo stercus ad simul dimittendum, sicut jam ante diximus. Quidam tamen errantes dixerunt,
quod utilitas hujus intestini est, quod mundificat hepar. Et ideo dicunt venas non esse protensas ab hepate nisi ad ipsum. Sed hoc falsum esse probatur per experimentum. Utilitas autem ejus est congregatio stercoris : quia si totum si-. mul veniret ad sequens intestinum, timor esset quod colicam induceret passionem. Oportet autem scire, quod hoc est intestinum quod frequentius descendit in raptura, tum propter pondus faecis, tum propter hoc quod non est ligatio ad superiora membra per mesaraicas venas, et ideo pondere faecis gravatum frequentius descendit.
Cum monoculo autem inferius continuatur et intestinum quod vocatur AdminBookmark Graece a colica passione quae accidit in ipso. Est autem istud intestinum grossum spissum, et cum elongatur a monoculo, declinat ad partem dextram convenienti declinatione, ut sit propinquus hepati, eo quod fit ab ipso aliqua suctio nutrimenti per mesaraicas quae veniunt ad ipsum. Deinde declinat ad partem sinistram, et descendit : et cum opponitur lateri, iterum regyrat ad partem dextram : et ad posteriora descendens continuatur cum intestino recto, et cum pertransit splenem, coarctatur et stringitur : et hac de causa prohibetur expulsio ventositatis in eo qui habet apostemata splenis, eo quod splen tunc non comprimitur super ipsum adjuvans ad expellendum. Utilitas autem hujus intestini est aggregatio et gradata ordinatio ad expellendum, postquam subtiliter perscrutatae fuerint mesaraicae si sit in eo aliquid de cibo.
intestinum autem ultimum quod rectum sive longaon sive podeae vocatur, continuatur cum colon inferius : et hoc quidem ideo rectum vocatur, quia recte descendit ad ficterim sive ad anum, et continuatur cum ipso. Innititur autem descendens super dorsum, et ampliatur in aliquibus ad similitudinem stomachi, et praecipue in inferiori parte. Utilitas autem ejus est expulsio faecis extra corpus : et paravit ei natura quatuor musculos et quatuor lacerto s, qui bus constringitur et aperitur pro voluntatis arbitrio, sicut diximus in musculorum anatomia. Rectitudinis autem ejus causa est, ut faex. ab eo facilius expellatur. Adjuvant autem ipsum ad expulsionem etiam lacerti qui sunt super velamen : et est myrach cui sunt octo lacerti.
Horum autem intestinorum omnium nullum movetur omnino nisi duo, scilicet primum quod est meri, quod est quasi os et guttur aliorum : et ultimum quod est rectum, quod est aliorum secessus. Omnibus autem istis intestinis adveniunt venae ab hepate nutrientes ea praeter mesaraicas quae exsugunt ex eis, quae tamen mesaraicae non veniunt ad ultimum, sicut nec veniunt ad meri. Adveniunt etiam nervi a cerebro plures quidaiit eis sensum.
Haec igitur a nobis dicta sunt de viscerum amatomia et utilitatibus eorum.
In his autem intestinis et dispositionibus eorum quae conjuncta sunt eis, venter hominis ventri canis in multis assimilatur, quamvis sit latior, eo quod homo est lati corporis secundum naturam. E ventre autem, sicut diximus, in parte prima quae est stomachus, exit intestinum rectum quod parum est tortuosum : et hoc quod vocamus duo denum quod portanario stomachi continuatur : et illud est latum ampliatum ad quantitatem portamini : et in hoc assimilatur illa pars hominis in ventre, et ventri porci : latus enim est in illa parte sicut in ventre porci : et pars ultima ventris quae est longaon procedens ad exitum ani, est brevis respectu aliorum intestinorum, et est spissa et recta et ampla, sicut diximus.
Sepum vero quod girbum vocatur, applicatur medio ventris, cooperiens et constringens viscera, et replens vacuitates quae sunt inter revolutiones eorum : et creatio illius est extensa super quam est sepum sive adeps sive pinguedo, sicut et in aliis est animalibus quae non habent nisi unum ventrem., hoc est, nisi unum intestinum rectum vel involutum, sicut
sunt ea qua) sunt aquatica, et pisces multi. Haec enim magis indigent pinguedine tali, ut contineatur in eis calor cito digerens, eo quod parum moratur cibus in eis : et ideo illa respectu suorum corporum magnam habent pinguedinem in intestino illo, sicut lucius, et perca, et saluio, et praecipue sturio, et multi alii pisces. Hoc autem convenit animalibus quae habent dentes in utraque mandibula.
Animalia tamen dupliciter unum ventrem dicuntur habere. Uno quidem modo praedicto. Alio quidem modo quae non habent monoculum intestinum, in quo est secunda digestio cibi, unum solum ventrem habere dicuntur : quia cum geminatur officium ventris, dicitur geminari et venter : et cum unicum est ventris officium, unicus est et venter.
Supra autem hoc intestinum est intestinum colon dictum, quod est mediocre, eo quod stringitur circa finem ejus, ut faex detineatur quousque exsugatur quod in ipso est de nutrimento : et hoc est simile telae propter carentiam viliorum, et est latum sive amplum in parte prima ubi continuatur cum monoculo, et est spissum, et praecipue ubi applicatur per mesaraicas cum vena magna quae ramificatur ex syma hepatis : et in illa parte veniunt ad ipsum quidam rami arteriae quam orthi superius nominavimus. Et sunt in ventre etiam et in intestinis ejus venae multae spissae, et nervi qui veniunt ab hepate et cerebro, et descendunt deorsum ad intestina propter utilitates quas determinavimus.
Haec igitur quam diximus est dispositio aesophagi, et cannae pulmonis, et ventris, et intestinorum quae continentur in ipso.