SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum prima divisio Differentiae sit conveniens
Albertus tract. 5. cap. 1. Okam 1. part. Log. cap. 23. Cajet. cap. de Differentia. Joannes Angl. et Bras. super hanc quaest. Conimbr. in cap. de Different. quaest. 1. Complui. disp. 7. de Differentia quoest. 1. Sotus q. 23. Ruvius cap. de Different. quoest. 2 Merinero cap. 4. de Different. disput. 1. quoest. 1. Rodrigues quoest. 1. de Differentia art. i. Didaous a Jesu disput. 8. quaest. 4. Faber. disput. 4. dub. 2. Aversa quaest. 12 Log. sect. 4.
Circa capitulum de Differentia, quaeritur primo : An haec divisio prima differentioe, scilicet in differentiam communiter, proprie, et magis proprie, sit conveniens? Quod non videtur ; quia non est divisio generis in species. Genua enim aeque proprie dicitur de speciebus. Nec totius in partes integrales ; quia totum non praedicatur de partibus talibus, sed divisum hic praedicatur de dividentibus. Nec vocis in significationes ; quia tunc haec vox, differentia, primo importat illa tria, et non sequeretur ad dividentia, nec esset definibile ; quia aequivoci non est definitio. 6. Topic. cap. 2. Nec est aliqua divisio per accidens. Patet, quia in omni membro divisionis intelligitur per se divisum, quod nunquam accidit in divisione per accidens.
Item, haec divisio non est per opposita. Tum , quia est trimembris : ergo aliquod membrorum alteri non opponitur ; quia tantum unum uni opponitur. Tum , quia ad unum membrum sequitur aliud, sequitur enim differunt magis proprie : ergo differunt communiter. 1. accidente aliquo; sequitur etiam, differunt proprie, ergo communiter,et etiam sequitur, differunt magis proprie ; ergo proprie.
Consimilis dubitatio est de divisione, quae ponitur ad declarandum definitionem Generis, ibi ; Eorum quae praedicantur, etc. quia quod praedicatur de pluribus, praedicatur proprie, quod de uno solo, communiter ; unum etiam membrum videtur sequi ad aliud, et universaliter de divisionibus,per proprie, et communiter datis.
Ad oppositum est Porphyrius.
Dicendum, quod tales divisiones sunt bonae, quia sunt vocis in significationes, non vocis aequivocae, penes primum modum aequivocationis ; quia sic aequivoca primo important multa, sed penes secundum modum ; quia vox sic aequivoca significat unum proprie, et ex impositione ; aliud vero transumptive, et ex usu, sicut dicit Aristoteles 1. Elenchorum, cap. 2.Secundus modus est ex eo, quod soliti sumus sic dicere. Ad primum argumentum, patet quod non sequitur ad dividentia, neque definitur ut aequivocum, sed sumpta in uno sensu univoca est, et potest definiri, et esse principium consequentiae.
Ad secundum dico,quod membra sunt opposita.
Ad primum contra hoc dicendum, quod habet reduci ad divisionem bimembrem, sic : Differentiarum quoedam magis propria : quoedam non magis propria : et ultra, non magis propria, quoedam proprie, quoedam communiter: et sic universaliter omnis divisio non bimembris reducitur ad bimembrem. Alia autem membra posita sunt membra subdivisionis ; et ponuntur propter brevitatem, loco divisi in eo, ex hoc, quod divisum est unum membrum principalis divisionis.
Ad secundum contra hoc dico, quod membra debent intelligi sub praecisione, et sic nullum sequitur ad aliud. Sic etiam in divisione sequenti, et quaedam differentia facit alteratum , quaedam aliud ; quae membra non sunt opposita, nisi sumatur alteratum tantum.