De dispositione et anatomia hepatis et splenis et fellis.
Postquam de cordis dispositione locuti sumus, oportet nos loqui de natura hepatis, quoniam in multis communicant cor et hepar.
Dicamus igitur, quod in omnibus animalibus habentibus hepar, hepar est membrum |gcneraiis sanguinem. Utrum autem faciat hoc per virtutem propriam, aut per virtutem cordis, in sequentibus libris istius scientiae, scilicet in tertio libro inquiremus. Mesaraicae tamen per virtutem hepatis aliqualiter chylum convertunt ad calorem sanguis, antequam ad symam hepatis perveniat. Cum enim quodlibet membrum humorem cibalem in se tractum, ad suam convertat similitudinem in calore, sicut diximus in praehabitis : hepar autem sit rubea caro, ac si sit sanguis coagulatus : chylum a stomacho attractum in ruborem sibi similem convertit per digestionem.
Est autem hepar omnino vacuum a villis nervorum : sed procedunt in ipso venae quae sunt principia earum quae ramificantur ex ipso dispartitae subtus : et supra sunt viiii quidam, sicut diximus in anatomia venarum quiedrum : et quae a syma quidem procedunt, dividuntur a vena quae porta nominatur : et sunt mesaraicae sugentes a stomacho et intestinis : et cum succositas ab illis tracta est ad hepar, tunc hepar decoquit eam in sanguinem, et per venam concavam quae oritur supra gibbum ejus, emittit eam in totum corpus ad nutriendum ipsum, et ab ipso gibbo mittit aquositatem ejus per duas emulgentes venas ad renes : et haec omnia jam in praehabitis determinavimus. Symam autem hepatis voco concavum ejus, ubi insidet rotunditati stomachi. Gibbum autem ejus voco convexam ejus rotunditatem, quae est superius in exteriori ejus superficie. Spumam autem succositatis attracta) quam digerit, quae ebullit ut levis et extensa, ex. ipsa syma ejus mittit ad fel et ad cistim fellis. Rotundum autem suum convertit hepar ad diaphragma, ut non tangat ipsum nisi in puncto, ut non coarctetur diaphragma ex hepate in suo motu qui est aliquando valde laboriosus. Est etiam exterius rotundum, ut bene et apte costae curventur super ipsum.
Hepar autem tegit panniculus nervosus generatus ex nervo parvo qui venit ad ipsum, ut faciat ipsum acquirere sensum aliquem, quemadmodum diximus in antehabitis, et ut liget ipsum cum aliis visceribus. Venit etiam ad ipsum vena pulsatilis, et affert ei spiritum, et servat ei caliditatem innatam, et temperat ipsum cum pulsu. Haec autem vena penetrat ad hepatis concavitatem, ut eveniet illam, quoniam gibbositas ejus superior evontatur satis motu diaphragmatis. Chylus etiam qui attrahitur ex stomacho et intestinis, non attrahitur totus in unum spatium concavum hepatis et vacuum, sed potius dispartitur in venis omnibus, quae sunt in hepate et ramis earum, ut tota virtus hepatis magis possit super ipsum divisum quam indivisum, et magis compleatur digestio, et ut velocius perficiatur. Et ideo partes venarum quae
sunt in hepate, subtiliores habent tunicas quam illae quae sunt extra ipsum, ut citius calor digestivus penetret chylum et dicerat ipsum. Panniculus autem qui comprehendit hepar, ligat ipsum cum panniculis qui comprehenduntur ad stomachum et intestina, ligamento fortissimo, et ligat ipsum cum dorsi costis: et quaedam etiam subtilia parvaligant ipsum ad diversa.
Continuat autem inter hepar et cor vena de qua diximus in anatomia venarum quietatum, quae utrum descendat a corde in hepar, aut e converso descendat ab hepate ad cor, vel forte in aliquo sit, secundum intentionem in sequentibus subtiliter investigabimus. Quolibet enim. horum trium est opinatum a diversis. Haec autem vena etiam ingeniose ligata est cum hepate cum panniculo duro spisso : penetrat enim haec vena super ipsum, et subtilius quidem latus ejus quod est a parte intrinseca, eo quod ibi tangit membra subtilia.
Amplius autem hepar hominis majus est proportione corporis hominis quam hepar alicujus aliorum animalium, quod aliquo modo accedit ad similem cum homine quantitatem : et omne animal plus comedens et debilius habens cor quam homo, habet majus hepar quam homo. Continuat inter stomachum et hepar nervus parvus, et communicantia eorum est propter apostemata quae contingunt in eis, ut sentiatur nocumentum, sicut prius diximus.
Adhuc autem primum quod oritur ex hepate sunt duae venae quietae, quarum una oritur in syma : et hujus utilitas fere tota est in. attractione cliyli ex stomacho et intestinis ad hepar, et haec est quae vocatur a nobis porta in anatomia venarum. Altera autem oritur a gibbo ipsius, cujus utilitas est deferre nutrimentum ad membra : et haec concava vocatur.
Amplius autem hepar habet additamenta quae sunt aures aut alae hepatis, quibus apprehendit rotunditatem sto- machi sicut quibusdam digitis : et majus inter haec additamenta est illud quod commune nomen additamenti facit sibi proprium. Haec autem additamenta non sunt communiter nisi quatuor, aut quinque.
Non lateat autem nos, quod non in omnibus hominibus fortiter comprimit costas dorsi, quamvis comprimat eas in quibusdam hominibus : et hoc modo quo colligatur diversi membris, eo modo etiam communicat eis, costis videlicet et diaphragmati.
Adhuc autem caro quidem hepatis nullum sensum habet : sed illae partes quae de eo tangunt panniculum, sentiunt propter hoc quod immiscetur eis aliquid de panniculo nervoso : et ideo diversificatur haec communicatio et judicium de hepate in hominibus.
Adhuc autem jam diximus in praemissis, quod generatio sanguinis est in hepate : et in ipso fit separatio cholerae et melancholiae et aquositatis. Quandoque autem destruitur operatio hepatis in generatione sanguinis : et aliquando destruitur, non quidem in generando sanguinem, sed in separando eum a dictis humoribus : et aliquando destruitur operatio ejus non in generatione sanguinis, sed in generatione sanguinis boni. Aliquando autem generatur impedimentum alicujus harum operationum non ex hepate, sed ex membris quae attrahunt ex ipso.
Amplius autem in hepate sunt omnes quatuor virtutes naturales : sed plurimum digestiae virtutis est in carne ejus, et plurimum aliarum trium virtutum est in villis ejus. Dico autem villas hoc modo quo determinavimus de eis in principio istius capituli.
Et probabile est, quod aliquid cujuslibet virtutis naturalis sit etiam in mesaraicis : licet in hoc quidam quasi nostri temporis Philosophi sequentes Galenum., contradixerint Antiquis, et dixerint eos errasse, quod dederunt virtutem attractivam et retentivam mesaraicisj dicen-
tes quod non sint nisi viae per quas fit attractio alterius, hoc est, hepatis virtute. Inducunt autem rationes dictis suis dicentes, quod si haberent mesaraicae virtutem attractivam, haberent etiam digestivam : hanc autem non habent, cum cibus non moretur in ipsis quousque alterationem et completionem patiatur.
Adhuc autem si haberent mesaraicae has virtutes, et quorum est convenientia in virtute, eorum etiam convenientia est in substantia, ut dicunt. Haec autem sophistica et debilia sunt : quoniam pro certo in meatibus multis est attractiva ut ad.juva.ns , cum tamen sit in hepate sicut operationem complens. Est enim in meri attractiva, cum tamen sit meatus, et non est in eo digestiva, nisi forte parvae virtutis, de qua non est curandum, quia non est in eis vera digestio : sed est in eis vera attractio, et expulsio aliquando. Hi enim non recte consideraverunt ea quae videntur, quod videlicet chylus sensibiliter convertitur in mesaraicis aliqua conversione alterationis digestivae. Non enim negandum est, quin in illo in quo est penetratio, sit aliqua digestio. Nam scimus experimento in ore ipso esse aliquam digestionem.
Adhuc autem in orbo est aliqua digestio et attractio et expulsio : cum tamen sit membrum quod velociter evacuatur.
Adhuc autem non est consequens,quod ejusdem substantiae sint quae sunt ejusdem operationis, nisi sit substantialis operatio eorum. Quod si etiam concedatur, tunc pro certo villi quibus hepar attrahit,sunt de substantia mesaraicarum : et tunc mesaraicae ejusdem sunt operationis cum. hepate.
Haec igitur de hepatis natura dicta sint a nobis.
Fel autem est cistis pendens ex syma hepatis ad partem sdmachi,et habet unicam tunicam nervo sam, et habet orificium ad hepar, eo quod in ipsa cisti ejus est meatus sive porus attrahens humorem subtilem incensum qui congruit ei, et choleram citrinam. Continuatur autem
meatus iste cum hepate et venis in quibus generatur sanguis, et habet ibi fel plurimos ramos nervosos, quamvis ipse introitus, qui est ex. syma hepatis ad cistim fellis, sit perpendicularis. Habet etiam poros apertos ad stomachum et intestina, ad quae mandat cholerae superfluitatem, ut mordicando ea excitet ad expulsionem et appetitum attractionis. Hujus autem meatus ramus unus continuatur cum duodeno, et quandoque aliud parvum de eodem meatu continuatur cum fundo stomachi. Aliquando autem e contra magnus pervenit ad fundum stomachi, et parvus ad duodenum. Ut in pluribus autem est meatus unicus cum duodeno conjunctus.
Adhuc autem introitus cannae sugentis choleram, proximus est introitui sive meatui vesicae in vesica. Antiqui autem fel cistim minorem vocaverunt, et vesicam cistim majorem. Causa autem quare cholerae cistis est in hepate, est ut mundetur hepar a superfluitate cholerica, et ut calefaciat sicut vas per submersionem ignis, et subtiliatio sanguinis a superfluitate spumosa, et etiam ut facilius resolvantur faeces quando mixtione fellis commovent mordicando intestina, et etiam ut mollificentur lacerti eorum ex siccitate cholerae retenti ab humore superfluo. Quod autem in pluribus non est via felli ad stomachum sicut ad alia intestina, ut laventur ex. stomacho superfluitates ejus, sicut lavantur ex aliis intestinis, ideo est, quia humor fellis laedit stomachum, et ex ipso patitur nauseam, et corrumpitur in ipso cibus et digestio per id quod miscetur ei de humore fellis. Adveniunt autem felli ex vena pul.sati.li et ex nervo qui continuatur cum hepate, duo rami valde parvi.
Fel etiam sicut vesica unam habet tunicam compositam ex tribus speciebus viliorum. Quando autem non attrahit fel choleram, aut siquidem attrahit, sed non complete, eveniunt nocumenta. Quando enim cholera retinetur super fel, inducit apostemata hepatis et icteritiam :
et quan doque putrescit, et tunc inducit febres malas. Quando autem superflue fluit ad membra urinae, vulnerat ea : et si ad alia membra undans derivatur, inducit herisipilam et formicam et hujusmodi : et quando spargitur in toto corpore quieta, accidit icteritia : et quando fluit ad intestina, inducit solutionem ventris cum intestinorum rasura.
Splen autem omnino evacuatorium
sanguinis et adustionis ejus cinereae, quae est melancholia naturalis, et melancholia accidentalis, et habet quamdam virtutem resistendi cordi ex latere uno, et felli et hepati ex latere alio. Trahit autem turbiditatem sanguinis, et digerit eam : et quando ascescit, aut ponticat, mandat eam ad os stomachi, ut excitet appetitum in eo, et temperet caliditatem ipsius. Via autem per quam mandat, est vena magna. Quando autem debilitatur splen in trahendo melancholiam ex hepate, accidunt in corpore aegritudine melancholicae, sicut morpheae nigrae, et cancri, et varices, et elephantiae, et lepra, et hujusmodi. Si autem bene quidem attrahit, sed non potest a se expellere superfluum, oppilatur, et fit magnus, et intumescit, et forte aposlernatur. Si autem expellit eam superflue, et ea ponticat, facit esuriem nimiam et appetitum cibi immoderatum. Si autem est acetosa, facit nauseam et vomitum, et intestinis aliquando facit accidere excoriationem mortiferam, et alia hujusmodi multa facit quae med.icQrum est considerare.
Adhuc autem splen est membrum longum ad modum linguae conjunctum cum stomacho ex parte sinistra, protensum usque retro, ubi est dorsum attrahens melancholiam cum collo continuato sive meatu continuo cum concavitate hepatis : sicut etiam ad ipsum pervenit meatus fellis, et expellit ipsam cum meatu qui oritur ex interiori parte ejus : et splenis quidem concavitas, sequitur stomachum, et ejus convexitas convertitur ad costas : et suspensio quidem eum costis non est cum ligamentis pluribus et fortibus, imo cum paucis vitiosis quae vigorantur cum panniculis costarum : et in eodem latere continuatur cum venis quietis et pulsantibus.
Adhuc autem latus ejus concavum superficialiter venit supra stomachum, quamvis sit aeque distans in inferiori hepatis, cadens apud stomachi inferius. Continuat autem inter ipsum et stomachum vena incarnata etiam utrumque ipsorum, per quam est quaedam suspensio : et eadem sustentat ipsum a syphac, quae constat ex duabus tunicis cum ramis qui ex ipsa separantur in splene, qui multi sunt numero, sed parvi, et intrant ipsum et girbum.
In splene etiam sunt plurinae venae pulsatiles et quietae, in quibus sanguis dirigitur et assimilatur substantiae ejus, et deinde expellitur superfluitas ejus. Corpus autem splenis est rarum, ut facile recipiat superfluitates melancholiae quae ipsum ingrediuntur. Tegit etiam ipsum panniculus ortus ex syphac, et communicat per illam diaphragmati. Pannicuius enim diaphragmatis est etiam ex syphac. Sic igitur patet, quod sub pariete illo de quo dictum est, ex latere dextro est hepar,et ex sinistro est splen : et situs horum membrorum in omnibus animalibus habentibus haec duo membra, est unus et idem qui dictus est : et si mutatur per accidens in aliquo animalium, hoc est unum de mirabilibus naturae, de quibus locuti sumus in secundo Physicorum. Splen autem hominis est strictus et longus et similis in exterioribus spleni porci. Hepar autem est rotundum simile in figura hepati tauri, licet non sit tantum in quantitate : et in eo sicut in vase non est cholera rubea, sed habet potius propriam cistim, in qua continetur.
Adhuc autem in quibusdam regionibus non invenitur cistis sive vas cholerae, quod est fel, in ovibus suffocatis. Hoc autem oportet esse, quod illae regiones
sunt frigidae et humidae valde : et ideo in ebullitione chyli in hepate parum est quod ebullit, et non habet eistis virtutem in. attrahendo : sed diffunditur in hepate et intestinis et corrumpit ea : et ideo suffocantur oves. Hepar autem applicatur venae majori quae est interior et hepatis gibbum non habet colligantiam cum partibus orthi ascendentibus ex ipso. Vena autem alia major ex qua ramificantur mesaraicae, est etiam applicata symae hepatis in porta per quam est ingressus et attractus chyli ex stomacho et intestinis. Splen autem est applicatus venae majori quae venit ex gibbo hepatis. Quidam enim ramus illius extenditur usque ad splenem, et per illam trahit choleram nigram, quae est melancholia.