1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14. ubi de variis instrumenti acceptionibus. Vide eum ibi. q. 1. n. 26. et dist. 6. q. 5. n. 6. Quod ait concl. 4. quo, esse posse compositum, intellige de quo remoto, ut in exemplo ejus de oculo, quia ratio formalis ultima videndi simplex est. Quod tangit de calore, qui est quodammodo instrumentum; vide 8. Met. q. 1. ubi tractat fuse, an accidens sit compositum ; sed calor non est instrumentum proprie, sed causa dispositiva 4. dist. 1. q. 5. n. 14. De conclus. 9. vide eum 1. dist. 3. q. 7. n. 39. et q. 8. ad 2. ubi explicat utramque ejus partem, et experientia constat, aequivoca tamen est perfectior, univoca concurrente 4. dist. 12. quaest. 3. num. 13.
1. Agens secundum habet operationem propriam; instrumentum, nullam.
Non eamdem quam principale: quia una operatio unius operantis ; non aliam, quia in illa non est instrumentum : aut agit illam principale ipso, et sic ut prius. Similiter quidquid fit instrumento, fit a principali agente, non sic de agente secundo.
2. Instrumentum non habet operationem propriam, priorem operatione prhv cipalis agentis.
Quod agit non in virtute alterius, in illa est principale, non instrumentum. Exemplum illorum non valet: serra non dividit sine motore.
3. Quo elicitive, de necessitate est simplex.
Quia actus primus.
4. Quo instrumentum, potest esse compositum.
Patet quomodo oculo aliter videmus, et potentia visiva.
5. Cujuscumque forma elicit, ipsum totum agit, si est per se unum ens.
Ens enim per accidens sicut non per se fit, ita nec per se. agit. Con tra : quid per se calefacit ? non calor, quia est forma elicitiva, non est autem aliquod compositum cujus sit haec forma pars, nisi ens per accidens: nullius instrumenti forma est elicitiva actionis. Respondeo, sicut instrumentum est quo, ita forma ejus elicitiva instrumentaliter, ut acuties cultelli.
6. Idem respectu formae ejusdem speciei producendae, potest esse princialep agens et instrumentum, respectu diversorum passorum.
Sigillum figurat aerem, vel aquam cum quo figuratur cera.
Contra : unus actus secundus est unius actus primi elicitive, per consequens ejusdem agentis ex tertia. Exemplum non valet, imo aer et aqua ex natura sua replent foramina sigilli, non actione sigill Ii ; partes elevatae repellunt aerem, sed concavae non sibi imprimunt, sed ipse aer vel natura universi, salvans plenum, et refugiens vacuum.
7. Agens illimitatum producit diversas actiones specie.
Ut si idem esset unitive habens calorem et colorem, calefaceret, et visum immutaret.
8. Agens illimitatum si diversas actiones non producat, nisi diversis instrumentis, vel in diversis passis : differentia tamen non erit actionum ex instrumentis vel passis.
Sicut nec diversa agentia consimiles operationes facerent, tantummodo consimilibus instrumentis, vel in similibus passis ;sed tantum est differentia ex differentia perfectionum unitive habitarum in agente, quae ita sufficit, sicut si realiter differrent. Minor enim differentia sufficit in elicitivis ad majorem in actibus : istud est contra Arcelinum de una actione illimitata, qualis est forma. Contra eum est etiam, quia tunc gignitio et spiratio essent in Deo una actio illimitata.
9. Agens principale aequivocum, sive illimilatum, minus assimilatur formaliter effectui, quam univocum, sive limitatum.
Contra : igitur Deus per causam remotam magis facit scire effectum. Respondeo, dicitur si diversas.
Et tamen perfectius producit quando producit, sicut forma perfectius, ubi est illimitate.