Et est DIGRESSIO declarans dispositionem cutis ei physiognomiam ejusdem.
Omnia autem haec membra ambit cutis, quae est quasi sit contextio nervorum et venarum filariter reflexarurn ad invicem, ut involvantur ea membra interiora : et ideo est albae substantiae, composita quasi ex duabus pelliculis, quarum una vocatur cutis interior, et est subtilior quam exterior. Et utilitas pellis est continere et resistere nocumentis quae sunt ab excellentia sensibilium. : et ideo facta est spissa : et hujus signum est, quod homo in loco remotioris cutis cum ardore sentit aquam calidam, quam temperatam sentit in loco integrae pellis : et quia est albae substantiae nervosae, et ideo extenditur in. pinguedine, et contrahitur in macerie. Et est alba quasi perspicua, propter quod color sanguinis apparet per ipsam, et resultat unus color, qui est rubei immutantis per album desuper extensum : et hic vocatur color naturalis et pulcher : et quando corrugatur pellis frigore aetatis, denigrantur et pallescunt homines, eo quod rubor sanguinis tunc per ipsam non apparet, et aliqui sunt spissae pellis, et ab illis non ita resolvuntur superfluitates sicut ab illis qui habent pellem tenuem : quia frigus inspissavit
pellem, et hoc multiplicat superfluitates, et pellis spissa continet eas, ita quod nihil resolvitur de eis per ipsam. Pellis autem hominis ubique ejusdem coloris esse videtur, nisi in ano propter adustionem quae est illic. Similiter autem in omni loco in quo membrum conlocatur ad membrum aliud tempore aestus, diu aduritur pellis et convertitur ad. ruborem, et in locis duris induratur pellis et inspissatur, sicut in planta pedis, et vola manus, et super craneum capitis.
Physiognomia, autem hujus non assignatur nisi a Philemone sapiente, qui dicit, quod color niger lenis versutum indicat et imbecillem, et refertur ad habitatores qui habitant quatuor prima climata. Color autem albus rubeus, fortes et animosos ostendit : et hic est habitantium in Germania praecipue, et habitatorum sexti et septimi climatum. Color autem vehementer albus et cum pallore,defectum significat virtutis ex nimia victoria phlegmatis. Color autem rubicundus non clarae rubedinis sed spissae, omni tempore dolis studentem hominem declarat. Color autem pallore deformatus, effeminatum amore foeminarum et imbecillem et timidum, si non ab aegritudine sit causa coloris, sed a natura. Si autem luscus color et cinereus pallorem occupat, loquacem significat et intemperatum et iracundum. Color autem ignitus lucentibus oculis circumductis, ad insaniam vergit. Color autem medius inter album et nigrum qui declinat in burnum, si est clarus, boni ingenii et bonorum morum virum ostendit.
Amplius autem cum pectus solum rubore est obductum, iracundia inflammatum animum ostendit. Si autem venae temporum et cervicis rubcae sunt, et oculi sanguinei, ostendunt adeo iratum ac si sit insanus. Cum autem vultus rubet, si major rubedo est in fronte cum oculorum demissione, significabit verecundiam . Si autem est cum tremore labiorum et ampliatione narium, significat totum animum ira maxima inflammatum. Si autem soli oculi rubent cum humore, significabunt ebrietatem madentem. Si autem cum rubore sicci sunt, significant ira delentem animum.
Haec igitur sunt signa physiognomiae quae regimen physicum vitae hominum non quidem semper ex. necessitate, sed frequenter et probabiliter ostendunt. Haec autem signa in hominibus et animalibus non referuntur nisi ad eas passiones quae naturaliter insunt, quae incipiunt et perveniunt ad. animam, et non ad. illas quae sunt animae solius, sicut est musica, et geometria, sed potius sicut est ira, et concupiscentia, et hujusmodi. Et hoc est quod dicit Aristoteles in fine secundi priorum Analyticorum, quod " naturas cognoscere possibile est, si quis concedat transmutari simul corpus et animam secundum ea quaecumque sunt naturales passiones, " Discens enim aliquis fortasse musicam, transmutatus est in animae passiones : et hoc in dispositione corporis non potest agnosci : haec enim passio non est aliqua earum quae secundum naturam corporis nobis insunt, sed potius tales irae et concupiscentiae.
Sic ergo elementa et principia ex. quibus in hac scientia procedere habemus ad cognoscendum substantiam animalium et opera eorum et nutrimentum et generationem, jam quantum sufficit praemisimus. Membra enim omnia investigavimus in comparatione ad membra hominis, similiter et opera, et virtutes eorum.
DE ANIMALIBUS