SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Definitio illa, et processus Doctoris, intelligi maxime habet de Differentia primointentionaliter accepta, sed nihilominus omnia possunt intelligi in secundis intentionibus. ut ostendam.
Quantum ad PRIMUM omnes termini clari sunt ex saepe dictis. Ordo quaestionis ad praecedentes patet, quia prius erat instandum circa divisionem multiplicis, et declarationem membrorum, quam circa definitionem eorum, sicut multiplex, inquantum tale, prius est dividendum, quam definiendum. Divisio communis est.
De Secundo, arguit primo duabus rationibus ad partem negativam. Prima ratio procedit ex nominis interpretatione, hujus scilicet quod est abundare. Et allegat pro minori Philosophum, in Praedicamentis : et habetur cap. de Substantia, proprietate tertia. Secunda ratio procedit divisive, seu inductive, investigando videlicet a quo Species habet differentiam, per exclusionem duorum primorum membrorum, inferendo tertium, ostendit oppositum definitionis, et aliud inconveniens, scilicet opposita simul inesse eidem, quod implicat. Haec inconvenientia, et solutiones eorum tangit Aue or in littera, et Boetius in Commento egregie, quae ubique videbis. Allegat in primo membro illud principium famosum Philosophorum, quod habetur 1. Physicorum, text. comm. 34. et 1. Elenchorum, cap. 2, et alibi saepe, quod Samen etsi materialiter, vel effective verum sit, ordinanter tamen falsum, et natura, et duratione, ut recte Theologi sentiunt. Pro secundo membro est propositio famosa, quae est Augustini 1. de Trinitate, cap. 1. et Philosophi 2. de Anima, text. comm. 47.
Adducit immediate evasiones, imo bonas solutiones ad illa duo, quae inferuntur, sustinendo tertium membrum inductionis : et in hoc solvit secundum principale.
Objicit consequenter contra has evasiones tribus rationibus; duabus primis rationibus divisim, et seorsum, et tertia conjunctim. Assumit in prima ratione propositionem notabilem, quae potest elici 2. Elenchorum, scilicet, Nihil dat quod non habet, vel quod de se non habet, etc. In secunda assumit aliam famosam, quae potest haberi 9. Metaph. text. comm. 8. et 2. Metaph. comm. 1. et 8. Physic. et 1. Caeli, et alibi saepe, maxime in doctrina hujus. In tertia ratione tangit dictum Philosophi 1. Perihermenias, cap. de Verbo. Ad oppositum allegat Porphyrium.
Deinde respondet ad quaesitum, tenendo partem affirmativam, quam paucis optime declarat, eo quod definitio indicat essentiam, et intellectum adaequatum essentialem definiti : quod patet 1. Topic. cap. 4. ubi definitur definitio, quod scilicet, est oratio quid est esse significans. Constat autem ex genere, et Differentia : ut 6. Topicor. et 7. Metaphys. et alibi plerumque patet. Sequitur ergo quod Differentia includitur in intellectu essentiali Speciei: non sic autem est de intellectu Generis. Quod probat dupliciter, quae omnia tacta sunt copiose supra, quaest. 3. et 6. de Genere, et infra, quaest. 7. Antepraedicamentorum, et alibi, in doctrina hujus saepe, ut ibi notavi. Hoc etiam tangit 2. quaest. sequente, ubi vult quod ista definitio est Differentiae inquantum constitutiva Speciei est, et non inquantum divisiva Generis.
Consequenter solvit argumenta principalia. Ad primum respondet, distinguendo de conlinentia.Est enim continentia multiplex, ut alias notavi, quia alia formalis, seu actualis, ut totum Physicum, vel Metaphysicum, continet suas partes ; alia potentialis, seu permissiva, ut materia Physica, vel Metaphysica, continet formas, vel proportionalia formis ; alia virtualis, ut causa efficiens continet effectum, et maxime aequivoca: alia eminentialis, ut Deus continet omnia alia entia; alia unitiva, ut patet in identice plura continentibus. Secundum ergo diversos modos continendi, Genus est in plus Specie, et e contra : et unum est continens alterum,et e contra : et sic exponit Aristotelem, et Porphyrium diversimode intelligendo abundare.
Ad secundum principale, recurrit ad solutionem prius datam supra, quam declarat pulchre, Physice, comparando formam naturalem compositi ad materiam, et ad efficiens, a quibus diversimode in composito habetur : et sic duae evasiones datae supra ad argumentum, bene procedunt. Habet enim compositum formam a materia, eo modo quo materia illam habet, quia tantum in potentia. Nam in quocumque est aliud, habens est, et tale habitum, ut in illo habetur : habet autem actu formam ab efficiente effective : et posset addi quod ex se, vel a forma ipsa formaliter. Et sic tripliciter, vel quadrupliciter forma est in composito potentialiter a materia: effective actualiter ab efficiente ; formaliter actualiter ab ipsa forma; virtualiter, vel occasionaliter, vel causaliter a fine. Ea tamen quae dicit Doctor firma sunt, et sufficientia. Est igitur fallacia Consequentis in argumento, penes secundum modum, quia arguit ab insufficienti, ut patet.
Ultimo respondet ad illas tres replicas. Ad primam, concedit assumptum. Et quod infertur sic glossando quod non habet Differentiam actu a Genere, bene tamen potentia.
Ad secundum responde dupliciter. Primo concedendo opposita inesse eidem genere, sicut rationale, et irrationale, insunt actu homini, et asino, quae sunt eadem genere, et sic de aliis. Secus est de eodem Specie, vel saltem numero. Reducere autem ad actum potentialitatem differentiarum in Genere, est constituere Species, sicut de materia, et formis oppositis, est dicendum. Alia responsio,quod aequivocatur de potentia : et est satis bona responsio. Uno modo sumitur ut dicit ordinem ad actum, et sic est differentia entis 9. Metaph. text. comm. 2. et inde. Alio modo pro indeterminato, et sic sumitur in proposito. Materia enim et proportionabile ei est potentiale, et de se indeterminatum : actus vero determinatum, et determinativum 7. Metaph. text. comm. 49. Primo modo procedit argumentum.
Per hoc respondet ad tertium distinguendo de praedicatione differentiae de genere, aut scilicet universali, aut particulari : quod potest intelligi dupliciter. Uno modo, recurrendo ad illas tres acceptiones termini communis, et tunc universaliter praedicari intelligitur illud, quod in tertia acceptione sibi convenit, hoc est, in suppositione simplici, et pro natura sic indeterminate sump?a. Particulariter vero, quod in prima, vel secunda acceptione, quia scilicet pro suppositis verificatur. Alio modo salis bene intelligitur, Universaliter, id est, in propositione universali : particulariter autem, id est, in propositione particulari, vel indefinita. Unde haec est vera, Animal est rationale, vel Aliquod animal est rationale : sed haec est falsa, Omne animal est rationale. Stat ergo Generis potentialitas, vel indeterminatio, cum tali praedicatione. Haec tacta sunt supra, cap. de Genere, quaest. 3. solvendo sextum principale, ubi de duplici indeterminatione dictum est. Plura horum declarativa alibi quaerantur.
De Tertio. quamvis praedicta satis clara sint, aliqua tamen tangam, pro majori declaratione eorum. Primo videtur quod ea quae dicuntur in solutione quaestionis, et in toto processu ejus, non. possunt applicari ad secundas intentiones. Cum igitur Porphyrius logice definire deberet, et per consequens intentiones ex intentionibus, videtur quod ista definitio non sit bona.
Item, videtur quod illud fundamentum Doctoris, in solutione quaestionis, et argumentorum, quod scilicet genus in potentia, vel indeterminate, continet differentiam, Species vero actu, sit falsum, quia unumquodque est actu seipsum ; sed Genus est differentia, saltem realiter, ergo impossibile est Genus esse actu, quin differentia sit actu : quia materiatum non materialis non potest esse idem : continentia ergo Generis respectu differentiarum non est potentialis, vel permissiva, sed potius actualis, vel unitiva.
Item, si intelligitur definitio de Differentia secundointentionaliter sumpta, quomodo erit in intellectu Speciei, cum sint disparata,et quomodo per ipsam abundabit a Genere ? et quomodo continetur in uno actu, in alio in potentia? et sic de aliis, quae ibi dicuntur.
Posset etiam dubitari de his quae tangit, quantum ad praedicationem Generis de Differentia, et e contra. Videtur enim quod Differentia per se praedicetur de Genere, quia quidquid propter quid demonstrari potest de aliquo, per se praedicatur de illo: sed Differentia est hujusmodi respectu Generis, et hoc loquendo in fundamentis ; ergo, etc. Patet consequentia cum majori. Minorem autem probo ex dictis hujus, 2. dist. primi, quaest. 2. in solutione, ubi dicit quod quidquid primo, et immediate convenit alicui de quolibet, quod est in eo, sive sibi superiori, sive inferiori, potest demonstrari propter quid, per illud cui primo convenit, tanquam per medium : sed Differentia primo, et immediate, et per se convenit Speciei, Genus vero includitur per se in Specie, tanquam superius ad ipsam, igitur per rationem Speciei de Genere propter quid demonstrari poterit ipsa Differentia.
Quod tangitur in solutione secundi principalis, de continentia formarum in materia, posset dubitari, prolixe pertractando inchoationes formarum, et rationes seminales, et diversas potentias materiae, quae pertinent ad Physicum, et Metaphysicum. Videatur iste 7. Melaph.el 2. Sententiarum, dist. 12. et 18. et alibi,2. Physic.et alibi saepe, et maxime Antonius Andreae in quaest. 3. principiorum, et moderni Scotistae, et super primum Physicorum ; in quaestionibus etiam 9. Metaphysicae videatur iste pro multiplici acceptione potentiae praeclare. Item, videtur quod haec, Animal est rationale, sit vera universaliter, sic dicendo, Animal est omne rationale.
Item, ex hoc quod Socrates est indeterminate se habens ad sedere, et ambulare, non sequitur, Socrates sedet, igitur solutio illa ultimi argumenti minus recte procedit, alia inquirat ingeniosus lector.
Ad ista per ordinem. Ad primum, dico quod licet (ut dictum est) principalius, vel expressius intelligantur dicta in hac quaestione, et definitione, de fundamentis, possunt nihilominus in astu signato verificari in secundis intentionibus, sicut in simili infra, quaestione secunda sequenti, ad finem, declarat Doctor illam definitionem quartam Differentiae: qua scilicet differunt a se singula. Cum ergo dicitur, Differentia est qua abundat, et hic supponunt intentiones Differentiae, Speciei, et Generis, pro fundamentis, sicut supra, de Genere, et Specie, saepe dictum est. Quod igitur in actu signato dicitur de intentionibus concretive sumptis, in actu exercito verificatur in fundamentis. Est igitur Differentia, ut est intentio, qua non ut forma informante, nec intrinsece constituente, sed qua ut intentione applicabili ei, quod est principium formale intrinsecum actualiter, formaliter inclusum in Specie, ut supponit pro fundamento, abundat Species a Genera supponente eodem modo. Est ergo definitio Logica, quia de intentione, et intentionibus, ut tamen pro fundamentis supponentibus, ut patet.
Ad secundum, quod tangit pulchram difficultatem, potest dici uno modo, quod identitas realis aliquorum est duplex. Una ratione unius, vel utriusque extremorum, se identificantium. Alia, ratione convenientiae, vel identitatis in tertio. De prima procedit argumentum, sed non de secunda, qualis est in proposito. Fundamentum hujus solutionis potest colligi ab isto 8. dist. Primi. Aliter potest dici, quod actualitas, et potentialitas, de quibus loquitur Doctor in littera, debent intelligi quoad inclusionem formalem, et formalem identitatem non quoad inclusionem realem, seu identitatem talem. Qui vero non ponerent distinctionem aliquam praeter opus intellectus, inter Genus et differentiam, difficulter possent evadere argumentum.
Breviter ergo dico, quod Genus continet actualiter potentialiter, id est, indeterminate differentias, quas Species determinate continet. An autem possit sustineri, Genus continere formaliter Differentias, dubium est. Et potest dici quod non, ut indeterminatum est, sed bene ut contractum, et esse totius communicans. Plura ardua Metaphysicalia possent hic adduci, sed haec sufficiunt junioribus.
Ad aliud, patet ex prima solutione, qualiter omnia illa in actu signato dicuntur de Differentia, ut est secunda intentio.
Ad aliud, quantum ad praedicationem Generis de Differentia, videatur iste 3. Metaphysicae. Sed quantum ad praedicationem Differentiae de Genere, dico quod duplex est demonstratio, sicut duplex medium, universale scilicet, et particulare. Dictum Doctoris 2. distinct. Primi, ubi quottatur, intelligi debet (ut est adductum ad propositum) de demonstratione particulari, et tum superius supponit, et verificatur pro inferiori. Ut si argueretur sic : Omnis homo est rationalis, aliquod animal est homo, ergo, etc. Si vero acciperetur animal ut commune est, vel ut indifferens, praedicatio Differentiae de ipso erit per accidens, sicut et propriae passionis hominis. Vide hunc, quaest. 1. Prologi Sententiarum, solvendo objectionem quamdam ex Henrico de Gandavo.
Posset aliter dici, quod dictum Doctoris debet intelligi de eo quod per se primo inest per modum passionis, non deest. Vel aliter quod Doctor in originali suo correxit illa verba sine superiori, etc. ut patet intuenti opus ejus quod castigavimus.
Ad aliud dico, quod universalitas et particularitas propositionis debet attendi maxime ex parte subjecti, et non praedicati, quia syncategoremata a parte subjecti disponunt in ordine ad praedicatum, non autem e contra, ut infra, cap. de Substantia, quaest. 1. habet Doctor. Aliter etiam potest dici,quod haec est falsa, A nimal est omne rationale, si ponatur rationalitas convenire intelligentiis. Sed haec est instantia specialis: prima solutio sapit.
Ad aliud, non currit similitudo, quia indeterminatio, vel indifferentia Socratis ad illa accidentia, est contingens, et subjectiva. Generis autem respectu differentiarum est necessaria, et inseparabilis, ut patet speculanti.
Definiunt autem et hoc modo. Cap. eod.