De convenientia quae est superioribus membris capitis, colli, ei pectoris.
Nos ad hoc in libro pneniisso diligenter posuimus modum compositionis membrorum omnium quae, sunt in homine, et regimen vitae quod est in ipsis secundum naturam, ut ad ipsa referamus membra omnium aliorum, et ex ipsis intelligamus regimen vitae, eorum, et nutrimentum, et generationem. Tunc enim perfectam habebimus scientiam de animalibus.
Primo autem comparabimus membra manifesta, ostendentes quae habent membra proportionata membris manifestis hominum, et quae non habent.
Dicamus igitur, quod quaedam membra animalium exteriora sunt consimilia, et quaedam diversificantur valde. Consimilia autem dicimus quae multum conformem habent figuram, licet non omnino sint figurae ejusdem : et hoc modo consimilia sunt in membris quaecumque ad unum genus sunt, sicut equus, et asinus, et equicervus, et hujusmodi. Quae autem multum diversificantur secundum modum sui generis communis, et membra habent in figura mul-
tum diversa. Haec enim diversitas est in diversitate convenientiae in figura membrorum, nisi forte sit animal pluribus et distantibus generibus animalium communicans, sicut equicervus. Illud enim tunc in figura membrorum aliquorum convenientiam habet cum utroque genere. Sicut enim in sequentibus determinabitur, natura non facit distantia genera, nisi faciat aliquid medium inter ea : quia natura non transit de extremo in extremum nisi per medium.
Est autem quoddam genus in quo plurima communicant, et hoc est animal quadrupes generans animal sibi simile : et quaecumque in hoc genere conveniunt, ex membris quae proportionantur membris animalium habent caput et collum.
Sed membra capitis eorum in forma diversa sunt secundum unamquamque speciem conjunctam in genere istp. Leo enim est linum talium animalium, et os colli sui non componitur ex spondilibus flexibilibus annulosis sicut ossa aliorum animalium, quorum os colli componitur ex spondilibus colli : et cum in hoc differat ab aliis, tamen tota corporis ejus dispositio interior convenit cum corpore interioris canis. In his ergo membris quae sunt in dicto genere, proportionem habent ad capitis membra quae sunt in homine.
Amplius autem ejusdem generis existentia animalia, quae sunt videlicet quadrupedia generantia sibi similia, loco manuum hominis habent pedes anterius : et quodcumque illorum fissi pedis est, anterius habet quamdam digitorum, similitudinem, et in multis suis operibus utitur eis loco manuum hominis : et convenit etiam in hoc quod pes sinister in talibus animalibus non est absolutus, neque levis motus, sed. ligatus et quasi tractus post alium, sicut neque manus sinistra absoluta est, et gravis motus est in homine .
Ab hac tamen generalitate excipitur elephas : quia ille non utitur pede anteriori pro manu, sed potius proboscide
sua : et hoc est ideo, quia non habet omnino fissum pedem anterius, nec omnino digitos pedis solutos. Pedes etiam anteriores elephantis multo sunt majores posterioribus, quia potius sunt ad sustinendam molem corporis quam ad operandum cum eis. Sustinere enim corporis anterius fuit magis necessarium in corpore elephantis : et ideo confortavit membra natura ad hoc, et fecit aliud membrum quod est proboscis, quod sit ibi loco manus : et quia fissum, loco digitorum, potius est ad figendum pedem aut ad subtiliter operandum, quam ad. sustinendum, ideo conjunxit digitos in pede elephantis, quia ex pondere corporis satis infigitur, et non indiguit ad hoc fissura digitorum, sed confortavit sustentationem pedis ex conjunctione digitorum. Ex eadem causa est, quod duo parva cahab sive duos parvos calcancos habet respectu magnitudinis pedis sui. Diximus enim in libro primo, quod calcaneus fit principaliter propter pedis fixionem : et hoc non multum natura indiguit in elephante, et ideo fecit parvos, Animalia enim quadrupedia generantia sibi similia, fissos pedes habentia, in quolibet anteriorum pedum habent duos calcaneos, non inferius in pede sitos, sed superius in parte cruris intrinseca, in loco in quo flectuntur digiti pedis : et sunt duae parvae ungulae retrorsum porrecta), quae nimiam pedis acuti impediunt profundationem, quia, illa impediret motum voluntarium animalis. Magnitudine igitur in elephante non indiguit, ex quo anterior pes magnus et latior aliis fuit, sicut jam diximus : sed potius impedimentum generasset ex gravitate, si fuisset magnus. Oportuit tamen esse aliquantulum, quia calcaneum talibus animalibus fecit propter duo opera, quorum unum est quod diximus. Aliud autem est, quia posuit in eis calcaneos ex opposito flexionis digitorum pedis, ne nimia fiat flexio et frangantur articuli ex pondere : sicut in homine posuit limen super genu, et ideo geioimavit in tali- bus calcan eum propter digitos plures, aut ad minus duos, quia ibi conveniunt, ut uterque habeat suum limen, et quoad hoc indiguit elephas calcaneo, sed parvo : quia parvus magis aptus est ad resistendum flexioni, ita tamen quod neccssariam flexionem non impediat. Cuius signum est, quia etiam in homine limen genu est valde parvum.
Amplius autem differentia est in cahab animalium fissum pedem habentium. Quoniam illa quae in plura pedem findunt, et ungulam sive sotularem comicum non habent, sed ungues habent acutos, sicut leo, canis, lupus, et cattus, et hujusmodi, habent cahab sine ungue et ungula: et est quaedam additatio cartilaginis et duri corii posita ex opposito contra membrum in quo digiti ad arundinem cruris conjunguntur superiori conjunctione, quae respondent rascetae in hominibus, per quae postea pecteii emissum dividitur in digitos. In his autem quae in duo findunt pedem, quae ungulam corneam habent, quae etiam proprie vocantur ungulam dividentia, sunt calcanei duo unguiati, quorum acumen posterius pedis tenet versus terram, sicut diximus. Equus autem et asinus nihil horum habet, eo quod latum suum non dividit, sed simplex habet cahab pilis aliquantulum longioribus protectum in loco ubi incipit pedis rascetae suae flexio.
Elephas autem qui pede pro manu uti non potuit, habet calceum longum ante nasum qui proboscis vocatur : et utitur illa loco manus quae est in hominibus : hac enim accipit cibaria et ponit in os suum : et similiter quoniam est animal multum domesticabile, per eamdem proboscidem porrigit domino suo quod voluerit dominus suus qui eum instruxit, Est enim animal plusquam aliud disciplinae cujusdam perceptibile. Per hanc etiam eradicat arbores : et cum natat in aqua, inspirando haurit ipsum plenum aqua, et ejicit super venatorem vel super circumstantes, et generaliter pugnat in eo et facit caetera manus opera eum eo-
dem membro. Proboscis autem illa est ex cartilagine ut sit media inter os et carnem, quo flecti possit, et tamen resistere duris apprehensis et nocumentis incurrentibus. In his ergo elephas differt ab aliis, quod non utitur pede anteriori loco manus, sed in hoc convenit cum aliis, quod habet ligatam partem sinistram et non expeditam sicut dextram.
Non enim est aliquod animal notum nobis, quod adeo expedite utatur sinistra sicut dextra, praeter solum hominem, in quo aliquando contingit quod efficitur ambidexter ex multo calore cordis in sinistro, et hepatis in dextro latere, et praecipue quando a superioribus splen inuitum descendit remotus. Aliquando autem contingit quod aliquis homo sinistra utitur pro dextra, et dextra pro sinistra, quando videlicet tam cor quam hepar virtutes suas mittunt in sinistrum latus, et removentur a dextro : altera duarum causamini, quod videlicet aut ambo in latere sinistro sunt, aut hepar quidem in dextro existens latere propter cooperturam spissam girbi et aliorum pannicuiorum, non transmittit virtutem suam in dextrum latus : sed virtus sua sub operculis illis redundat in latus sinistrum. Contingit autem hoc aliquando per accidens praeter dictas causas quae sunt naturales : et hoc est quando aliquis a puero multa exercet motu sinistro. Ex hoc enim calefit pars illa, et attrahit nutrimentum et spiritum et calorem plusquam alia.
Haec igitur est convenientia dicti generis animalium in capite, et collo, et pedibus anterioribus cum homine. Generaliter omne animal secundum totam communitatem animalis habet aliquando membrum, quod aut est pectus sicut est pectus hominis, aut est loco illius et habet convenientiam cum ipso. Oportet enim necessario ali quam esse sedem cordis unde fluit vita et spiritus animalis : et quodcumque illud est, hoc in virtutibus talibus convenit cum pectore hominis.
Non enim semper hoc membrani pectori homiliis assimilatur in figurarum lineatlonibus : quoniam homo est lati corporis, alia vero animalia sunt pectoris siricii. Naturae enim opus, sicut saepius diximus, est opus intelligentiae sapientissimae, quae unumquodque facit modo convenientiori : et cum homo rectus incedat, dilatavus pectus hominis natura ad spiritualium ampliationem. Alia autem cum parva sint, acuunt in terram pectus, ne nimia sit distantia pedum anteriorum corpus portantium : ex hoc enim surgeret lassitudo et motus difficultas, eo quod tota corporis gravitas esset in medio, et non esset directe super suum fulcimentum.
Unum autem pectoris membrum manifestum est mamilla, quam solus homo habet ante pectus suum, et hominis quaedam similitudines, sicut est simia, et pygmeus, et alia quaedam animalia homini similia, de quibus inferius loquemur : haec enim fere omnia mammas habent anterius in pectore : sed cum elephas licet non conveniat cum homine in loco mamillarum, convenit tamen etiam numero, quia duas habet.
Adhuc autem elephas duas habet mamillas sicut homo mas : sed nondum visum est apud nos quod aliquod animal habens indivisum pedem in corneo sotulari, sicut masculus habeat mamillam nisi in colore et quantitate valde similetur matri : quidam enim equi mares valde matribus similes inventi sunt mamillam habere, sed raro. De his autem infra tractabitur.