1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem, in locis ad singulas citatis. Prima est ex 5. Metaph. sequentes tres ex Iib. 7. reliquae ex lib. a. Circa decimamquintam propositionem, scilicetex materia et forma fieri per se unum, in littera quae secundum Mauritium additio est, ponuntur quatuor objectiones, quas idem Mauritius solvit num. 10. Quomodo liat unum per se ex materia et forma, vide Doctorem a. dist. 12. quaest. 1. et fuse 8. Metaph. q. 4. Tangitur objectione quarta, an anima habeat materiam, de quo Doctor quaest. 15. de Anima, ubi in commentario de hac re egi.
1. Materia est, ex qua fit aliquid in existente.
Quinto Metaphys. cap. 2. A.
2. Materia est, qua res potest esse, et non esse. ,
Septimo Metaph. C. 5. B. Impossibile est aliquid factum esse, si nihil praeexistat, quod quidem pars palam, materia utique pars. Ibidem : pars etiam pertinens ad essentiam, ut videtur 7. Metaph. cap. 8. et lib. 8. cap. 1.
3. Materia neque quid, neque quale, etc. 7. Met. c. 2. Et materia secundum se ignota est.
Septimo Metaph. 8. et 1. Physic. est scibilis secundum analogiam ad formam.
4. Materia alia sensibilis, ut quaelibet mobilis.
Alia intellectualis, ut Mathemat. 7. ibid.
5. Materiam dico, quae non est hoc aliquid, neque ens actu, potestate est hoc aliquid. Ex eodem primo omnia, aut ex eisdem primis.
Octavo Metaph. cap. 3.
6. Est tamen aliqua propria materia cujuslibet.
Ibidem post.
7. Quorumdam altera materia ex necessitate.
8. Fiunt plures materiae ejusdem, quando altera alterius fuerit ibidem. Contingit una existente materia, fieri diversa propter moventem causam.
Ibidem.
9. Si ex altera materia convenit idem facere principium, quod est ut movens.
Idem ibidem.
10. Si altera materia et movens, et quod factum est.
Ibidem.
11. Forsan naturalia sempiterna non habent materiam, aut non talem, sed solum secundum locum mobilem.
Ibidem.
12. Quaecumque sine transmutari sunt et non sunt, non est eorum materia.
Ibidem.
13. Quaecumque sunt a natura non substantiae, non est in his materia, secundum quod subjicitur.
Ibidem.
14. Quaecumque sic transmutantur, ut ex mortuo vivum, ad materiam oportet redire primam.
Ibidem.
15. Quae causa existendi unum ex materia et format hoc quidem potentia, illud vero actu.
Ibidem.
16. Quaecumque enim nullam habent materiam, statim unumquodque unum aliquid est.
Ibidem, non est alia causa essendi unum, nulli illorum nota, causa scilicet intrinseca, quae sit aliquid ejus. Contra : forma tantum inexistente materiae et non informante, adhuc esset potentia et actus, et tamen non unum: quid igitur in composito praeter hoc? Si ponis tertium, idem argumentum de isto quod de forma. Item, in subjecto est potentia ad accidens, quare ex eis non est unum per se? Quando hoc fit ex A, per B agens, si aliud agens ageret ex A, numquid idem produceret? quare enim magis est unitas numeralis a materia quam efficiente, a quoplusestesse? si etiam B producetur ex alio quam ex A, numquid idem faceret? Quare etiam eadem forma non potest aliam materiam informare, sicut e converso de materia? Respondeo : materia simpliciter quae scilicet per se subsistit, et nihil informat, quia quidquid est in accidente informat subjectum, sicut si materia sit in anima, non tamen simpliciter per se ens, ita quod nullius informativa, sed tamen una pars est potentialis receptiva alterius, quae est ejus actus, et illa potest dici materia. Contra : tunc materia accidentium erit perfectior, quam materia substantiae corporeae, quia est actus alicujus, et illa non. Respondeo, haec est per se ens, et illa dependens.