De manifestissimis membris animalium habentium sanguinem quadrupedum, ovaniium ei non generantium ex utero sibi simile.
In alio autem genere animalium a praedictis sunt quadrupedia habentia sanguinem, sed. non generantia ex utero sibi simile, sed ovanti a : et de istorum, membris manifestis oportet scire convenientiam et differentiam, et similiter de his quae carent pedibus, sed habent tamen membra manifesta quae sunt caput, et collum, et dorsum, et ante, et retro.
Dicamus ergo, quod quodcumque animalium h ab entium sanguinem et ovantium est quadrupes, habet quidem duos pedes cum cruribus et coxis, quos pedes majores supra nominavimus : hos enim duos pedes pro certo posterius habet, et utitur anterioribus loco manuum, licet etiam utatur eis in usu pedum : et insuper habet membrum generationis in quo formatur ovum in foemina, aut testiculos in quibus maturatur semen in masculo : et haec membra habet quoad eamdem similitudinem et usum secundum quem sunt in generantibus sibi simile : habet etiam Insuper caudam. In his membris conveniunt omnia quae sunt hujusmodi generis animalia.
Adhuc omnia talia animalia habent in multos digitos fissum pedem, et participant organa sensuum et linguam, praeter solum crocodilum : non quidem omnem crocodilum, sed illam crocodili speciem quae est in aegypto, quae lingua aegyptiaca tenchea vocatur : hic enim in veritate linguam non habet, sed hoc quod loco linguae habet, est simile linguae piscium. Pisces enim non habent linguam, sed membrum simile spinae sive ossi piscium breve ligatum, in nulla parte sui absolutum ad motum aliquem vocis aut revolutionis cibi ad molas dentium. Ad haec enim duo movetur lingua, sicut diximus superius in anatomia linguae. Tenchea enim et pisces eo quod sunt aquatica, non diu tenent cibum in ore propter ingressum aquae in ora eorum, et ideo non revoivunt ipsum inter dentes : Hec etiam vocare possunt, eo quod aerem non attingunt, et ideo in solo usu gustus habent linguam : et ad hoc sufficit lingua curta et immobilis : et in quibusdam non apparet piscibus aliquid simile linguae omnino : sed locus in eis invenitur lenis continuus, eo quod gustus animalium non est in lingua, sed in tota oris interioris superficie : et talis piscis est apud nos lucius, qui fauces superiores habet plenas dentibus : et de hoc dicetur inferius.
Revertamur autem nunc ad quadrupedia ovantia, dicentes quod animal de quo diximus quod tenchea vocatur, non habet aures, sed in capite foramina tantum quae sunt via auditus sicut aves, et sicut rnus quidam cujus color fere est sicut cuniculi, et cujus quantitas est sicut mustelae, et habitat in terra in Austria, et in Ungaria, et vocatur apud nos zizel: hoc etiam non habet aures, sed. tantum foramina quae sunt via auditus, sed generat sibi simile. Tenchea autem etiam non habet mamillas, neque testiculos apparentes, neque virgam manifestam : haec enim habet intra, sicut et caetera
ovantia : neque habet pilos, sed totum corpus suum squamosum, et est acutorum valde et fortium dentium : et sunt rari in ore suo. Oculi autem ejus sunt similes oculis porcorum, et magnorum est dentium, inter quos sunt dentes qui culmi vocantur, de quibus superius diximus : et ungues manuum ejus et pedum sunt fortes ad lacerandum apti, et corium ejus est durum et forte propter spissam squamositatem suam, ita quod vix est vulnerabile. In aqua autem propter aquae spissitudinem videt debiliter, et extra aquam habet visum clarum et acutum valde : et major mora ejus in die est super terram, eo quod sol in die aerem calefacit : et in nocte moratur in aqua, propter spissitudinem calorem solis quem in die fecit, in nocte conservat: et ideo aqua calidior est in nocte quam
Est autem quoddam animal hujus generis, quod videlicet aliquid habet sanguinis, et ovat, quod Graece hamaleon vocatur : et Avicenna vocat ipsum meleon : et hoc est quod nos stellionem, vocamus majorem : hoc enim est simile in corporis sui figura lacertulo magno, cujus etiam similis est ille crocodillis, qui hardon Graece vocatur, Latine autem hamaleon. Latera autem hamaleon sunt valde continua costatione distendentia usque ad infimam partem ventris, sicut videmus descendere latera piscis. Pisces enim costati sunt usque post ventrem ad locum, ubi incipit piscis non esse concavus. Habet autem in dorso in spondilibtis ossa prominentia erecta, sicut a spondi libris piscium versus dorsi medium prominent spinae. Facies autem ejus est sicut sit composita ex membris faciei porci, et ex membris faciei simiae : et habet caudam valde longam, cujus extremum est valde gracile et involutum etnodatum, sicut involvuntur extrema corrigiae longae et flexibilis. Haec autem species animalis multum revolvit se in seipsam per modum sphaerarum et convolvit totum corpus suum et maxime caudam : et licet habeat figuram lacertae, tamen latera ejus plus elevantur a terra quam lacertae. Et hujus causa est, quod magis dirigit crura, et figitur super ea : et crura ejus etiam sunt longiora quam lacertae aut crocodili : tamen flexio et curvatum pedum ejus est sicut lacertae et crocodili : et quilibet pedum suorum in duo dividitur : et una quidem pars ejus est sicut pollex hominis, qui flectitur ad anterius domestici manus, et alia pars est sicut residuum manus hominis in comparatione ad pollicem in hoc quod flectitur ad interius plantae manus sub pollice, ita quod prima pars comprimit et claudit sequentem, sicut pollex claudit et comprimit alios digitos. Ulterius autem utraque duarum partium in duos digitos dividitur, in quorum extremitate habet ungulas, quae sunt sicut ungues avium uncosi et acuti existentes : et totum corpus ejus asperum est sicut corpus hardori, quod est, sicut diximus, quaedam species crocodili squamosi corii et conligati. Oculi autem ejus multum profundantur in caput suum, et sunt magis rotundi : et lacrymalia continentia oculos ejus, sunt corium simile corio totius sui corporis, quod est asperum et rugosum : sed corium hoc non cooperit oculos suos, sed est involutum rugis quibusdam circa eos. Habet autem oculos suos mobiles circumquaque per gyrum, et saepe gyrat eos circulariter.
Color autem ejus naturalis est luscus, declinans ad nigredinem, sicut etiam color hardon sive crocodili. Nec alteratur ab hoc colore, nisi tempore timoris quando est in horripilatione, sicut dicit Avicenna, quando fumo nigro et frigido videtur inflari et corrugari corium ipsius: tunc enim nigrius quam prius efficitur, et videtur tunc fieri sicut color lacertuli valde terrestris etfusci, ita quod efficitur tunc cinereum habens colorem : et fiunt in eo maculae nigrae, sicut sunt maculae leopardi : et haec variatio efficitur in toto corpore ejus, ita quod etiam oculos ejus inficit varietas ista, et caudam
similiter, sicut et residuas inficit partes corporis sui. Est enim frigidum animal valde, et ideo facile timet et horret : et tunc praedicto modo color ejus efficitur varius. Et hujus signum est, quod est gravis et pigri motus, et in morte deturpatur et inficitur colore paleae destitutae et putrescentis.
Anatomia autem hujus est : quia quod vicinatur stomacho ejus quod meri vocatur, et similiter quod vicinatur cannae pulmonis ejus, est fere sicut canna et meri lacertae aut crocodili : et quia frigidum est animal, non est caro in corpore suo, nisi valde pauca in capitis sui parte, et in mandibula sua, et in radice caudae, ubi cauda cum corpore suo continuatur. Et similiter sanguinem habet in radice caudae, et in partibus quae sunt cordi vicinae, et in arteriis venalibus superioribus quae exeunt a corde ipsius. Habet etiam sanguinem in eo quod est in circuitu oculorum, quamvis sit valde parum : et sicut dixit Avicenna, non habet splenem, et ideo melancholia spargitur per totum corpus ejus, et inficit ipsum maculis de quibus diximus.
Adhuc autem quasi nullum habet occiput : sed sniciput ejus prominet super oculos ipsius : propter quod etiam oculis ejus nimis profundatis, cerebrum ejus latet quasi inter oculos ipsius : et cum excoriatur, corium quod est inter oculos et circa eos, apparet quasi sit color aeris luteus aut armillae quae fit ex aere.: et hic color est sicut si album clarum super se natans habeat rubeum subtile, et undique videatur per ipsum. Per totum autem. corpus ejus extensum est membrum unum fortissimum, et hoc est dorsum ipsius, et os dorsi compositum ex spondilibus ejus : et quando per partes finditur corpus ejus, remanet per tempus aliquod in qualibet parte in operationibus suis per spiritum sensibilem et motivum, qui manet in qualibet parte ipsius. Sed motus ejus est modicus, et praecipue apparet in partibus quae sunt vicinae cordi: et habet motum dilatationis et contra- ctionis, quando scinditur in suis costis : illas enim aperit et claudit, constringendo et dilatando. Mansio autem ejus est in cavernis et fissuris petrarum et montium sicut lacertae. Hoc autem animal pro certo est de genere stelliones, et hoc est quod vulgus vocat dracones, et in vulgari nostro vocatur lintivrom quod sonat vermis filiae, aut vermis silvae. Raro autem videtur animal, istud : quia est valde pigri motus et multi somnii, propter multos et grossos humores quos habet, et spissitudinem suae pellis. Ubi autem carnem et sanguinem non habet in corpore, ibi habet aliud membrum et alium humorem loco carnis et sanguinis.