De membris manifestis animalium non quadrupedum habentium sanguinem, et ovantium, quae sunt aves pennatae.
Similiter autem dicemus diversitatem et convenientiam membrorum manifestorum in non generantibus ex utero sibi simile, sed non quadrupedibus, habentibus tamen sanguinem, sicut sunt aves in genere suo.
Dicamus igitur, quod multa volatilia nabent etiam membra proportionata membris dictorum animalium et hominis. Quaedam enim ipsorum caput habent et collum et dorsum : et in corporibus eorum est anterius et posterius, et superius et inferius, et dextrum et sinistrum : et habent membrum conveniens pectori in quo spiritualia sua, quae sunt cor et pulmo, continentur. Omne autem volatile plumosum habet convenientiam cum homine in numero pedum : sed flexura poplitis ejus est sicut quadrupedum : haec enim curvatur posterius. Nullum autem omnino volatile plumosum et pennatum nobis notum, habet pedes anteriores ut manus : sed loco illorum membrorum habet alas, eo quod membrum est appropriatum volatili pennato, et ab hoc volatile vocatur. Ancha autem volatilis, hoc est, os ad quod ligatur crus ejus, est longa similis coxae quadrupedis animalium, et adhaeret corpori ejus quasi a latere medii ventris : et hoc habet proprium per quod a gressibili distinguitur : et ideo putatur esse coxa quando scinditur a volatili. Coxa vero volatilis, sicut diximus, est os illud quod cum carne sibi adhaerente, continue jacet inter crus et membrum anchae, quia adhaeret dorso volatilis.
Adhuc autem in membris istis diversificantur volatilia : quoniam omne volatile rapax curvorum unguium proportione corporis sui est magnarum coxarum et pectoris fortioris quam aliud volatile. Modi autem specierum volatilium nominantur valde multi, de quibus non est Philosophi facere mentionem, sed convenientias et differentias communes in eis considerare : ex his autem sufficienter scitur natura eorum. Conveniunt autem omnes modi specierum volatilium pennatorum in hoc, quod omnes habent pedem sine pectine quasi a quodam centro divisum in digiots multos, qui tamen fere in omnibus quatuor inveniuntur : et partes quidem fissuras multorum sunt distinctorum a se invicem digitorum, sicut aves non natatiles habent digitos : sed aquaticarum avium et natantium sic-
ut est cygnus, et anser, et anas, et hujusmodi, habent corium inter digitum continuans, ut melius capiant aquam in natando quasi remo quodam : et quaedam in uno pede habent digitos distinctos, et in alio conjunctos per membranam, sicut aquila parva quae vocatur aquila piscium, eo quod capit pisces : uno enim pede rapit, et alio natat in aqua.
- Omnes autem modi volatilium qui in, aere elevantur, quatuor quidem digitos habent in utroque pede : quorum ut in pluribus tres porriguntur anterius, et quartus brevior et fortiorem habens unguem posterius., quo utitur loco calcanei in stando, et loco pollicis in apprehen-. dendo, praeter struthionem qui non habet nisi tres digitos in pede, duos anterius, et unum posterius : et sunt valde breves respectu, suicorporis. Pauca autem genera sunt avium, quae tantum duos digitos habent anterius in pede, et duos posterius : et ex. avibus apud nos notis, non sunt nisi bubo, et.genera pici. Bubo enim unum digitum gyrat posterius, et duos habet post, et duos ante, et tunc quiescit residuum corporis, ejus, sicut quiescit serpens comprimendo se super ventrem et pectus suum : habet ungues magnos similes unguibus aquilae, et corium ejus et pennae sunt variae, sicut accipitrum, aut quarumdam aquilarum : et vociferat, forti voce : et ab imitatione vocis ejus est impositum sibi nomen. Pici autem omnia genera quae multa sunt apud nos, sive sit genus parvulum varium, sive sit picus niger, qui magnitudinem fere habet cornicis, et infigendo rostrum intra cortices siccarum et putrescentium arborum, sonum facit terribilem, ac si sit sonus tubae : habent semper duos digitos pedis porrectos anterius, et duos posterius : eo quod haec dispositio digitorum apta est scansioni arborum : et habent digitos valde conjunctos, ut fortius se teneant ad lignum, quod scandunt.
Omnia autem genera avium pennata- rum communicant in carentia labiorum et dentium. Sed loco horum habent rostrum durum, et figuram quidem nasi et aurium exterius non habent. Sed alia membra sensuum habent, sicut oculos, et linguam. Via autem nasi quae est via odoratus, est in rostro per duo foramina quae sunt in ipso. Similiter autem viae auditus sunt duo foramina rotunda aperta in capitis lateribus. Omnes autem aves habent oculos et claudunt eos quodam panno egrediente de inferiori palpebra absque motu palpebrarum, quando volunt : insuper et reducunt quando volunt super oculos superiorem palpebram, sicut quadrupedia. Volatile autem ponderosum et magnum pannum claudentem oculos habet egredientem de inferiori palpebra, et aliquando de angulo oculi, qui est apud conum nasi. Habent etiam. eumdem modum claudendi oculos quaedam genera animalium squamosi corii, sicut lacertae, et quidam serpentes, et crocodili quaedam species : haec enim claudunt oculos palpebra inferiori : sed clausio ipsa non adeo bona est sicut in avibus, eo quod non tantum indigent, quia duriores sunt oculi talium animalium, quam avium.
Adhuc antem nullum omnino volatile bipes de quo hic loquimur, habet squamas vel pilos, sed omnia habent plumas et pennas, licet magna diversitas sit in eis sicut in sequentibus patebit. In hoc tamen omnes pennae conveniunt, quod radicem quam pelli avis infigunt, habent concavam, sicut canna quaedam sit, et habent omnes caudas, nisi per occasionem amiserint, sicut galli et gallinae domesticae sine caudis aliquando nascuntur per occasionem, et naturae defectum.
Adhuc autem quaedam extendunt versus caudam pedes in volatu, sicut illae quae longa valde habent crura, et praecipue aves aquaticae etiam quae breves habent pedes, sicut anser, et anas. Quaedam autem restringunt ad ventrem et pectus, sicut illae quae brevia habent cru-
ra, aut digitos habent divisos et aduncos ungues.
Amplius autem habent omnes modi specierum volatilium linguas valde divisas in quantitate, et figura, et compositione. Quaedam enim habent valde longas, sicut avis quae sueppe vocatur apud nos, Latine autem viscedula : hae enim sunt aves quae se ponunt in pulvere, et longe extendunt linguam, et attrahunt vermes, et quaedam habent valde latas comparatione corporis sui, sicut sturnus, et psittacus, et pica : et quaedam habent compositam linguam retro ex. carne, et ante ex cornu acutissimo, sicut picus niger, qui infigit lingam in lignum, et pungendo attrahit vermes sive teredines ligni ad cibum. Quaedam etiam in usu linguae differunt ab aliis : quoniam illae quae sunt rememorationis, et latae linguae, formant vocem in loquelam hominis, sicut psittacus, et sturnus, et multa alia genera avium. Nullum autem omnino genus avium habet epiglottidem prominentem, ita quod faciat nodum in gutture, sicut est nodus in gutture hominis. Sed tamen epiglotti.de constringit et aperit viam cannae cum aliquid cibi intra se recipit, sicut diximus de hominis gutture .
Amplius autem quaedam genera avium quae non habent magnos ungues, habent in crure suo quoddam prominens, sicut sit digitus quidam carneus, sicut gallus, et gallina habet etiam signum istius : sed non est perfectum, eo quod fere in omnibus deficit sexus faemininus, quae perfecta sunt in masculo. Nullum enim volatile magnorum et curvorum unguium communicat cum additamento : quia in illis avibus materia istius additamenti transit in ungues. Volatile autem curvi unguis, boni est volatus : et volatile quod praedictum habet addimentum, gravis est volatus, sicut fasianus, et perdix, et gallus, et omnia talia, quae aut habent dictum additamentum, aut signum ipsius.
Adhuc autem quaedam genera avium habent in capitibus suis coronalia, quasi sint galeata: et hoc aliquando est ex pluma, sicut in pavone et upupa. Aliquando autem est ex dura substantia, quae media est inter carnem et cartilagincra, sicut in capite galli et gallinae, et in capite ejus quod vocatur pullus aquae : et est nigrum habens galeam albam jacentem supra verticem capitis sui non erectam.
Haec igitur et his similia sunt membra manifesta avium.