De manifestis piscium membris secundum communicantiam et differentiam consideratis.
De piscium autem membris exsequemur eodem modo. Genus ergo piscium habet species valde diversas, et diversarum valde figurarum. Sed omnes modi specierum piscium conveniunt in habendo caput et membra anteriora et posteriora, et in habendo caudam qua pinnae non sunt separatae, sed cohaerentes tela quadam. : sed caudae eorum sunt diversae formae et figurae.
Adhuc autem in carentia quorumdam communicant membrorum. Nullus eniih omnino modus piscium habet collum, vel virgam, vel vulvam manifestam, aut omnino testiculos interiores vel exteriores, aut etiam mamillas, praeter delphinum et cedrum genera, quae generant ex utero sibi similia : et ideo habent mamillas, sed non habent eas in superiori parte corporis sui, sed inferius prope juncturam : et sua mamilla assimilatur juncturae quae est sine ligamento, ac si sit addita corpori, et terminatur in conum papularem. Sed sunt in eis duae viae in interius mamillae profundatae, quae canalibus assimilantur : et ex illis exit lac quo lactatur natus ejus : et tempore juventutis filii sequuntur matrem : et similiter faciunt cedrum foetus. Et hoc quidem jam saepius visum est a piscatoribus maris, praecipue in mari Germanico et Anglico, et mari Flandriae et Sclaviae, et maribus aliis adiacentibus. Aliquando autem modi piscium ovantium non habent mamillas, sicut praediximus, neque vias coitus manifestas, quae sunt vulva et matrix et virga et testiculi, et habent inter animalia membrum proprium sibi appropriatum in capite, auriculas videlicet quae brmicheae dicuntur, per quas attractam per os aquam ejiciunt. Et hoc membrum fere in omnibus piscibus notis invenitur.
Amplius autem pisces diversificantur in aliis quae dicuntur pinnulae : quoniam sunt quidam pisces longi et lati, qui quatuor habent alas a se divisas, duas superius propre branchos, et duas inferius in fine ventris, sicut piscis qui Graece vocatur enchelis, quod est anguilla. Sunt autem apud nos plures tales. Ali do autem breviores et stridiores non habent nisi duas pinnulas sive alas apud branchos.
Adhuc autem et ipsi branchi piscium diversificantur : quoniam quidam pisces habent osseum cooperdrium super branchos suos, sicut lucius, barbelius, et saluio : et quidam non habent osseum coopertorium, sed ipsa acies branchorum per pellem videtur, sicut piscis serpenti-
nus habens latam caudam et latas pinnas, qui vocatur celeri, de quo diximus in libro primo. Omne autem genus piscium habens cooperds branchos, habet branchos sub capite versus ventrem porrectas. Celen autem est lati capitis et corporis, sicut in antehabitis dictum est : et habet omnes branchos ad partem dorsi. Longi vero pisces et non lati, habent eos declinantes ad partem inferiorem versus ventrem. Rana vero marina habet quidem branchos declinantes ad unam partem lateris sui sub capite suo, et habet ]cooperdrium : sed quaedam pellis similis corio cooperit branchos ejus, cum aliorum operimenta sint ossa quaedam lata.
Adhuc autem species piscium et in creatione diversificantur : quidam enim sunt extensorum et inflexibilium branchorum, quasi sint de corio vel osse, sicut cete : et quidam pisces sunt branchorum flexibiliurn.
Adhuc etiam quidam branchi sunt applicati corpori piscis, sicut anguillae et murenae : quidam autem sunt divaricati et extensi a corpore piscis, sicut lucii aquatici, et salmonis.
Adhuc autem quidam piscium habent branchos paucos, quidam autem multos : sed semper sunt aequales et pares in utraque parte. Quidam etiam nullos omnino videntur habere. Multos enim habet lucius : paucos autem habet murena : sed nullos omnino habet quidam pisciculus longus tenuis, qui est in colore sicut piscis qui vocatur fundula, sed non est rotundus, sed quasi sit columnalis compressus, et vocatur mordens lapidem, et habet spinam acutam juxta os suum, cum. qua recurvad capite secat manum se tangentis. Pauciores autem branchos quasi piscis habens branchos habere invenitur, sicut quod in utraque parte habet unum : quidam autem habent duos in utraque parte, unum extensum, et alterum flexum : quidam autem quatuor extensos in utralibet parte. Piscis autem qui Graece vocatur vulle-ram, habet in utralibet parte septeni flexos.
Amplius autem in genere piscium et aliorum animalium, est differentia : pisces enim non habent pilos sicut animalia generantia sibi similia : neque habent squamas omnino similes squamis quadrupedum ovantium, quae sunt quasi rugae quaedam spissae pellis : neque habent plumas sive pennas sicut volatilia. Sed multa genera piscium sunt corticalia, hoc est, squamas separabiles ab ipso pisce habentia : quidam autem non, sed sunt asperi corii, ita quod etiam lignum raditur cum corio eorum quando exsiccatur, sicut piscis qui dicitur apud mare Flandriae serohe, quod est canicula marina. Aliquid etiam tale habet muruca et sturio, et ea quae in rostro sunt similia sturioni, et haec multa piscium genera.
Adhuc autem multa sunt piscium genera, quae in omnibus modis suis habent dentes acutos diversarum acierum, sicut lucius. Et quidam piscium habent dentes supra linguam : et lingua eorum est dura et aspera, similis ossi sive spinae piscis, et est curta et ori applicata in tantum quod lingua esse non putatur. Et sunt quaedam animalia marina magni oris et multum fissi ad modum quorumdam animalium quadrupedum, quae generant sibi similia, quae tamen marina non habent aliquod organum sensus manifestum praeter oculos, quoniam carent auribus et naribus, sed habent vias auditus et odoratus tantum, sicut est apud nos piscis qui vocatur lucius. Et nullus modus piscium est habens palpebras pilosas : quia qui habent palpebras, habent eas duri corii : multi autem modi nullas habent omnino.
Adhuc autem omnes modi piscium habent aliquid licet parum ad minus circa cor sanguinis : et quidam eorum ovant, quidam autem generant similia, sicut diximus de delpliino. Omnes autem pisces corticales squamosi ovant : sed aliorum quidam generant animalia. Celen autem etiam generat animal. Sed. rana habet
quidem pedes quatuor, et natat : et tamen non generat animal, sed ovat.