31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Turba proclama laeta,
2 a. Laude corona
facta prome divina,
2 b. Jam instituta
superna disciplina.
3 a. Christi sacra
per magnalia
es quia
de morte liberata,
3 b. Et destructa
inferni claustra
janua
et coeli patefacta.
4 a. Jam nunc omnia,
coelestia,
terrestria
virtute gubernat aeterna.
4 b. In quibus sua
judicia
semper aequa
dat auctoritate paterna.
5 a. Ab arce superna
veniens ad ima,
factus est ex vulva
virginis intacta
caro nostra.
5 b. Illustravit saecla
apparens perdita,
manifestans sua
et patris dogmata
gloriosa.
6 a. Solvit ipse crucis ara
nostra vincula,
factus hostia
immaculata.
6 b. Castra diremit iniqua
virtute mira,
suos (ad) superna
vexit regna.
7 a. Sic angelica
et humana
creatura
Christi morte pacificata.
7 b, Ipse pro nostra
passus noxa,
lavans membra,
surgit In vita sempiterna.
8 a. Laudum pia
vota solvat
ecclesia,
cari moderata
resonet fistula
voce laudiflua,
mente pura
Christi proelia copiosa;
8b. Christus quia
nostra lavit
peccamina
ac morte perempta
vivit in gloria,
contulit praemia
coelestia,
regna reddidit sempiterna.
9 a. Ipsi doxa
honorifica
sit In saecula semper aeterna,
9b. Virtus summa,
laus perpetua
honor et potestas sine meta.
10. Cui nova cantica
depromat nostra
vox excelsa.