1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Prima propositio quoad primam partem, habetur Theor. 17. concl. 3. et 8. Metaph. quaest. 1. et 3. ubi fuse agit Doctor, an sit simplex, et an suscipiat magis et minus. Quod sit perfectior quam materia, habet c. 2. de primo princ. num. 6. et 2. dist. 3. quaest. 6. et dist. 12. quaest. 2. num. O. Tertia pars propositionis est clara. Circa secundam, tangit in commento tres modos dicendi de causalitate formae ultimae compositi, an scilicet immediate informet materiam primam, an vero compositum ex materia prima et forma priori, et hoc dupliciter, sed nihil resolvit. In tertia tamen propositione tenet formam priorem esse receptivam posterioris. Quod ait, formam exemplarem magis spectare ad genus efficientis, tenet 1. dist. 2. q. 2. n. 10. et dist. 36. n. 5. Sequuntur aliae maximae ex Philosopho, de forma, de quibus vide Doctorem optime explicantem singulas, in expositione textus Metaphysicae. Vide eum etiam de 6. lib. 7. Metaph. quaest. 9. et de aliis, quaest. 6. et 10. et lib. 8. quaest. 3. et 4.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
2. Forma est forma, vel actus materiae, non causa formalis, quia nec pars compositi est forma et causa formalis.
Contra: igitur universalis. Respondeo, si concedatur oppositum conclusionis, tunc forma est causa duorum causatorum et informati, extra quod est essentialiter, et informati, cujus essentiae aliquid est : si tamen illud possit dici informatum, cum nunquam sit informabile proprie, et tunc vigesima quarta inferius cum tribus sequentibus intelligendae sunt de causato formae, quod est compositum, non quod est materia prima. Si teneatur quod omnes formae ordinatae perficiunt materiam primam, secundum enim aliquos, posteriores formae magis sunt interminatae materiae, et penetrantes potentialitatem ejus, et majorem stabilitatem dant tam materiae quam toti enti ; unde se habent ad alias sicut radix ad ramos, et sicut agens principale ad instrumentum. Haec positio ultra dicit formam ultimam aetuare tantum unum, scilicet materiam primam, et tunc compositum non videretur unum nisi aggregatione ; cum nulla formarum ordinatarum sit in potentia ad aliam, nec aliqua actus alterius, aut cum hoc quod actuat etiam formam quamlibet intermediam, et etiam compositum quodlibet intermedium, et tunc videtur idem esse actus multorum, etiam totorum et partium eorum, tamen ordinatorum multorum. Secundum hanc viam locum habent in formis ordinatis, illae quae excluduntur in vigesimaquarta et tribus sequentibus. et hoc loquendo de causato formae, sicut materia est ejus causatum, non sicut compositum. Secundum hanc etiam videtur poni posse ubi terminatur ordo formarum substantialium, et incipit accidens, quia illud non perficit materiam primam secundum substantiam compositam, in specie constitutam. Sed haec via videtur esse contra octavam.
Si teneatur alia via, secundum quam currunt vigesima quarta et tres sequentes, scilicet quod forma perfectissima tantum perficiat proprium perfectibile, compositum scilicet ex materia et formis praecedentibus, ubi incipit accidens, cum forma specifica sit per se ratio receptiva propriae passionis, sicut forma prior respectu posterioris.
Item, quare non dicetur quod primum receptivum simpliciter est forma, non tamen informans, sed subsistens, sicut nunc?
3. Forma prior est propria ratio receptiva posterioris, et esset si per se esset ut videtur.
4. Forma exemplaris non est forma illius, cujus est exemplar, sed magis pertinet ad genus causae efficientis.
5. Si forma est magis ens materia, erit et composito, propter eamdem rationem.
Septimo Metaphysicae, et juxta septimam conclusionem universalem.
6. Forma non generatur.
Ex prima, quia non est divisibi Iis, sed fit in alio, et compositum per se, ibid. c. 6.
7. Forma est in omni composito ex partibus materialibus possibilibus manere divisis, aliud ab illis, nec ex illis.
Ibidem ult. cap.
8. Forma est principium essendi et distinguendi.
Octavo Metaph. c 1. Sumenda, etc.
9. Alterius materiae alius est actus.
Ibidem, Palam, etc. convenit cum illo primi de Anima commento 53.
10. Quod quid est formae idem sibi existit, non sic compositi.
Ibidem c. 2. a.
11. Definitio non est nisi substantiae compositae, cujus est hoc materia, illud forma.
Ibidem D. Quare Antisthenici, etc.