SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Postquam expedivit se circa capitulum de Differentia, quaerit circa capitulum de Proprio, inchoando a communioribus, an Proprium sit Universale. Prius enim est investigandum an sit Universale, quam de aliis conditionibus ejus, et caeteris dictis Auctoris, circa ipsum. Et potest pertractari quaestio tam in fundamentis, quam in intentionibus, sed principalius in intentionibus, ut patet.
De primo. Quid proprium, et quoties accipitur, patet communiter hic in textu, et glossa est in dictis Doctoris hujus , in processu, atque in tra tactu Modorum significandi. Dicitur enim proprium , a prope, ideo mihi est proprium quod est meum, et non tuum. Vide istum 15. dist. 4. et alibi. Unde advertendum, quod sicut dictum est de differentia tripliciter accepta, quod potest accipi aquivoce tam in primis, quam in secundis intentionibus, ita si militer dicendum est de proprio quadrupliciter accepto,in hoccapitulo. Intentio vero Auctoris et Doctoris est de ipso 4. modo prout videlicet est in tentio applicabilis ei, quod egreditur ex principiis speciei et inest in actu signato convertibiliter, ut verificatur in actu exercito ut consequenter dicetur, nam alii modi ipsius Proprii reducunturad accidens, saltem ut modus.
Ordo quaestionis ad praecedentem, et sequentem patet. Divisio communis est.
De secundo, arguit quatuor rationibus partemnegativam. Prima procedit per locum ab oppositis, et patet. Secunda procedit ex modo praedicandi secundarum intentionum de primis, et praesupponit hic esse sermonem de Proprio, et Universali secundointentionaliter sumptis. Tertia procedit ut prius, de Differentia q. 3. argumentatum est: et allegat pro fundamento Philosophum 4. Topic. cap. 9. specialiter autem tangit qualiter non refertur ad illud cujus est, propter duo. Quarta ratio ostendit quod est ens reale, et per consequens non est species Universalis, ut hic loquimur de Universali.
Ad oppositum adducit Porphyrium, et Philosophum 1. Topicorum. c. 3.et 4. Deinde respondet ad quaesitum tenendo partem affirmativam, quam probat per locum a definitione Universalis constructive, et allegat Philosophum in Topicis lib, 1. c. 4. Bene enim valet argumentum, Est praedicatum, ergo Universale, licet non e contra : quamvis sit instantia de definitione, ut patet supra, q. de sufficientia Universalium. Et qualiter praedicatur de pluribus declarat, quia de his de quibus suum subjectum cum quo convertitur : et potest sermo iste verificari in actu signato in intentionibus, et exerceri in fundamentis, sicut de aliis dictum est.
Quod autem suum subjectum praedicatur de pluribus, ostendit, quia illud est subjectum demonstrationis, in quo passio demonstratur de subjecto : tale autem est commune,vel Universale,ut patet 1. Posteriorum text. coram. 14.idem habetur7. Metaph. text. com. 53. et alibi saepe,quod igitur praedicatur convertibiliter de Universali est Universale, quare Proprium Universale. Propter argumenta tamen distinguitde Proprio, primointentionaliter et secundointentionaliter sumpto. Primum a proprietate concretive dicitur. Secundum vero non habet abstractum,uno nomine nominatum, ut infra dicit, et primo modo, inquit, Proprium potest esse individui, sicut speciei: sicut in civilibus, mutata lege naturae, haec domus est propria Petri, haec vero Joannis. Unde proprietarii dicuntur tales sicut usuarii Minores, ab usu simplici rerum, secluso dominio. in quo sequuntur legem naturae, et Evangelicam perfectionem. Similiter illo modo dicitur risibilitas hominis proprietas, a qua forte transumptive dicitur Proprium, ut est intentio,utprius de Differentia dictum est. Sic tamen homo et risibilitas, non in esse comparato, sed reali, considerantur, de quo statim magis dicetur.
Consequenter respondet ad argumenta principalia. Ad primum dupliciter. Primo quod argumentum committit fallaciam Aequivocationis) quia procedit de proprio primointentionali, hic vero est sermo de secundointentionali, quale est commune, licet dicatur transumptive Proprium. Secundo sustinendo argumentum non concludere de Proprio primointentionali, etiam recurrit ad compossibilitatem relativorum de eodem : respectu tamen diversorum, sicut supra tactum est de patre et filio, et Genere et Specie. Potest igitur Proprium comparari vel ad speciem,vel ad individua, et hoc maxime loquendo de fundamento, vel subjecto hujus relativi proprium. Primo modo est proprium : secundo modo commune.
Unde advertendum, quod sicut supra de Differentia dictum est, quod scilicet est triplex, utpote principium formale differendi sicut rationale, et relatio realis, et tertia quae est relativum rationis et tertium Universale : ita hic imaginandum est de Proprio. Uno modo est passio realis emanans ex principiis subjecti, ut risibile, sive sit absolutum, sive respectivum. Secundo modo est relativum reale a proprietate dictum, sicut commune reale communitate. Tertio modo est intentio applicata illi fundamento sic egredienti, quod dicitur praedicatum convertibile in quale accidentale, et per consequens non ingrediens essentiam subjecti, etsi sub ejus opposito nequit intelligi. An autem haec responsio possit applicari ad proprium, ut est intentio, habet consequenter investigari.
Ad secundum, patet solutio : nam praesupponit falsum, scilicet proprietatem esse abstractum proprii, ut hic accipitur. Sed contra hoc instat dupliciter.Primo ostensive juxta illud principium famosum (per quod tenet forma Syllogismi: Quaecumque scilicet uni et eidem sunt eadem, etc.) Philosophi et Priorum, atque Elenchorum primis 7. Topic. et 4. Metaph. et arguit in tertia figura et potest regulari per dici de omni, ut patet. Communiter enim Doctor non observat rigorem logicum in arguendo, sed sufficit quod argumenta regulari possint, lex enim propter transgressores facta est, similiter regulae doctrinales propter ignorantes. Si quis igitur instaret quod argumentum non valet quia est ex puris indefinitis,esset puerilis instantia, nam non solum hic, sed alibi hoc accidit. Infertur igitur hanc esse veram, Proprium est proprietas, quia ex veris nil nisi verum. Quare proprietas non erit abstractum primointentionale, quia si sic, non praedicaretur vere de concreto secundointentionali, cujusmodi est proprium, ut in argumento accipitur, sicut enim secundae intentiones de primis tantum concretive,ita et primae de illis dici debent. Universaliter namque sub eo modo significandi quo accidens praedicari potest de subjecto et subjectum de accidente, et sub quo non, non. Unde sicut haec est vera Homo est albus, ita e contra : licet in alietate modi praedicandi; et sicut haec falsa, Humanitas est alba, ita et e contra. Secunda instantia est inquisitiva, sicut supra de differentia in simili, habet.
Ad primum dicit, quod est accidens : et posset etiam reduci ad figuram dictionis, sicut supra saepe habet,ut patet comparando hominem ad animal in actu signato, et exercito. Similiter comparando hominem ad speciem et Socratem. Cum igitur dicitur quod risibile est proprietas,accipitur secundum esse quidditativum, vel materiale, dum vero additur in minori, risibile est proprium: accipitur secundum esse cognitum, et ita variatur,el sic quatuor termini, et hoc est quod dicit Doctor paucis verbis, extranee insunt, etc.
Ad secundum, clara est solutio ex dictis prius.
Ad tertium principale respondet dupliciter. Primo negando proprium non referri, saltem secundum Genus, et ita concedit fundamentum argumenti ex Philosopho. Inquantum igitur est praedicatum,vel praedicabile, dicitur ad subjectum,sicut de aliis dictum est. Alia responsio est, sustinendo ipsum in speciali referri, ut de Differentia dictum est: et dicit quod ad speciem, non inquantum species, quia sic habet Genus pro ejus correlativo,sed inquantum habens Proprium, sicut differentia refertur ad ipsam ut constitutam.
Et quia probationes videntur contra hoc, respondet per ordinem : et videtur breviter dicere ad primam, quod aliud est dicere habens Proprium, et dicere subjectum Proprii, et declarat juxta dicta supra de Universali in communi, in quo subjective est Proprium,dicens quod non in specie secundointentionaliter sumpta, nec etiam primointentionaliter, nisi multum remote : et ex hoc possunt alia loca declarari, utpote illud supra de Substantiis primis, et secundis ; et illud infra de albedine, vel albo Socrate, et accidente. Unde non sequitur, Socrates est albus, album est accidens, ergo Socrates accidens : sicut non sequitur, (Socrates est homo,homo est substantia secunda, ergo Socrates. Sic hic,Risibile est Proprium, homo est risibile ; ergo, etc. Nam in omnibus talibus variatur medium et acceptio ejus. Licet igitur in suppositione personali possit salvari quod Species est subjectum Proprii, accipiendo utrumque, ut supponunt pro fundamentis,non tamen accipiendo ipsa,ut quid, et pro significatis ; bene tamen verum est, quod Species ut quid, non abjiciens tamen modum speciei, est subjectum Proprii, ut modus, id est,illius quod denominative dicitur proprium, quia nedum fundamenta, sed intentiones habent passiones,quibus applicatur Proprium ut modus, ut supra dictum est. Similiter ipsummet proprium est subjectum Proprii,et sic subjectum denominat suum accidens. Nam ista quinque Universalia, sunt quinque generales modi intelligendi,applicabiles omnibus, aliquo illorum quinque modorum praedicandi praedicabilium, sive sint res, sive intentiones. Ubi lector plura addere valebit, quia alias haec lacta sunt, et ex dictis nota. Ut igitur Species supponit pro fundamento, vel subjecto suo (nam plerumque accipimus fundamentum et subjectum pro eodem hic) est habens Proprium,ut Proprium supponit pro subjecto, et sic potest salvari speciem habere Proprium, et esse quodammodo subjectum ejus, quia supponit pro subjecto subjecti illius, et est subjective in eo.Dato igitur quod non referatur Proprium ad risibile, refertur tamen ad Speciem ut habentem ipsum. Ubi notanter dicit risibile et non risibilitas, propter causam prius assignatam : quia scilicet applicari debent intentiones fundamentis, eo modo quo sunt praedicabilia proportionaliter eis, vel naturis earum, et non aliter.
Ad aliam probationem respondet subtiliter, et videtur facere mixtum sermonem (ut alibi solet) ex primis et secundis intentionibus : nam cum dicit Proprio prius est illud, etc. habet maxime verificari in fundamentis, vel si in intentionibus, ut tamen supponunt pro illis. Subjectum igitur Proprii potest dupliciter considerari. Uno modo secundum se , alio modo ut habens Proprium ; sicut de Genere respectu Differentiae posset distingui, vel secundum se, vel ut diviso considerato. Ubi applicabis verba Doctoris in actu signato in intentionibus ad fundamenta in actu exercito subtiliter. Vult enim dicere, quod quamvis subjectum primointentionaliter acceptum, ut homo verbi gratia, sit prior risibili, natura saltem, ut tamen induit modum speciei, et per consequens subjecti passionis et habentis passionem : et similiter risibile induit modum Proprii, et habiti a suo subjecto, non est prior ipso risibili,sed simul natura, quia quando hoc est habens illud et illud habitum ab isto : et sic appellat subjectum ipsam Speciem supponentem personaliter, ut prius, vel fundamentum sub Specie respectu fundamenti sub proprio. Qui vellet illa verba applicare ad Proprium, ut relativum primointentionale, faciliter diceret: sed tota difficultas est de ipso, ut est intentio, et sic est ad propositum solutionis, et argumenti.
Ad quartum respondet, quod etsi fundamentum Proprii, ut est quartum Universale, sit in re aliquando ex natura rei, non tamen ipsa intentio. Et ostendit quod illa definitio, scilicet accidere omni, et soli, et semper, (de qua in quaestione sequente) formaliter et in actu signato accepta, non verificaretur de aliquo, praeter opus intellectus, ut patebit in quaestione sequente. Dato enim quod in re esset unio essentialis rerum, et communitas quaedam radicalis,non tamen praedicatio actualis, nec Universale in actu quia intellectus est qui facit talia. Quod igitur assumitur de triangulo, non procedit.
De Tertio. Occurrunt quaedam dubia circa dicta. Primo circa solutionem quaestionis. Videtur enim quod illa solutio non sit ad propositum, quia tantum verificatur de Proprio primointentionaliter accepto : nam ut est secunda intentio, de nullo demonstratur, ut patet: nec est praedicatum convertibile respectu alicujus, imo accidentale et separabile, quia modi intelligendi separabiles sunt, ut supra quaest. 3. de Genere, dixi.
Item, ratio Universalis per se convenit cuilibet ejus Speciei,non igitur sermo esset hic de Proprio, ut est species Universalis, non ratione subjecti, sed ratione ipsius in se formaliter esset praedicabile de pluribus: aut igitur declaratio non est ad propositum vel ad intelligenda in fundamentis. Posset igitur difficultari, an solius Universalis sit demonstratio.
Item, videtur quod Proprium, ut est primae intentionis, non opponitur communi, quia opposita debent esse ejusdem generis. Res igitur rei, et intentio intentioni opponitur, ut patet supra in simili, quaest. 4. Cum ergo commune sit secundointentionale, et Proprium primointentionale, non opponentur, quod est contra illam distinctionem in solutione quaestionis, et prima primi principalis.
Item, sicut de ratione Proprii est convenire uni soli Speciei, ita et omnibus contentis sub ipsa : quare non solum erit Proprium Speciei, sed etiam individuorum. Confirmatur, quia videtur essentialior comparatio ejus ad individua,ut est species Universalis, si capiatur sccundointentionaliter, quam ad Speciem, ideo ponitur ly omni immediate post ly accidit, in definitione ejus : illa igitur solutio secunda primi principalis, minus bene procedit.
Item, illa propositio in tertio argumento principali, scilicet quod Nullum accidens refertur ad suum subjectum, non videtur vera, imo contradictoria ejus est vera, cum omne accidens habeat definiri per subjectum, quod non est propter aliud, nisi propter habitudinem ejus ad subjectum, ut habet infra, quaest. 3. hujus cap. et quaest. de Denominativis, et super 7. Metaph. et in 4. Sententiarum, dist. 12. et alibi saepe, et est intentio Philosophi expresse 7. Metaph. et alibi saepe, supra etiam cap. de Genere,quaesl. 2. pertractavi idem aliquantulum. Nec probationes illius propositionis currunt, nam quod infertur in prima, non est inconveniens. Et quod tangitur in secunda de simultate relativorum, non est universaliter necessarium, ut patet in relativis tertii modi, licet aliter satis bene respondeatur ad illam recurrendo ad habens, ut tale.
Item, videtur quod inconvenienter dicat subjectum Proprii non esse Speciem, quia haec est vera in secundis intentionibus, Proprium inest Speciei, et non aliter quam ut subjecto, ut videtur.
Item, posset difficultari, an proprium primointentionaliter sit subjective in Specie similiter accepta,sicut dicit Doctor,cum sint realiter idem, ut multi volunt.
Item, quando aliquid est per se tale,quocumque non distrahente sibi addito adhuc est tale: cum ergo subjectum secundum se sit prius proprio, ergo inquantum habens erit etiam prius Proprio. Hoc posset confirmari ex dictis hujus 1. dist.Secundi quaest. 2. ubi dicit quod nedum absolutum causae praecedit natura effectum, sed etiam dum actu causat praecedit. Similiter ibidem, quaest. 3 et 39. dist. Primi, de Contingentia voluntatis in causando, etiam dum actu causat, et rerum contingentia, etiam dum actu existunt.
Item, 3. dist. Secundi habet iste quod datur commune reale,habens unitatem minorem unitate numerali, et 1, atque 7. Metaph. et alibi saepe tangit idem : male igitur dicit in ultima solutione,quod nihil est commune, non existente intellectu.
Ad haec respondetur. Ad primum (ut tetigi in exponendo litteram,et saepe supra) quod ibi accipiuntur intentiones in actu signato, et declarantur in actu exercito, et fundamentis, tanquam in clarioribus, et ultima te consideratis.
Ad aliud per idem. Vel aliter quod talia sunt praedicata,qualia permittunt subjecta, ut habet Boetius de Trinitate. Supposita igitur Speciei per se,perseitate primi modi, sunt supposita Proprii perseitate secundi modi, sive loquendo in actu signato in intentionibus, sive exercito in fundamentis. Unde sicut ista est per se primo modo, Species praedicatur de Differentibus numero, ita ista, Proprium accidit omni, est in secundo modo, ut probabiliter teneo, et proportionaliter dicatur in fundamentis.
Dico igilur,quod Proprium,ut Proprium, non habet alia supposita,quam Speciei supposita proportionaliter capiendo utrumque, licet bene, ut species,habeat alia : et intelligo in secundis intentionibus supposita Speciei, non de quibus in actu exercito potest dici, sed de quibus tantum actu signato : hoc est, non hanc et illam speciem, sed hoc, et illud differens numero. Et cum dicitur, quod definitio Universalis per se convenit Proprio, hoc habet solvi in simili, infra de definitione accidentis. Unde dico breviter pro nunc, quod praedicari accidentaliter convertibiliter convenit proprio per se essentialiter, et similiter quod praedicari per se in secundo modo convenit ei per se in primo modo. Refert igitur multum in talibus locutionibus respicere ad perseitatem inhaerentiae, et inhaerentis : et similiter dicendum est de ly essentialiter. Declaratio igitur Doctoris optima est, et salvari potest recte intelligenti. Haec responsio evadit multas ambiguitates hic,et subtilis est, quare eam ponderabit, et alte investigabit lector sollicitus.
Ad aliud de demonstratione, tetigi supra. Breviter dico quod in scientiis humanitus acquisitis, pro statu viae, solius Universalis est demonstratio per proprium medium, imo generaliter in nulla scientia, singularis, inquantum talis, est demonstratio : etsi enim de essentia divina Theologus aliquid demonstrat, hoc est inquantum est natura, vel quidditas, et non inquantum singularis, pro quibus tamen altius videatur iste, super 7. Metaph. quaest. 13. et alibi.
Ad aliud dico,quod commune est duplex, primointentionale videlicet, et secundointentionale. Primo modo opponitur proprio primointentionali, et non secundo modo, maxime si tale sit proprium speciei, et ita argumentum non est contra Doctorem.
Ad aliud potest responderi ex definitione Universalis passionis primo Posteriorum, ubi dicitur quod inest omni, et per se, et secundum quod ipsum : et videtur aequivalere definitioni Porphyrii hic, et e contra. Loquendo ergo tam in intentionibus, quam in fundamentis, illa tria sunt per ordinem, ita quod posterius est essentialius posteriori, sicut in definitione naturae 2. Physic. dicitur quod est principium motus, et status ejus in quo est primo per se, et non secundum accidens. Ubi tamen non tenetur uniformis ordo loquendi, etsi ad intellectum,et ordinem construendi sit similitudo,
Habitudo igitur proprii ad habens ipsum, essentialior, et specialior est, et secundum speciem ad ipsum refertur, ut optime dicit Doctor in littera. Licet igitur habitudine secundum Genus essentialius respiciat ea, de quibus secundario dicitur, non tamen habitudine secundum Speciem.
Nec obstat quod ly omni ponatur primo loco, quia hoc arguit potius oppositum, sicut in exemplis praedictis patet. Priores enim differentiae in definitionibus sunt minus essentiales, id est, essentiam definiti adaequate exprimentes, quam ultimae, vel posteriores : et ita ly soli, et semper, specificant ly omni, sicut per se, et secundum quod ipsum in illa. Aristoteles ergo recte dicit, quod est commune,et Universale respectu individuorum, proprium autem respectu speciei. Et si dicatur, quod respectus ad quodcumque, non tollit essentiale : ad quodcumque igitur comparabitur erit Universale. Concedo quod semper est Universale,et respectus ad Speciem hoc non tollit, sed ad hoc aliud addit.
Vel dic, ut prius, recurrendo ad supposita Speciei, quae secundario sunt proprii, et ita potest dici quod Proprium est proprium Speciei in ordine ad rationem inhaerentiae, vel inessendi: nam ratio Speciei, et non Individui est adaequata ratio talis consecutionis. Sed potest dici commune, vel Universale respectu ejus, inquantum includitur, et particulariter, et supponit pro pluribus. Non enim praedicatur risibile de Socrate et Platone, inquantum tales, sed inquantum homines, et similiter in secundis intentionibus declarat, suo modo.
Ad aliud dico, quod etsi accidens omne habeat ordinem, seu relationem dependentiae, seu inhaerentiae, saltem aptitudinalis, ad suum subjectum, non tamen propter hoc esse essentiale ejus est ad aliud se habere : et ita non est formaliter ad aliud, et de tali, (formaliter scilicet, et non materialiter, seu secundum dici, relato) loquitur Doctor in littera. Modo Proprium cum sit formaliter respectivum rationis, non solum habet referri ad subjectum, sed ad formale essentiale relativum, aut secundum genus, aut secundum speciem, aut utroque modo : et sic procedit prima probatio argumenti bene.
Secunda potest satis bene evadi, ut in littera patet: licet enim homo sit prius specie, ut est intentio, non tamen homo in esse comparato, et speciem habens, ut accidens, non tamen sunt formaliter relativa. Ubi attende quod alius est modus habendi correlativorum, et alius formae a subjecto, et ita species est habens proprium, ut correlativum alterum habet, non tamen ut subjectum formam inhaerentem, nisi connotative, sed sic risibile, vel hujusmodi, proprium habel,et ita caste intellige Doctorem.
Ad aliud patet ex dictis, quod ibi actus signatus verificatur in primis ; hic enim, proprium praedicatur de Specie, vel inest Speciei, est secundi modi in actu signato exercenda in primis proportionabiliter. Quoties autem inesse accipitur, infra q. 2. de Accidente, optime habet. Supponit igitur species in tali locutione pro subjecto subjecti ipsius proprii,ut prius dixit.
Ad aliud dico, quod loquitur Doctor in his Logicalibus famose de Proprio, et subjecto, quoad considerationes reales, et ideo potius tenet distinctionem realem eorum, quam identitatem, ut patet. Posito tamen quod sint idem realiter in fundamentis, tunc non proprie diceretur proprium inhaerere, licet bene inesse ; nec recipi, sed extensive potest dici esse in, sicut potentias animae dicimus esse in essentia animae, cui tamen sunt realiter idem, ut 16. dist. 2. habet iste.
Ad aliud dico, quod aliud est loqui de subjecto absolute sumpto, et aliud sub respectu habentis accepto. Primo modo concedo quod est prius, secundo modo non, ut dicit Doctor : et hoc reduplicative tenendo ly inquantum ; secus si permissive, seu specificative teneretur, de quo habet videri infra, quaest. 2. de Accidente, solvendo principalia. Et cum allegatur Doctor in 2. et 1. dico quod accipit ibi absolutum causae, et non fundamentum sub respectu reduplicative. Ubi etiam attendendum quod aliud est loqui in talibus de relativis duorum primorum modorum, et aliud de relativis tertii modi.
Ad ultimum dico, quod loquitur hic de communi, seu Universali completo, aut certe in potentia propinqua. Ubi vero allegatur, loquitur de communi, seu Universali incompleto, et in potentia remota, quorum declarationem tetigi prius supra, et alibi. Lector curiosus addat si oportuerit.
Et quod soli accdit et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile. etc. Cap. eod.